Caput XII. Qua ratione solus Dei Filius Verbum sit dictus.
Item si quaeratur qua ratione solus Dei Filius Verbum dicatur, ex proprietatum nihilominus consideratione, hoc ipsum eliciendum videtur. Ecce dicamus quod proferentis verbum, sensus et sapientiae ipsius a quo profertur solet esse indicativum. Recte ergo Verbum dicitur per quem Patris, qui fons sapientiae est, notitia manifestatur. Sed ad ista fortassis respondens dicis, quia nomen Patris manifestatur non solum per Filium, verum etiam per Spiritum sanctum, siquidem ipse Spiritus sanctus est illa unctio quae nos docet de omnibus, ipse qui nos omnia docet et suggerit, et in omnem veritatem introducit. Si juxta hanc rationem Verbum dicitur Filius, cur non similiter verbum dicatur etiam Spiritus sanctus? Addamus itaque quia verbum nascitur de corde solo, et ipso propalatur proferentis intentio. Jure igitur solius Patris sola genitura Verbum nominatur per quod ipse, qui principalis est sapientia, manifestatur. Juxta hoc itaque nuncupatio Verbi prosimilitudinis ratione videtur convenire Filio soli. Sed adhuc fortassis iterum dicis, quia aliud videtur esse verbum cordis, et aliud videtur esse verbum oris; illud de corde oritur, istud vero ore profertur. Illud interius latet, per istud cordis cognitio patefieri solet. Et neutrum eorum utramque dictarum proprietatum habet, sed una unius, altera videtur alterius. Sed dico quia, si subtilius penses idem verbum esse, invenies et quod corde concipitur et quod voce profertur. Quid est enim vox, nisi verbi vehiculum, vel, si magis placet, verbi indumentum? Nunquid est alius aliquis homo indutus, et alius aliquis cum fuerit exutus? Nunquid, quaeso, verbum quod ore profers proferre potuisses nisi ipsum prius per cogitationem in corde habuisses? Et cum verbum prolatum ab auditore fuerit intellectum, nonne idem verbum incipit esse in corde suo quod prius erat in corde tuo? Si vero aurem haberet ad locutionem cordis quemadmodum habet ad locutionem oris, non omnino opus haberet ut ei exterior locutio fieret. Ex his, ut credo, patenter intelligis, quod idem verbum est oris quod cordis, sed in corde est sine voce, in ore vero cum voce. Absque dubio una et eadem veritatis corde concipitur, verbo profertur, auditione addiscitur. Verbum esse habet ex solo corde, auditio autem ab utroque. Quoniam ergo verbum de solo corde procedit, et per ipsum cordis sagacitas innotescit, recte a simili Dei Filius Verbum Patris dicitur per quem paterna claritas manifestatur. In Patre omnis veritatis conceptio, in ejus Verbo omnis veritatis prolatio, in Spiritu sancto omnis veritatis auditio, juxta hoc quod in Evangelio legitur de ipso: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur (Joan. XVI). Non igitur Pater potest dici Verbum, qui non est ab aliquo, sed nec Spiritus sanctus, qui non est ab uno solo; sed solus Filius, qui est ab uno solo a quo emanat omnis veritatis manifestatio. De hoc verbo habes in psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). In hoc verbo loquitur Pater Spiritui sancto. In hoc loquitur spiritui creato angelico et humano. Locutio autem secundum superius dicta alia intrinseca, alia extrinseca. Intrinseca vero est illa quam capit solus Spiritus sanctus, extrinseca est illa quam capit spiritus creatus. Et, sicut interior locutio in nobis fit sine humani flatus cooperatione, exterior autem omnino non fit nisi ipso cooperante, sic sane in illa supereminenti natura interna illa locutio agitur auctore Patre solo. Nam solus Pater dicit, solus Spiritus sanctus audit. Exterior autem locutio peragitur auctore etiam flamine divino, hoc est Spiritu sancto. Hinc est etiam quod idem spiritus nunc flamen, nunc spiramen, nunc Spiritus Dei dicitur, per quem spiritibus angelicis et spiritibus humanis Dei Verbum inspiratur. Ecce habes quod superius proposuimus, cur unus solus in Trinitate dictus sit Dei Spiritus, habes nihilominus cur Verbum Dei dictus sit solus Filius.
Chapter 138 of 151