Skip to the text

Caput XIII. Secundum clarificandi modum non solus Filius clarificat Patrem suum, unde et non immerito ejus dicitur Verbum.

Ecce dum unam quaestionem solvere laboramus, aliam incidenter incurrimus. Diximus quod Dei Filius Verbum dicitur, eo quod ipse paternam claritatem loquitur, et qualis vel quanta per ipsum manifestatur: Sed, sicut Filius clarificat Patrem suum (Joan. XVII), nonne et Pater revelatione sua clarificat Filium suum juxta quod ipse Filius ait ad Petrum: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI). Sed attende ne forte secundum quemdam clarificandi modum Filius clarificet Patrem suum secundum quem tamen modum Pater non clarificat Filium suum. Est enim Filius a Patre suo, non autem Pater a Filio. Apparet itaque in Filio paternae proprietatis gloria quanta sit, qui Filium talem et per omnia sibi aequalem et habere voluit et potuit. Quantae benignitatis, quantae dulcedinis, quantae benevolentiae fuit quod de magnitudinis suae divitiis nihil sibi soli reservavit, nihil habere voluit quod non illi communicaverit. Ecce habes singularem quemdam clarificandi modum secundum quem Filius clarificat Patrem suum. Sed forte ad haec objicis, et dicis, quia eodem clarificandi modo Pater clarificatur etiam a Spiritu sancto. Sicut enim Filium coadesse sibi voluit, ut haberet cui communicaret magnitudinis suae divitias, sic et Spiritum sanctum cohaerere sibi voluit ut esset cui communicaret charitatis suae delicias. Utrumque paternam gloriam loquitur, in utroque paterna proprietas declaratur. Sed nota quod praedicta paternae proprietatis clarificatio quam habet Pater in Filio, non est ei communis cum aliquo, quoniam Filius est a Patre solo. Illa autem clarificatio quae relucet in Spiritu sancto, non est declaratio paternitatis, nec est solius Patris, sed est ei cum suo Filio communis. Nam Spiritus sanctus non est a Patre solo, sed prorsus pari modo tam a Patre quam Filio. Recte ergo Filius Verbum vel lingua Patris dicitur, in quo solo juxta praedictum modum paternitatis gloria declaratur.

Chapter 139 of 151