Caput VI. Cum sit caeteris duobus commune de Patre procedere, quid sit inter processionem unius et processionem alterius.
Habemus jam quae sit germanitas unius personae ad alteram, restat adhuc quaerendum quid sentiendum sit de germanitate amborum ad tertiam. Existimabitur fortassis ab aliquo quod amborum filius merito dici possit qui ab utrobique immediate procedit. Sed si est filii filius, nunquid innascibilis erit ei pater et avus, et ille ipsius erit innascibilis et nepos et filius? Haec autem tanto sunt diligentiori indagatione inquirenda, quanto sunt occultiora, et necdum inveniuntur ratiocinationis enodatione discussa. Illud autem jam constat certissime, quod sit caeteris duabus personis commune de innascibili persona procedere. Quaerendum itaque in primis, juxta intentionem producentis, quid sit inter processionem unius et processionem alterius. Quamvis enim uterque procedat de voluntate paterna, potest tamen esse in hac gemina processione causa diversa. Sed, si mente retinemus quod superius ratiocinando invenimus, in hac fortassis allegatione non oportet nos diu, vel multum laborare. Manifesta namque ratio ibi evidenter deprehendit, quod innascibilis condignum habere voluit, et pro voluntate habere oportuit, ut esset cui summum amorem impenderet, et qui sibi summum amorem rependeret. Nec solum condignum sed etiam condilectum habere voluit, et pro voluntate habere oportuit, ut consortem amoris haberet, ne vel aliquid sibi soli reservaret quod in commune deduci potuisset. Condignum itaque habere voluit ut esset cui communicaret magnitudinis suae divitias, condilectum vero ut haberet cui communicaret charitatis delicias. Communio itaque majestatis fuit, ut sic dicam, causa originalis unius. Communio amoris videtur velut quaedam causa originalis alterius. Quamvis igitur utriusque personae productio procedat, ut diximus, de voluntate paterna, est tamen in hac productione, vel processione gemina ratio, alia et alia causa et diversa.
Chapter 132 of 151