Caput XXII. Quod ea quae de ingenita et genita substantia, secundum catholicam fidem a sanctis Patribus accepimus, credere debeamus, quamvis quam vera sint interim per intelligentiam capere nequeamus.
Sed dicis ad ista fortassis: Ubi non est pluralitas, non potest esse conformitas. In vera autem Divinitate nulla est pluralitas substantiarum, cum tamen veraciter ibi sit pluralitas personarum. Quid ergo est, quod Filius dicitur figura paternae substantiae, et non potius paternae personae? Nam, sicut dictum est, non potest dici paternae substantiae figura quasi ipsum informans, nec, si utriusque est una eademque substantia, videtur posse dici figura paternae substantiae figuram repraesentans. Sed notandum quoniam quod dicitur Filius ab Apostolo: Figura paternae substantiae. (Hebr. I), idem valet, ac si diceretur figura substantiae ingenitae. Nihilominus autem si diceretur figura ingenitae substantiae, idem esset ac si diceretur figura ingenitae personae. Si Patrem dicis, si ingenitam substantiam, si ingenitam personam nominas, eamdem procul dubio personam designas. Procul dubio nihil aliud est Patris persona quam substantia ingenita, nihil aliud Filii persona quam substantia genita. Sed multi temporibus nostris surrexere, qui non audent hoc dicere, quin potius quod multo periculosius est, contra sanctorum Patrum auctoritatem, et tot attestationes paternarum traditionum audent negare, et modis omnibus conantur refellere, nullo modo concedunt quod substantia gignat substantiam, vel sapientia sapientiam. Pertinaciter negant quod omnes sancti affirmant, ad id quod ipsi dicunt, auctoritatem invenire non possunt. Afferant, si possunt, auctoritatem, non dicam plures, sed saltem unam, quae neget substantiam gignere substantiam. Nam ad hoc quod dicimus, auctoritates multas etiam ipsi adducunt, et in morem Goliae gladium ex quo jugulentur deferentes, ad certamen procedunt. Sed sic intelligendum est, inquiunt, quod Patres dicunt; bene Patres dicunt quod substantia substantiam gignit, nostra expositio ad hoc contendit ut credamus quod substantia substantiam non gignit. Fidelis expositio et omni acceptione digna, quae hoc quod sancti Patres pariter clamant contendit esse falsum, et quod nemo sanctorum asserit contendit esse verum. Sed dicunt: Si Filii substantia est genita, Patris vero ingenita, quomodo utriusque erit una eademque substantia? Absque dubio substantia Filii est genita, substantia Patris ingenita, nec ingenita substantia est genita, nec genita est ingenita. Nec tamen sequitur ut ibi sit alia, et alia substantia, sed alia et alia persona. Pro certo aliter est in natura divina, et aliter in natura humana. In humana natura si substantia alicujus unius sit genita, alterius vero ingenita, absque omni contradictione consequens erit, ut alia sit substantia unius, et alia omnino substantia alterius. In divina vero natura, procul dubio unius substantia est ingenita, alterius genita, nec tamen consequens est ut alia sit substantia unius, et alia alterius, sed ut alia sit persona istius, et alia persona illius. Non capio, inquit, non intelligo; sed quod per intelligentiam capere non potes, per fidei devotionem credere potes. Alioquin tibi, tuisque similibus dicitur: Si non credideritis, non intelligitis (Isa. VII). Cur non creditis quod universalem Ecclesiam quotidie de Christo confitentem agnoscitis? Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus. Sed forte non vultis hoc credere, eo quod non potestis exemplo probare, vel per intelligentiam capere. Nunquid per intelligentiam capitis, vel exemplo probatis, quod unitas substantiae possit esse in personarum pluralitate, et personarum pluralitas in unitate substantiae? Nunquid magis excedit humanam intelligentiam illud quod pertinaciter negatis, quam istud quod nobiscum veraciter affirmatis? Si vero ejus assertionis enodationem nostis quam astruitis, cur eam in lucem non profertis? Cur eam fratribus invidetis? Et si vos latet utriusque enodatio, cur creditis sanctis Patribus in uno, et non aeque eis creditis in altero? Si ipsis jure creditur, non aliud est Patris persona quam substantia ingenita, nec aliud Filii persona quam substantia genita. Ut autem breviter dicamus quod super proposita quaestione sentimus, in hoc genita substantia ingenitae figuram gerit, quod eamdem quam ista de se personam, et eodem modo producit, et ejusdem doni causa et origo, auctor et principium existit. Eadem sane totius plenitudinis largitio per omnia manat, tam ab una quam alia, tam a genita quam ab ingenita substantia.
Chapter 148 of 151