Caput XXIII. Qua ratione convinci possit, quod de ingenita substantia, et genita catholica fides tradit.
Quando ad sublimium et invisibilium investigationem et demonstrationem nitimur, similitudinum scala libenter utimur, ut habeant qua ascendere possint, qui contemplationis pennas nondum acceperint. In illa itaque natura quam ad divinam imaginem et similitudinem factam agnovimus, divinum simile libenter quaerimus, et elicimus unde a divinorum intelligentiam sublevari valeamus. Ecce sint duo quorum unus alicujus rei scientiam, vel alicujus artis notitiam per seipsum excogitando invenit, et quidquid inde advenire potuit alteri tradidit, et ad plenum et ad integrum erudivit. Quid ergo? Nunquid non eadem scientia eadem veritas absque ambiguitate aliqua constat esse tam in corde unius quam in corde alterius? Alioquin alium non docuit scientiam, quam alter invenit. Ecce unus eorum scientiam tradidit, alter accepit. Vides certe quod unius scientia sit ab alio accepta, illius, ut sic dicam, omnino inaccepta. Nunquid tamen aliud aliquid est ista quam illa? Si quidquid veritatis est in ista, totum nec aliud est in illa, procul dubio utriusque scientia erit essentialiter una. Constat tamen nihilominus quod accepta scientia non sit inaccepta, nec inaccepta possit dici accepta, cum tamen inaccepta et accepta, ut dictum est, sit essentialiter una. Ex hac rerum, ut credo, speculatione possumus perpendere quid oporteat de divinis sentire. Huic ergo speculae innitendo videamus, si ex his quae nobiscum credunt convinci possit, quod de ingenita substantia quidam necdum crediderunt. Credunt nobiscum quod Pater quidquid habet, a semetipso habet. Credunt nobiscum, quod Filius a Patre accepit quidquid ab aeterno habuit. Constat itaque quod plenitudinem sapientiae Filius accepit a Patre. Concedunt nobiscum, quod non sit alia sapientia Patris, et alia sapientia Filii, sed una eademque per omnia tam Patris quam Filii. Nihilominus tamen constat quod sapienti Filii sit accepta, sapientia Patris inaccepta. Constat aeque quod inaccepta non sit accepta, nec accepta sit inaccepta, cum tamen tam accepta quam inaccepta sit procul dubio essentialiter una. Quis adeo simplex vel hebes ut neget de sapientia divina quod possibile videt in scientia humana? Sed, ut adhuc diligentius huic speculationi insistamus, illud in commune omnes novimus, quoniam Filius habet esse a Patre ex Patris generatione: si ex generatione habet esse, ergo et sapere: nam non aliud est ei esse et aliud sapere. Unde itaque est ei essentia, inde et sapientia. Quod autem accepit esse ex generatione, constat et ipsum genitum esse. Constat quod Filii sapientia, vel potius Filius, sapientia sit ex Patre genita. Nec aliud est Patrem Filio sapientiam dedisse, vel Filio accepisse, quam Patrem eum qui sapientia est generasse. Pater siquidem Filio et generando donat, et donando generat. Recte ergo de Filio dicitur, quod sit genita sapientia, sicut et de Patre quod sit sapientia ingenita. Nihil vero omnino sapit unus, quod non aeque sapiat et alius. Utrobique itaque una eademque sapientia, cum tamen nec ingenita sit genita, nec genita sit ingenita. Si vero Filius est genita sapientia, consequenter et genita substantia. Neque enim aliud est ejus sapientia, quam ejus substantia. Quod igitur dictum est de genita et ingenita sapientia, juxta eamdem consequentiam concedere oportet de genita et ingenita substantia. Frustra itaque quidam timent dicere, quod substantia gignat substantiam, sapientia sapientiam, et quod Pater sit substantia ingenita, Filius substantia genita, quasi inde convinci possit, quod alia substantia sit ingenitus, alia sit genitus. Sicut enim superius jam diximus, ex eo quod Pater est substantia ingenita, Filius genita, non ex eo sequitur quod sit alia et alia substantia, sed prorsus alia et alia persona.
Chapter 149 of 151