Skip to the text

Caput XVIII. Item docetur alia ratione, quid sit Patri Filium generare.

Sicut jam superius notavimus, paupertas humanae loquelae compellit nos saepe dictionum significationem variare. Hinc est illud, ut jam diximus, quod generationis significationem modo extendimus, modo restringimus, quod dictum est de generatione, idem dicimus et de processione. Quod enim dicimus procedere, non utique solemus uniformiter accipere. Quantum ad generalem acceptionem, idem esse videtur gigni, quod existens de existendi secundum naturalem operationem produci. Juxta hanc acceptionem solus in Trinitate Pater ingenitus dicitur, Spiritus sanctus ingenitus esse negatur. Productio autem existentis de existente, pro diversis naturis, procul dubio invenitur esse multiformis. Prae caeteris autem omnibus pro dignitate naturae, ille productionis modus praecipuus videtur, qui secundum naturalem (qui inanimatis inesse non potest) appetitum agitur, et secundum quem solum genitor et pater dicitur ille qui generat, genitus et filius ille qui generatur. Juxta hanc considerationem possumus dicere, quod idem videtur esse naturalis productio animantis de animante in conformitatem substantiae, quod parenti prolem generare. Non autem omnis productio animantis de animante secundum operationem naturae, potest in hac definitione concurrere. Vermis enim cum ex homine nascitur, quis eum hominis prolem, vel hominem ipsius parentem fateatur. Sciendum est autem quod si homo non peccasset, si naturae suae integritatem servasset, in producenda prole duceretur quidem non tam secundum appetitum animalem quam secundum consensum rationalem. Esset itaque homini in generis sui propagatione, non tam appetitiva quam votiva productio prolis, juxta conformitatem imaginis suae. Si itaque homo primordialis puritatis integritatem servasset, ad divinae similitudinis rationem in ejusmodi magis accederet. Sed ut ad id redeamus, propter quod et ista interposuimus, videtur idem esse Deo Patri Filium gignere, quod personam de sua substantia naturaliter, et pro voto producere juxta singularem quamdam configurationem proprietatis suae. Commune est omnibus in illa Trinitate plenitudinem divinitatis habere. Proprie proprium autem Spiritui sancto habere, nec personae alicui dare. Commune autem Patri et Filio tam habere quam dare. Merito quidem ejus Filius dici debuit, cui Pater hanc proprietatis suae figuram et imaginis formam intime impressit, et plene expressit. Propter hanc conformitatis expressionem solus Filius imago Patris dicitur, propter hoc solus Filius figura substantiae illius recte nominatur. Quoniam ergo Pater in producendo Spiritum sanctum ei, ut sic dicam, imaginis figuram non impressit, ejus Filius dici non debuit, quamvis de eo naturaliter processerit. Sicut non in omni processione existentis de existente secundum operationem naturae, solet usus uni prolis, alteri parentis nomen accommodare.

Chapter 144 of 151