Skip to the text

Caput VIII. Quod ille qui a Patre Filioque procedit eorum filius recte dici non possit.

Principaliter autem est illius processio pro modo naturae quem constat ab innascibili solo procedere Ubi vero est processionis, ibi et principalitas germanitatis. Obtinet autem principalem locum germanitas illa quae est patris ad filium. Merito ergo, ut superius jam diximus, filius ipsius dicitur qui ab innascibili principaliter procedere comprobatur. Sed si alia germanitas est quam innascibilis habet ad unum, et alia, ut jam probavimus, quam habet ad alium, si unus ex his ejus filius veraciter dictus est, alius ipsius filius veraciter dici non potest. Quid est enim dictum unum alterius esse filium nisi principali germanitate illi esse conjunctum? Sed ille qui tertia in Trinitate persona est, principali, ut probavimus, germanitate innascibili conjunctus non est, unde nec ejus filius recte dici potest. Sed scimus, sicut sufficienter in superioribus probavimus, quod ille in Trinitate tertius procedit a caeteris duobus. Si igitur non est filius unius nec erit filius alterius. Nam prorsus uno eodemque modo procedit tam a Patre quam a Filio. Siquidem utrobique una eademque est per omnia ratio. Sed quoniam hoc satis ex superioribus patet, eadem explicare non oportet. Sed si non est Filii filius, nec Pater Filii erit ipsius avus, nec ipse nepos illius. Sed inter germanitatem quae est patris ad filium, et illam quae est ejusdem ad nepotem suum nulla occurrit media in humana natura. Quae ergo, quaeso, erit germanitas illa quam habet Pater et Filius ad eam quae est tertia in Trinitate persona? Certe in humana natura omnis processio personae de persona, principalis quidem quae fuerit immediata; aliter autem contingit, ut jam evidentissimum est, in natura divina. Nam aliam ibi invenis quae est immediata et principalis, aliam autem quae est immediata nec tamen principalis. Quoniam igitur quae sit immediata nec principalis in humana natura omnino non est, ex humanis ad divina vocabulum ejusmodi germanitatis transumi non potest. Vides certe quod ad exprimendam germanitatem Patris et Filii ad eam personam quae ab utroque procedit, usitati eloquii inopia omnino deficit.

Chapter 134 of 151