Caput primum.
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quaeritis a me utrum haec ligandi et solvendi potestas, quae Petro apostolo in his verbis datur, eadem sit quae alibi omnibus apostolis, et in ipsis omnibus eorum vicariis in commune concedit, cum dicitur: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Dicitis namque quia de potestate ligandi atque solvendi, remittendi et retinendi peccata, similiter et de clavibus regni coelorum diversi diversa sentiunt, et alii alio modo, et aliter exponunt. Quaeritis itaque utrumnam apostoli eorumque vicarii potestatem in illis Dominicis verbis acceperunt, ut homines a debito aeternae damnationis absolvere possint. Sunt namque, ut dicitis, qui hoc affirmant, sunt similiter et alii qui hoc ipsum negant. Unde et adhuc opponendo quaeritis, et quaerendo opponitis, si sacerdotibus datum est homines ab aeternae damnationis debito posse solvere, nunquid et eodem debito aliquos posse ligare? Ecce duo veniunt ad sacerdotem, unus crimine obduratus et eo ipso ligatus, alius veraciter justus, et eo ipso solutus, nunquid potest vel ligatum solvere, vel solutum ligare? Nam non est solutio nisi ejus qui prius ligatus fuerat, nec ligatio nisi ejus qui prius solutus erat. Item ecce duo criminosi veniunt ad sacerdotem, unus vere poenitens, alter omnino impoenitens: nunquid potest, quaeso, impoenitentis peccata remittere, et vere poenitentis pro voto retinere?
Chapter 1 of 51