Caput VI.
Sciendum itaque quod sacerdotalis illa potestas ligandi atque solvendi maxime versatur circa geminum modum expiandi. Expiandi siquidem modus consistit in duobus. Nam, quia nullum peccatum impunitum, oportet ut expietur aut in hac vita juxta arbitrium sacerdotis per dignum poenitentiae fructum, aut in vita futura juxta divinum arbitrium per ignem purgatorium. Habet itaque peccatrix anima a solo damnationis debito relaxata, et adhuc debito expiationis obnoxia; habet, inquam, et quomodo per sacerdotale officium possit utiliter ligari, et unde egeat misericorditer absolvi. Vere namque poenitens libenter subit judicium humanum ut merito evadere possit judicium divinum. Ligatur ergo per sacerdotem debito dignae satisfactionis, et absolvitur ab illo quod ignem meretur debito futurae purgationis. Eo ipso namque quo devote suscipit sententiam humanam, meretur evadere sententiam divinam. Ecce quomodo habes quod sub uno eodemque tempore homo solvitur atque ligatur. De hac ligandi atque solvendi potestate a Domino dictum intellige: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris, etc.
Notandum autem quod quemadmodum in divina solutione transit poena in poenam, aeterna in transitoriam, sic in sacerdotali absolutione transfertur sententia in sententiam, divina in humanam. Utrobique ergo peccator solvitur, utrobique ligatur, sed ibi absolutio est causa obligationis, hic e converso obligatio est causa absolutionis. Hinc est quod cum ad Petrum dicitur: Quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis, praemittitur: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis. Nam, uti jam diximus, eo ipso in posterum absolvitur a debito debitae animadversionis, quod hic interim ab homine ligatur debito praesentis satisfactionis. Ad hanc solvendi potestatem et illud pertinere videtur quod a Domino apostolis omnibus, et in ipsis omnibus eorum vicariis, dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Quid enim est peccata remittere, nisi districtionis sententiam quae peccatis debetur relaxando absolvere et absolvendo relaxare? Et quid est peccata retinere, nisi non vere poenitentes nolle absolvere? Multi enim confitentium absolutionem quaerunt, qui tamen crimina sua ex toto deserere nolunt. Multi cautelam de futuro promittunt, sed satisfacere nolunt. Ejusmodi omnes eo quod vere non poenitent, procul dubio absolvi non debent. Hoc est enim vere poenitere, de praeterita praevaricatione dolere cum firmo proposito confitendi, satisfaciendi et cum omni cautela cavendi. In hunc modum poenitentes merito debent absolvi. Alioquin sine absolutione remitti, et hoc est peccata retineri.
Chapter 6 of 51