Skip to the text

Caput XXIII.

Sunt adhuc qui mirantur et quaerunt quomodo dicitur Deus vel Dei minister peccata remittere, cum profecto inveniatur uterque poenitentium peccata et puniendo expiare et expiando punire. Quae est, inquiunt, ista remissio, ubi exigitur diuturna saepe et satis molesta expiatio? Ex his quae longe superius dixi, quod quaeritur quantum mihi videtur satis patet. Sed ad majorem evidentiam ante jam dictis aliquid addere non me pigebit ubi oportet. In omni peccato duo sunt consideranda, divina videlicet injuria et committentis corruptela. Illud est iniquitatis et impietatis, istud inhonestatis et deformitatis. Unum namque idemque peccatum et iniquitas est quantum ad Deum, et deformitas quantum ad seipsum. Hinc est illud evangelistae Joannis: Omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas (I Joan. III). Procul dubio iniquitas est quando quis proximum suum injuste laedit, et in hoc, ut arbitror, nemo non consentit. Iniquitas est quando aliquis Deum suum reprehendit, accusat, blasphemat, et nemo est nisi mentis inops qui id inficiari praesumat. Sed aliquis fortassis cum in crapula, ebrietate, luxuria et ejusmodi caeteris suis desideriis satisfacit, iniquitatem esse non credit, maxime si sine proximi laesione id facit. Sed certe, cum hoc facit, Deum offendit. Quanta enim injuria est Creatoris, nobilissimam creaturam, et ad Dei similitudinem factam, vitiorum sordibus foedare, et divinae similitudini similitudinem jumenti superducere? Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Cogitet homo quanta pro ipso Creator suus fecerit, qualia pro ipso Redemptor suus sustinuerit, et inde poterit rectius aestimare quam sit iniquum vel impium tanto Domino, tam benefico amico, injuriam pro beneficiis reddere et ipsum vel in modico offendere. Offendit autem qui corrumpit nobilissimum illud opus suum; corrumpit vero qui facit peccatum. Igitur qui peccatum facit et iniquitatem facit, quia peccatum ipsum, ut diximus, iniquitas seu etiam impietas est in quantum Deum offendit, inhonestas et deformitas in quantum committentem corrumpit. Valet ergo Deus et solet in uno eodemque crimine et id quod iniquitatis et impietatis est remittere, et quod inhonestatis et impuritatis est per semetipsum purgatorio igne mundare, vel quid in hoc purgationis debito remittendum, vel quid satisfactionis medela curandum sit ministrorum suorum dispensationi committere. Quid tibi videtur summus ille medicus in ejusmodi opere fecisse et quotidie facere, nisi illud quod ad suam injuriam pertinet remittere et aegrotanti servo qualem corruptela sua exigebat, medelam adhibere? Hinc, ut arbitror, illud evidenter patet, quam vera, quam misericordiae plena sit illa peccatorum remissio, quam Deus facit quando vere poenitenti suam injuriam et eo ipso poenam aeternam remittit. Qui enim contumaciter praesumit quod quantum in ipso est in aeternum corrigere non possit, et ad ejus injuriam qui in aeternum vivit, et omnipotens sit, procul dubio debitum aeternae damnationis incurrit. Hominem autem divinitus absolvi ab ejusmodi debito, quanta, quaeso, et quam ineffabilis miseratio? Nunquid Dei beneficentiam obnubilat et non potius magnificat, quod peccatricis animae remediis quibus oportet et peccatum expiat et vitium purgat? Quis, quaeso, neget esse remissionem veram et misericordiae plenam, quando ad veram poenitentiam, dissimulata injuria propria, remittit poenam aeternam, insuper et morbis aegroti adhibet medicinam? Hinc ergo possumus colligere sacerdotalis illa absolutio quantae virtutis sit et excellentiae, quae veraciter poenitentem et studiose satisfacientem liberat, non solum a truci incendio aeterni supplicii, verum etiam a concrematione ignis purgatorii. Ex corporalibus morbis perpendamus quid de spiritualibus sentire debeamus. Novimus quoniam quidam cauterio, quidam curantur unguento. Est autem magnum et misericordiae plenum quantumlibet acerbo remedio a morbo curari mortifero. Quanta ergo, quaeso, indulgentia, quantave beneficentia id putrescentis morbi leni mederi unguento, quod post modicum opus haberet curari cauterio? Quid autem est quaelibet poenitentialis satisfactio nisi unguentum lene in comparatione concremationis purgatoriae? Ecce habes quid debeas sentire tam de divina quam de sacerdotali remissione.

Chapter 23 of 51