Skip to the text

Caput VII.

Ecce ex his quae jam diximus manifeste intelligere poterimus in resolutione peccatorum quid Dominus faciat per semetipsum, quid per ministrum suum, quid vero per se simul et officio ministrorum. Per semetipsum sane solvit vinculum obdurationis, per se simul et ministrum suum, debitum aeternae damnationis, per ministrum vero debitum futurae purgationis. Primae namque resolutionis potestatem sibi soli reservavit; secundam vero resolutionem per se simul et ministrum facit; tertiam autem Dominus non tam per seipsum quam per ministrum suum facere consuevit. Recte quidem dicitur quod Dominus vere poenitentem a vinculo damnationis absolvit, recte nihilominus quod sacerdos hoc facit. Et Dominus quidem ad confessionem cordis, et sacerdos ad confessionem oris. Sola enim cordis confessio poenitenti ad salutem animae sufficit veraciter, cum articulus necessitatis oris confessionem et sacerdotis absolutionem excludit: unde recte dicimus quod tunc Dominus absolvit. Sed quoniam oris confessio, et sacerdotis absolutio a vere poenitente exigitur quandiu divinitus ei in hoc ipsum facultas conceditur, recte quidem debitae damnationis absolutio etiam sacerdoti ascribitur. Ecce habemus cur hujusmodi absolutionem tam Domino quam ministro ascribimus.

Chapter 7 of 51