Skip to the text

Caput XX.

Sed ut a pie quaerentibus omnem scrupulum amoveamus, dicimus quod triplici modo membrum Christi dici solemus: praedestinatione, praeparatione, concorporatione. Praedestinatione, qui ad vitam divinitus praeordinatur; praeparatione, quando paganus et falsus Christianus veraciter compungitur, et ad veritatem et charitatem imbuitur; concorporatione, quando ille per corporis ablutionem, iste per sacerdotis absolutionem Ecclesiae Christi consociatur. Primum agitur proposito divinae voluntatis, secundum proposito propriae deliberationis, tertium vero officio sacerdotis. Ex corporali advertere possumus quid de spirituali aedificatione sentire debeamus. Ecce de silva lignum eligitur ut in aedificio ponatur, postea dolatur; et ad modum formamque congruam dolando praeparatur. Ad ultimum aedificio connectatur, et ipsi suo in loco coaptatur. Ecce quo unum idemque lignum fit aedificii membrum. Primo sola electione, secundo praeparatione, tertio compaginatione. Sic sane multi jam sunt membrum Christi praedestinatione, necdum tamen praeparatione. Multi vero praeparatione, sed necdum tamen concorporatione. Augustinus, cum adhuc infidelis esset, secundum praedestinationem membrum Christi fuit. Conformitatis praeparatione membrum Christi exstitit, cum corde credens et devotione fervens ad baptisma festinavit. Baptizatus vero et Ecclesiae consociatus membris Christi concorporatus fuit. Si quis ergo charitatem habet ante susceptum sacramentum reconciliationis nostrae, dici potest membrum Christi quadam conformitatis praeparatione, necdum tamen concorporatione. Per mortem enim Christi Deo reconciliamur, et per baptisma Christo consepelimur, et membris ejus concorporamur. Ex his jam patet, ut arbitror, juxta quam acceptionem possit quis membrum Christi dici, et debito damnationis teneri. Secundum quod dictum est de pagano, intelligi potest quid sentiendum sit de criminoso et poenitente Christiano.

Chapter 20 of 51