Skip to the text

Caput X.

Constat itaque, quod superius jam diximus, quod illud vinculum quod est ad obligationem culpae, solus Dominus valet et solet per semetipsum solvere; illud autem quod est ad obligationem poenae, tum per semetipsum, tum per ministrum suum solet dirumpere. In resuscitatione autem Lazari invenies utrumque figurari. Hunc enim Dominus et ressuscitat per semetipsum, et solvit ministerio famulantium. Per ipsum ergo Dominum solvitur a vinculis interioribus, officio vero obsequentium a vinculis exterioribus. Quis nesciat quod mors membra morientium adeo insolubiliter ligat, ut nullum eorum officium suum implere, sed nec ad modicum movere se valeat? Ab his vinculis Dominus Lazarum solvit, quando eum ad vitam animavit. Suscitato autem Lazaro et a mortis vinculis absoluto dicitur a Domino: Lazare, veni foras (Joan. XI). Quid est hominem prius sepultum foras venire, nisi mortali culpa obligatum quemlibet tenebrosum illud lapideae obdurationis suae latibulum sponte deserere? Et quid est institis vinctum foras prodire, et se oculis Domino assistentium ingerere, nisi his qui solvendi potestatem accipiunt, quibus peccatorum vinculis ad divinae ultionis sententiam astrictus teneatur per oris confessionem ostendere? Solvite, inquit, eum, et sinite abire (ibid). Bene autem de suscitato et ligato dicitur: Solvite eum, et sinite abire. Si enim solutus prius non esset, liberam eundi et intrandi domum suam facultatem non haberet. Scimus absque dubio quia peccator et poenitens quousque debito damnationis, vel futurae purgationis tenetur nec solvitur, domum illam quam Paulus describit, intrare non poterit: Scimus, inquit, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V). Hanc domum post hujus terrestris solutionem libere intrat qui in hac vita minime contraxit quod in futura vita purgare oporteat. Alioquin oportebit ut prius debitum purgationis exsolvat. Si quis vero contraxit quod acerba et diutina purgatione dignum fuit, si per injunctam et per expletam satisfactionem in hac vita absolvi meruit, soluta terrestris hujus habitationis domo in illam statim aeternae quietis mansionem laetus intrabit. Hinc ergo perpendi potest quomodo ingressum paradisi et januam coeli quam divina severitas criminaliter agentibus claudit, accepta divinitus potestas ligandi atque solvendi pastorali ministerio aperire consuevit. Potestas itaque ligandi atque solvendi videntur esse claves illae de quibus a Domino dictum est ad Petrum: Et tibi dabo claves regni coelorum. Ecce jam habemus quod quaerere proposuimus, habemus quae sit illa potestas ligandi atque solvendi sacerdotibus data, quomodo, vel quorum valeant et debeant remittere, vel retinere peccata.

Chapter 10 of 51