Skip to the text

Caput V.

Vera poenitentia est abominatio peccati cum voto cavendi, confitendi, satisfaciendi. Quatuor namque ista debet habere poenitentia vera. Duo ex his nos docet conscientia propria, reliqua duo doctrina authentica. Quem enim propria conscientia non doceat, quod accepta injuria nec homo ab alio quam ab homine placari valeat, nisi eum de illata injuria poenitere et iterare nolle confidat. De remedio autem confitendi est illud beati Jacobi apostoli: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. V). De exhibenda autem digna satisfactione, habet illud Joannis Baptistae: Facite, inquit, dignos fructus poenitentiae (Luc. III). Praevaricator itaque et poenitens debito confitendi et satisfaciendi tenetur quandiu divinitus tempus et opportunitas ei in hoc ipsum conceditur. Eget ergo sacerdotis absolutione quandiu datur hoc posse. Solus namque ille sub hac conditione non tenetur, cui exsequendi facultas divinitus denegatur. Ea quae hucusque jam diximus idcirco praelocuti sumus, ut plenius intelligamus in liberatione et absolutione peccatorum quid Dominus faciat per seipsum solum, quid per se simul et ministrum suum, quid aliquando per ministrum suum solum. Nunc itaque illi considerationi diligentius insistamus, propter quod totum negotium suscepimus.

Chapter 5 of 51