Skip to the text

Caput XXIV.

Possumus tamen dicere quod aliud sit peccata remittere, aliud autem peccata dimittere, quamvis forte inveniatur ubi unum pro altero ponitur. Peccata namque dimittere, hoc est ex toto indulgere. Peccata vero remittere, hoc est debitam eis poenam temperare, et ex majori parte relaxare. Quantam ergo, quaeso, peccati remissionem, vel poenae relaxationem putas, quando ex munere divino poena aeterna in purgatoriam et transitoriam transfertur vel sacerdotali officio illud purgatorium incendium in poenam poenitentialem transmutatur? Ecce jam habes quod ipse quaesisti, quae videlicet vel qualis sit divina seu sacerdotalis remissio ubi exigitur diuturna saepe et satis molesta expiatio. Quod enim possint sacerdotes peccata remittere, et futura incendia poenitentiali satisfactione exstinguere, omnes in commune credimus et tenemus. Quod autem possint quaelibet peccata quantumlibet criminalia ex toto dimittere, et sine aliqua omnino satisfactione plene et sine periculo indulgere, nec credimus, nec tenemus. Vide certe quod multum sit inter remittere atque dimittere. Nam remitmittere est poenam peccati juxta congruum miserationis modum temperare; dimittere vero totum indulgere, et sine animadversione relinquere. Hinc est quod dicitur nobis: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI), et merito quidem, ut non in parte iram reservemus, sed ex toto dimittamus qui totum nobis dimitti volumus. Hinc est quod Domino in quotidiana oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Sed quia justitiae simul et misericordiae est inter parcendum ex parte percuti, et ad purgationis nostrae medelam proficit ex parte puniri, remittendi potius quam dimittendi potestas confertur in eo quod dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; inde est quod de remissione non de dimissione gratulatur qui Domino confitetur: Tu remisisti impietatem peccati mei Nam qui damnationis aeternae sententiam evaserat, purgationis suae medelam non sine metu exspectabat.

Chapter 24 of 51