Skip to the text

Caput XV.

Notandum autem in curandis leprosis quod quidam statim purgantur, et sic ad sacerdotem mittuntur; quidam vero mittuntur, et in eundo curantur. Sunt qui ad primam poenitentiae suae compunctionem habent animum promptum et paratum ad omne verae poenitentiae debitum solvendum. In illis itaque nulla est emundationis mora, qui in ipsa compunctione sua gratiam accipiunt ad tria illa superius jam dicta, paratum animum habentes ad continendum, confitendum, satisfaciendum. Quidam vero ad poenitentiam compuncti, propositum quidem habent continendi, confitendi, sed ad condignam satisfactionem sunt tepidi. Hinc est quod de decem illis leprosis duo tantum praecipiuntur, de tertio vero tacetur: Ite, inquit, et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII), nec eis praecipitur offerre aliquod munus. Tantum potuerunt, quantum divinitus acceperunt. Ut enim Dominus ostendat omnia bona nostra ab ipso esse, gratiam suam quandoque exhibet in uno, subtrahit in alio. Vides illud, ut credo, quam merito differtur emundatio quibus deest verae poenitentiae plenitudo: Dum irent, inquit, mundati sunt (ibid.). Quid est ire, nisi proficere? Eunt igitur qui ex eo quod jam acceperunt proficiunt ad id posse quod prius non potuerunt. Qui ergo de perpetrato jam malo magis magisque jam dolendo per votum continendi et confitendi ad votum satisfaciendi proficiunt, et votum voto adjungunt, quia verae poenitentiae perfectionem jam tenent, peccati lepram velut eundo deponunt. Nota quod plures sunt quorum emundatio differtur comparatione eorum qui sine mora mundantur, quia magis abundant ad satisfactionem pigri, quam ad satisfactionem prompti.

Chapter 15 of 51