Caput XI.
Sed adhuc pergis et dicis: Si non possunt quoslibet ligare pariter et absolvere, quorumlibet peccata remittere, quorumlibet retinere, quid est quod generaliter dicitur ad Petrum: Quodcunque ligaveris, quodcunque solveris? Similiter et generaliter proponitur quod apostolis omnibus in commune dicitur: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Merito te haec quaestio moveret si Dominus Petro dixisset: Quodcunque volueris ligare ligatum erit, et quodcunque volueris solvere solutum erit; sed hoc non dixit, nec sic intelligi voluit. Si quis ligare voluerit quod ligare non potest, nunquid idcirco ligatum erit? Quis hoc dicat? Non ergo dicit, quaecunque ligare volueris, sed, quodcunque ligaveris ligatum erit in coelis. Ille utique vere ligatur qui juxta confessionis suae tenorem justo satisfactionis debito obligatur. Ille sacerdotali officio veraciter absolvitur, cujus peccatum ad condignam satisfactionem juste remittitur. Ligat itaque et absolvit sacerdotis sententia justa, neutrum vero sacerdotis sententia injusta.
Chapter 11 of 51