Skip to the text

Caput VIII.

Nunc illud quidem dignum consideratione videtur, cur illa solutio quae est a debito futurae purgationis sacerdoti specialiter attribuitur. Sed scimus quod vere poenitens sine sacerdotis absolutione aeternam damnationem evadere potest, cum eam habere non potest. Sed non aeque dicimus quod sine sacerdotis absolutione et injuncta satisfactione debitum futurae purgationis vere poenitens evadere possit, quoties eas articulus necessitatis excluserit.

Notandum quod vinculum damnationis Dominus solvit conditionaliter, minister vero Domini simpliciter, et, ut sic dicam, integraliter. Poenitentem namque a debito damnationis Deus absolvit sub tali conditione, ut eum oporteat, prout potest, sacerdotis absolutionem quaerere, et ad ejus arbitrium debito more satisfacere. Nam, si facere neglexerit, periculum aeternum non evadit. Sacerdotis autem absolutione suscepta, et conditione qua tenebatur suppleta, etiamsi statim mori contigerit, aeternam damnationem evasit. Sed sicut debitum aeternae damnationis conditionaliter solvitur a Domino, sic pro certo debitum futurae purgationis conditionaliter solvitur a servo. Nam quilibet criminosus per sacerdotem absolutus tenetur sub conditione solvendae satisfactionis, ut possit evadere incendium futurae purgationis. Debitum itaque damnationis aeternae solvit sacerdos integre et absolute, debitum futurae purgationis sub conditione. Nam firmum propositum satisfaciendi habentem, sive exsequendi tempus habeat, sive non habeat, absolutio sacerdotis liberat a debito damnationis, sed non aeque et a debito futurae purgationis.

Chapter 8 of 51