Skip to the text

Caput XII.

Sic sane peccata eorum pro certo remittuntur qui juste absolvi merentur, illorum vero peccata procul dubio retinentur, non quibus injuste, sed quibus juste peccatorum absolutio denegatur. Quod igitur ad Petrum Dominus dicit, idem valet ac si aliis verbis diceret: Quod ligatum aut solutum fuerit a te, ligatum vel solutum erit et apud me. Qui a te debitae satisfactionis injunctione constringitur, apud me ejusdem satisfactionis debitor tenetur, et qui a te debitam peccatorum suorum absolutionem meruit, ex meo judicio pro hac parte ulterius arctari non poterit. Juxta hunc modum et id intelligere debemus quod dicitur apostolis omnibus: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Peccata siquidem delinquentium apud Dominum remissa vel retenta erunt, quae per ministros suos sacerdotes juste vel remissa vel retenta sunt. Quod utrumque ab eis tunc veraciter fit, quando ad quodlibet exsequendum canonico ordine incedunt: neutrum enim pro voto, sed pro merito et ordine instituto facere possunt. Exstat quorumdam de potestate ligandi atque solvendi sententia tam frivola, ut ridenda videatur potius quam refellenda. Putant enim et praedicant sacerdotes non habere potestatem ligandi atque solvendi, sed ostendendi homines esse solutos sive ligatos. Sed nunquid Dominus dicit: Quodcunque ligatum ostenderis erit ligatum, et quodcunque solutum ostenderis erit solutum? Dicunt apostolicos viros peccata remittendi vel retinendi potestatem non habere, cum Dominus hoc dicat. Dicunt eos tantummodo habere potestatem utrumque ostendendi cum Dominus hoc non dicat: Quorum remiseritis, inquit, peccata, non quorum remissa ostenderitis, remittuntur eis. Dicunt, quia in remittendis vel retinendis culpis id juris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim sub lege habebant legales in curandis leprosis. Non autem habebant illi legales potestatem curandi, sed judicandi et ostendendi utrum essent an non essent qui putabantur leprosi. Ecce concedimus quod isti et illi idem habent officium, illi discernendi inter lepram et lepram, isti dijudicandi inter culpam et culpam. Et utinam quam vere id officii habent, tam digne et exercerent!

Chapter 12 of 51