Caput XXI.
Sed dicis ad ista fortassis quod alia sit conditio Christiani et alia gentilis. Putas fortassis quod quilibet Christianus sub ipsa hora verae compunctionis solvitur a debito damnationis, quamvis aliter sentiendum sit de non baptizatis. Nemo enim solvitur a debito damnationis nisi participatione nostrae redemptionis. Per baptisma vero caeteraque Christi sacramenta homo accipit ut ejus particeps fieri possit. Dico autem quoniam quod baptizando accipit paganus, peccando perdit criminosus Christianus. Nam participium sacramentorum Christi criminator amittit quod prius in baptismate accepit. Audacter dico, si ante sacerdotis absolutionem ad communionem corporis et sanguinis Christi accesserit, judicium sibi pro certo manducat et bibit, etsi eum peccasse jam multum poeniteat, et vehementer doleat et ingemiscat. Qua ergo ratione contendis et dicis quod intime poenitens ante accessum ad sacerdotem a debito damnationis solutus est, qui ante sacerdotis absolutionem salutis nostrae sacramentis nisi ad damnationis cumulum participare non potest? Tam itaque criminosus Christianus quam quilibet paganus eget reconciliatione, et ubi necessitas non obstiterit, utraque efficienda per officium sacerdotale, ista per ablutionem, illa per absolutionem.
Chapter 21 of 51