Caput IV.
Sicut itaque est gemina obligatio, sic absque dubio est gemina solutio. Primam autem solutionem facit Dominus semper per semetipsum, secundam vero quandoque per se solum, quandoque per ministrum suum. Obligationem namque culpae solus Dominus solet et valet dissolvere, operatur eam tamen quandoque cum nonnulla ministrorum suorum cooperatione. Haec tamen cooperatio non solet esse tantummodo sacerdotum, verum etiam aliorum. Nec hanc quidem cooperandi gratiam aliqui habent in potestate, sed modo isti, modo illi accipiunt, vel non accipiunt pro divina dispensatione. Soli autem sacerdotes licentiam quam in ligando et solvendo divinitus acceperunt habent in potestate, et possunt eam, prout ratio dictaverit, omni tempore exercere. Notandum autem quod sub uno eodemque momento ad consensum criminis consentientis animus triplici funiculo astringitur, et vinculis captivitatis, servitutis, damnationis, quantum in se solo est, insolubiliter ligatur. Scimus namque quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV). Vere et absque dubio ad rumpendum difficilis est, qui nisi ab ipso solo qui est trinus et unus disrumpi non potest. Hic autem funiculus triplex ad rumpendum difficilis eo ipso disrumpitur, quo anima peccatrix ab eo qui omnia potest ad veram poenitentiam compungitur. Praevaricator itaque sub uno eodemque tempore solvitur a culpae obligatione et a debito damnationis aeternae. Ex eo enim quod ejus culpa finem accepit, simul et illud obtinuit, ut ejus poena finem accipere posset, et poena aeterna in poenam transitoriam transiret. Hinc est quod propheta David vere poenitens et dicens: Peccavi, id statim ex prophetico oraculo accepit responsi: Dominus quoque transtulit peccatum tuum (II Reg. XIII). Statim namque ad veram poenitentiam transit poena in poenam, aeterna in transitoriam, non purgatoria in purgatoriam. Hinc est prophetica illa tam vera quam nota sententia: Quacunque hora ingemuerit peccator, salvus erit (Ezech. XXXIII). Sub eo namque tempore quo salubriter ingemuit, causam veraciter obtinuit per quam salvari possit, si sub eodem momento de medio sublatus fuerit. In eamdem sententiam currere videtur quod per Psalmistam dicitur: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXII). Ex hac prophetica sententia datur intelligi quod ad veram contritionem et confessionem cordis remittitur iniquitas veraciter poenitentis.
Notandum diligenter quod non dicit, tu remisisti peccatum meum, sed, impietatem peccati mei. Quod enim iniquitatis est et impietatis, et procul dubio aeternam poenam merebatur, statim ad veram poenitentis animae contritionem remittitur, quamvis quod impuritatis est in ejus peccato postmodum per transitoriam poenam purgetur. Quid enim aliud intelligitur nomine impietatis quam specialis injuria Creatoris? Ab ipso enim sumus, ab ipso habemus quidquid boni habemus. Quid ergo magis impium, quid potest esse magis injuriosum quam contra tantae pietatis Dominum, et eum qui vivit in aeternum, illud improbe committere, quod, quantum in te est, non possis in aeternum corrigere? Impietas itaque peccati tunc veraciter remittitur, quando ad veram praevaricatricis animae poenitentiam Creatoris injuria indulgetur, et cui aeterna poena debebatur, purgatoria sola et transitoria multatur. Notandum autem hoc loco quod infideles et criminosi baptisma cum fide suscipientes sic absolvuntur debito damnationis, ut non teneantur debito expiationis: fideles vero et criminosi post lapsum vere poenitentes sic absolvuntur debito damnationis, ut tamen teneantur sub debito expiationis.
Chapter 4 of 51