Caput XVI.
Ex ante jam dictis habemus quod sunt multi qui curantur in sacerdotis absentia. Sunt similiter nonnulli qui curantur in sacerdotis praesentia. Nam et in resuscitatione Lazari praesentes erant et quibus solvendus fuerat. Alii itaque curantur sub ipsa missione, alii in ipsa profectione, alii vero in ipsa perventione. Ex his enim qui ad sacerdotem veniunt sunt multi qui solam voluntatem confitendi habent, sed voto continendi seu etiam satisfaciendi funditus carent. Adeo enim corrupti sunt jam ex prava consuetudine ut omnino diffidant se posse continere, vel ad satisfaciendum sufficere. Ejusmodi tamen nonnulli post multam sacerdotis exhortationem, seu etiam post longam disputationem, dum de sola Domini misericordia, non de propria industria praesumere docentur per visitantem gratiam ad veram poenitentiam compuncti, in vitae novitate divinitus animantur. Perpendis ex his, ut credo, quam sit multis ejusmodi utile ad confessionem festinare.
Chapter 16 of 51