Skip to the text

Caput XIII.

Sed illud quaero, utrum accipiant ex ordinatione, an potius ex eruditione inter lepram et lepram, inter culpam et culpam posse discernere? Audaciter dico, quia si sine discernendi scientia ad ordinationem accedunt, sine illa inde recedunt, et si cum illa eunt et redeunt, aliunde habuerunt. Constat itaque, quod consequens est, quia in ordinatione non accipiunt potestatem aliam, ergo nec aliquam. Ubi ergo erit illa potestas ligandi atque solvendi? Sed dicunt ad ista: Quid est culpa, nisi lepra? et quid est lepram mundare, nisi culpam amputare? Misit autem Dominus leprosum ad sacerdotem non ut eum mundaret, sed ut eum sacerdos mundatum ostenderet. Sed absque dubio neutrum Dominus jubet ut ad hoc vel illud iret: Vade, inquit, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses (Matth., VIII). Sicut non dicit: Vade ad sacerdotem ut te mundum reddat, sic non dicit: Vade ad sacerdotem ut te mundum ostendat. Unum Dominus fecit, tria praecepit: leprosum mundavit, simul et praecepit ire, ostendere et offerre. Quid est leprosum mundari, nisi peccatorem quemlibet peccatorum suorum sordes abominari? Quid est mundatum leprosum ire, nisi prioris vitae statum relinquere, peccata prius perpetrata deserere? Sacerdoti autem se ostendere, est qualis prius fuerit, cujus propositi modo sit per confessionem aperire. Offert munus et quale Moyses instituit, qui ad omnem canonicae institutionis satisfactionem juxta sacerdotis arbitrium seipsum exponit. In primo consideratur odium peccati, in secundo votum continendi, in tertio propositum confitendi, in quarto studium satisfaciendi. Votum continendi hoc loco large accipitur, non tantum continendi a libidine, verum etiam a quolibet crimine. Pro certo in vera poenitentia quatuor ista omnia sunt requirenda. Ubi aliquod horum deest, vera poenitentia non est, sine qua et peccatorum lepra mundari non potest. Quando Deus dat animae peccatrici odisse quod prius amabat, detestari quod antea desiderabat cum voto continendi, confitendi, satisfaciendi, efficitur statim emundatio integra et plena leprosi. Quid est autem leproso in leprae emundatione tria illa praecipere, nisi votum continendi, confitendi, satisfaciendi per internam aspirationem purgandae animae persuadere?

Chapter 13 of 51