Skip to the text

Caput II.

In primis itaque notandum quod peccatorum obligatio consideratur circa duo. Alia est ejus illa obligatio per quam homo obligatur ad culpam, et alia est illa per quam obligatur ad poenam. In uno obligatur vinculo captivitatis. In altero vero obligatur debito damnationis. Si enim homo in aliquod grave peccatum ceciderit, jam non est in ejus potestate ut per semetipsum resurgere possit: per semetipsum potest a Domino recedere, sed per semetipsum non potest ad ipsum redire. Est siquidem, secundum Psalmistam, Spiritus vadens et non rediens. (Psal. LXXVII). Unde et illud ejusdem Psalmistae: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I). Hinc est quod obligatio culpae dicitur mors animae; quia, sicut per mortem exteriorem corpus restringitur ab operibus quae sunt ad vitam, sic anima per obligationem culpae mortificatur ad opera quae sunt ad vitam aeternam. Sed homo semel vinctus atque captivatus utinam teneretur ad solam captivitatem, sed quod miserrimum est tenetur etiam ad peccandi servitutem. Nam, qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII). Unde fit ut quotidianas usuras exsolvat, et reatus sui debitum quotidie augescat. Inde est illa promissio, quam habetis in Psalmo: Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum (Psal. VII). Culpae itaque obligatio versatur circa duo. In uno accenditur vinculum captivitatis, in alio debitum servitutis. Ecce de obligatione culpae. Nunc autem videamus de obligatione poenae.

Chapter 2 of 51