Caput XIX.
Ad ea quae superius dicta sunt quidam quidem opponunt et dicunt: Qui veraciter de suis criminibus poenitent, pro certo jam charitatem habent. Alioquin quod scribitur quomodo de eis recte intelligitur: Quacunque hora peccator ingemuerit salvus erit? (Ezech. XXXIII). Nemo eum qui charitatis capax est, sine charitate salvare potest. Sed, ut putant, qui charitatem habet debito damnationis aeternae teneri non valet. Quomodo ergo sacerdos eum ab ejusmodi debito absolvit, si ante sacerdotalem absolutionem charitate interveniente absolvi jam meruit? Sed absque ulla dubitatione patriarchae et prophetae charitatem habuere, et tamen tenebantur debito damnationis aeternae. Alioquin nec ad inferna descenderent, nec Christi morte, nec ulla redemptione egerent. Absque ulla igitur ambiguitate tenebantur debito damnationis aeternae, non quod eis aeterna fuerit, sed quod eis aeterna fuisset, nisi mors Christi eos ab hoc debito absolveret. Constat ergo quod utrumque simul contingat, ut et homo charitatem habeat, et eum adhuc debitum damnationis teneat. Nonne, inquiunt, iste peccator Christi membrum esse coepit ex quo charitatem habere coepit? Quomodo ergo poterit esse membrum Christi et debito damnationis teneri? Membrum Christi dici potest homo secundum geminam considerationem aut secundum praedestinationem, aut secundum habitudinem. Secundum praedestinationem potest quis membrum Christi esse, et necdum charitatem habere, et e converso Christi quidem membrum non esse, et charitatem habere. Juxta namque Domini testimonium: Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Secundum ergo hanc acceptionem contingit hominem esse membrum Christi, et adhuc vinculo debitae damnationis teneri; secundum habitudinem autem membrum Christi dicitur, quando in se habet unde hoc ipsum efficitur. Sed nunquid membrum Christi charitas illa facit, quae ad tempus inardescit et in modico refrigescit? Absque dubio qui perseverantem charitatem nunquam accipiunt, nunquam de veris illis Christi membris fuerunt qui corporis ejus integritatem perficiunt. Secundum quamdam tamen acceptionem possumus et solemus charitatem transitoriam habentes, membra Christi dicere, propter membrorum ipsius conformitatem quam ad tempus videntur habere.
Chapter 19 of 51