Caput XXII.
Et si vultis nosse et potestis patienter audire, facilius reconciliatur paganus post crimina centum, quam Christianus quilibet post unum solum. Hinc est quod cuilibet pagano quantumlibet criminoso, accepto baptismate, nulla injungitur satisfactio: Christiano autem criminaliter peccanti, sed jam poenitenti et confitenti, non sufficit sacerdotis absolutio sola sine satisfactione injuncta. Sola vero Christi hostia, mactata videlicet caro, satisfacit pro recenter baptizato. Per ignorantiam enim peccantibus ad expiationem satisfacit hostiae per legem determinatae oblatio. Sed voluntarie peccantibus, juxta Apostolum, non relinquitur hostia pro peccato (Hebr. X). Quod in lege mystice praecipitur, hoc sub isto tempore, amoto figurae velamine, quotidie verius adimpletur. Praecipitur in lege, ut anima quae per ignorantiam peccaverit, hoc vel illud pro peccato offerat, et dimittitur ei quod per ignorantiam commiserat (Levit. V). Sed de voluntarie peccantibus praecipitur reddere animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede (Levit. XXIV; Deut. XIX). Quidquid ab infideli committitur, inter peccatum ignorantiae deputatur. Nam et si sciat se peccasse cum peccat, nescit tamen examinare pondus peccati; nescit enim illud non posse expiari nisi per mortem hominis Dei. Caligo itaque hujusmodi ignorantiae supra modum levigat immanitatem culpae. Christiani vero qui se cognoscunt redemptos a morte per mortem Christi, procul dubio non possunt per hujusmodi ignorantiam excusari. Ad plenam itaque satisfactionem pro peccato illis hostia conceditur, istis omnino non relinquitur. Ubi peccatum per hostiam expiatur, alienae potius quam propriae carnis mactatione reconciliatur. Infideli itaque converso et in Christi fide baptizato nulla satisfactio, nulla carnis afflictio injungitur, cui propter priorem ignorantiam ad expiationem peccati hostia conceditur: nam per passionem et mortem Christi ab omni reatu ad plenum purgatur. Criminosus autem Christianus quoniam per infidelitatis ignorantiam de suis criminibus nullatenus excusatur, in propria carne punitur, et quasi voluntarie peccanti post acceptam veritatis notitiam voluntaria satisfactio injungitur. Et quod contra Deum jam non ignoranter praesumpsit, non sola hostiae oblatione, sed propriae carnis maceratione et mortificatione purgatur. Ecce quod superius jam diximus, quod difficilius expiatur criminosus Christianus quam criminosus paganus. Sed cur, quaeso, expiatur difficilius, nisi quia offendit gravius? Dicis quod Christianus criminosus et poenitens solvitur a debito damnationis ante sacerdotis absolutionem, et non audes dicere quod paganus criminosus et poenitens ab eodem debito solvatur ante sacerdotis absolutionem, et non attendis quam sit contra existimationem, imo et contra omnem rationem ut dicatur statim ad veram poenitentiam solvi qui peccavit majus, et non dicatur statim ad veram poenitentiam solvi qui peccavit minus. Constat in commune quod nemo possit impoenitentem absolvere. Secundum quosdam vero nemo poenitentem absolvit, quoniam sub ipsa compunctionis hora, ut dicunt, absolutionem divinitus accepit. Sed si nemo absolvit impoenitentem, nemo poenitentem, ergo nemo neminem. Sed qui hoc credit fallacem facit eum qui dicit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Constat ergo pro certo quod sacerdotes peccata remittunt, poenitentes absolvunt. Peccator quacunque hora ingemuerit, in hoc sane salvus erit, quod de tali qui absolvi non potuit, talis fit cui absolutio negari non possit.
Chapter 22 of 51