Skip to the text

Caput XVII.

Sunt vero nonnulli qui praedictorum trium nullum habent, sed velut monumento lapideo, et lapide superjecto in Lazari modum mortui jacent. Lapideo monumento mortuus tenetur, qui in praevaricatione sua per multam animi obstinaciam obduratur. Lapidea moles in peccatis mortuo superponitur; quando ex diffidentiae magnitudine spes quam ad Deum habere debuerat intercluditur: Tollite, inquit, lapidem (Joan. XI). Quid est lapidem tollere, nisi per exhortationis gratiam divinitus datam obduratae diffidentiae molem funditus semovere, et radianti desuper lumini viam aperire? Juxta illud Isaiae: Parate vias Domini: rectas facite semitas Dei nostri (Isa. XL). Tunc autem pastoralis cura in hoc ipsum non inaniter laborat, cum Dominus hoc fieri disponit et imperat. Quid est enim hoc Dominum imperare, nisi in hoc ipsum animum pastoris interna allocutione urgere et gratiam dare? Tunc autem Domini minister utiliter agit quod suum est pastoris, cum ipse Dominus dignatur operari quod suum est Salvatoris: Lazare, inquit, veni foras (Joan. XI, 43). In hac una vocatione tria dat intelligere. Qui exit locum deserit in quo prius fuit. Est enim foras exire seipsum foris astantium aspectibus ingerere. Idem vero est venire quod vocanti appropinquare. Quid est autem resuscitatum inde ubi mortuus jacuerat exire, nisi peccatum suum penitus et in perpetuum deserere? Quid est vinctum quemlibet eorum se aspectibus per quos solvi poterat praesentare, nisi criminosum quemlibet quibus peccatorum nexibus teneatur sui ipsius accusatione ostendere? Vocanti Domino appropinquat qui dignis poenitentiae fructibus Deum de die in diem placat. Primum pertinet ad votum continendi, secundum ad votum confitendi, tertium ad votum satisfaciendi. Ecce quomodo quidam in pastoris praesentia accipiunt triplex hoc votum, quod prius omnino non habuerunt.

Chapter 17 of 51