Caput XIV
Sed haec omnia, inquis, Dominus per semetipsum operatur. Quid ergo sacerdoti relinquitur? Multum per omnem modum, et vere magnum et valde magnum. Sicut aliud est resuscitare mortuum, et aliud solvere vinctum, sic aliud est leprosum mundare, et aliud ejus vincula solvere. Nunquid ergo, inquis, leprosus ille ligatus erat? Tu es magister in Israel et haec ignoras? Vere utique, vere ligatus erat durae necessitatis nodo, quo eum Moyses astrinxerat: Omni, inquit, tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra (Levit. XIII). O vinculum durum et valde detestandum, quo quis quandiu ligatur insolubiliter tenetur, ut ei omnino non liceat vel castra Christo militantium ingredi, vel ad propria reverti. Nonne leprosum, sed mundatum sacerdos ligat et solvit? Ligat in reddenda debitae satisfactionis et purgationis hostia, solvit in indulta revertendi licentia. Et si vultis recipere, emundatio leprosi non est tantum una, sed terna. Unam ex his tantum facit Dominus per semetipsum, caeteras duas per ministrum suum. Sed quae sit leprosi haec trina emundatio, relinquatur interim lectoris judicio.
Chapter 14 of 51