Skip to the text

Caput IX.

Iterum et illud notandum, quod ad sacerdotale officium pertinet gemina ligatio sicut et gemina solutio. Alia est namque solutio qua solvunt poenitentes a debito damnationis, alia est illa qua solvunt ejusmodi a debito futurae purgationis. Sic alia est illa ligatio qua ligant veraciter poenitentes debito injunctae satisfactionis, et alia qua ligant intoleranda committentes, nec tamen poenitentes, vinculo anathematis. Illos ligant ut a periculosiori vinculo absolvant, istos, ut ad poenitentiam adducant. De illa ergo absolutione qua praevaricator a debito damnationis absolvitur, intelligitur illud quod a Domino dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta erunt. Nam valent et debent sacerdotes vere poenitentium et debitam satisfactionem suscipientium peccata remittere, et a debito damnationis absolvere, caeteros vero sine absolutione remittere. Sed et illud quod dicitur ad Petrum: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis, de illa specialiter absolutione debemus intelligere qua solent sacerdotes et debent ligando absolvere et absolvendo ligare. Nam eo ipso solvunt poenitentes a debito futurae purgationis, quo eos ligant debito praesentis satisfactionis.

Chapter 9 of 51