Skip to the text

Caput III.

Ad cumulum namque miseriae tenetur praevaricator merito praevaricationis suae non solum vinctus ad culpam, verum etiam addictus ad poenam. Eo ipso siquidem quo illud committit quod quantum in se in aeternum corrigere non possit, et in ipsius injuriam qui in aeternum vivit, eo ipso, inquam, aeternae damnationis debitum incurrit. Damnatio autem aeterna in sacra Scriptura dicitur Mors secunda (Apoc. XX): nam, sicut ex obligatione culpae retrahitur anima a beneplacito divino, sic ex inflictione damnationis aeternae alienatur anima ab omni beneplacito proprio. Hominem autem ejusmodi vinculis obligatum solus ille solvere potest qui vere omnipotens est, et omnia potest. Quae autem apud homines impossibilia sunt, possibilia sunt apud Deum (Luc. XVIII). Nullum namque cor tam lapideum, tam durum, vel obstinatum quod Dominus statim, cum voluerit, ad veram poenitentiam emollire non possit. Hinc est illud utique beati Joannis Baptistae: Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III; Luc III). Quando ergo ille qui omnia potest praevaricatorem ad veram poenitentiam compungit, quid aliud, quaeso, quam perpetualem culpam, et eo ipso perpetualem poenam terminabilem facit? Sic utique, sic transit poena in poenam, aeterna in transitoriam, et qui prius tenebatur debito damnationis, modo jam tenetur debito expiationis. Ecce habetis quod poenae obligatio versatur circa duo. Aliud namque est debitum damnationis, et longe aliud debitum expiationis. Ecce jam aperte tenemus, sicut ex superioribus cognovimus, quod duo considerantur circa obligationem culpae, duo similiter circa obligationem poenae. Nam in culpae obligatione, ut dictum est, invenis vinculum captivitatis, et vinculum servitutis. Ex vinculo captivitatis illaqueatur ne redeat ad faciendum bonum, ex vinculo servitutis attrahitur, et exagitatur ad augendum malum. Utrumque autem ad damnationis augmentum. Similiter in obligatione poenae constat procul dubio geminum vinculum esse, vinculum damnationis, vinculum expiationis. Ex illo tenetur homo ad poenam aeternam, ex isto ad poenam transitoriam, et ad illam quidem ad malum suum, ad istam ad bonum suum. Nam ex illa homo cruciatur, nec purgatur; ex ista vero sic torquetur ut purgetur.

Et notandum quod captivitatis et servitutis obligatione tenetur unus idemque homo sub uno et eodem tempore, damnationis vero et expiationis vinculo nunquam tenetur unus idemque homo sub tempore uno. Nam eo ipso saepe expiationis debito tenetur quo damnationis debito absolvitur.

Chapter 3 of 51