Skip to the text

Caput II

De vocibus, quibus utimur in hoc mysterio explicando.

Quantum ad primum, nomina sunt haec, Essentia, Homousios, Hypostasis, Substantia, Persona, Proprietas, Relatio, Notio, Circuminsessio. Trinitas: de quibus vocabulis duo dicenda sunt. Primo refellenda quae in universum reprehendunt Transylvani lib. II, cap 9. Deinde explicandum ordine de singulis. Illi igitur dicunt: ha;c nomina quamvis profana sint, tamen a nobis retineri quinque de causis. Primo, quia utilia sunt ad oppugnandos haereticos. Secundo, quia Patres illis usi sunt. Tertio, non ut aliquid dicamus, sed ut non taceamus. Quarto, quia utilia sunt ad explicanda mysteria Scripturae. Quinto, quia etsi ea in Scripturis non habeantur, tamen habentur eorum semina, et aequivalentia. Deinde has omnes rationes quas ipsi sibi proposuerunt, refellunt.

Ad primam respondent, non esse facienda mala ut eveniant bona; et praeterea haereticos, qui non vincuntur Scripturis, multo minus his vinci posse. Sed non recte exponunt Catholicorum sententiam, nec enim Catholici dicunt, istis nominibus oppugnari haereticos, sed damnari, et excludi ab Ecclesia: nam propter novas haereses cogimur nova nomina invenire, ut perspicue distinguamur ab illis, et Catholici sciant quid credere debeant. Vide Augustinum Tractat. 97. in Joan. ubi ostendit fugiendas profanas vocum novitates/sed non ipsa nomina nova, qme contra novas haereses instituuntur.

Ad secundam respondent; ergo recipiendi erunt omnes errores Patrum. Sed negamus consequentiam. Patres enim numquam omnes simul errant, etiamsi aliquis eorum interdum erret: nos vero sequimur eos quando simul aliquid docent, non quando proprias ac singulares sententias aliis contradicentibus defendunt. Exemplo sit B. Cyprianus, quem non sequimur docentem, Baptismum esse irritum si ab haeretico tribuatur. Scimus enim, hac in re doctores caeteros Cypriano non consensisse; et tamen sequimur Cyprianum docentem, Christum esse Deum verum, quia id ipsum omnes Patres summa consensione docent.

Ad tertiam respondent: stultum esse loqui, ut nihil dicas. Sed non intellexerunt ista verba August. lib. IV Trin. cap. 9. cum ait: dici tres personas in Deo, non ut dicatur, sed ut non taceatur. Voluit enim Augustinus dicere, nullum nomen satis explicare quid sint illa tria; tamen dici personas, non ut perfecte declaremus vim et naturam divinarum personarum, sed ut non omnino muti videamur, cum interrogamur, quid tria?

Ad quartam respondent: nomina ista exotica et obscurissima esse, proinde inutilia ad explicanda mysteria Fidei. Sed falsum id esse, paulo post demonstrabimus, cum de

singulis disseremus. Certe exotica dici non possunt, quae jam tot sseculis fuerunt in communi usu totius Ecclesiae Catholicae.

Ad quintam negant inveniri synonima, et aequivalentia in Scripturis. Sed hoc esse mendacium, mox planum faciemus.

Chapter 23 of 91