Skip to the text

Caput XXIV. Idem probatur ex Patribus Latinis

Proferemus nunc testimonia Patrum Latinorum, qui floruerunt doctrina, et sanctitate ante schisma et litem Graecorum; quos nolle recipere, nimis magna temeritas est, tum quia nulla est causa cur debeant recipi Graeci, et non Latini, si sint ejusdem antiquitatis, eruditionis, et sanctitatis; tum etiam, quia videmus Concilium Ephesinum allegasse ad probandum dogma Ecclesiasticum, et Latinos, et Graecos: nimirum, Felicem, Julium, Cyprianum, Ambrosium, Latinos; Basilium, Nyssenum, Nazianzenum, Athanasium, Graecos; ut testatur Vincentius Lirinensis prope finem sui Opusculi.Item constat V, VI et VII Synodum pariter adduxisse testimonia Graecorum, et Latinorum, quod etiam facit Basilius lib. de Spir. S. cap. 29. et Augustinus lib. I. et II. in Julian. uterque enim profert testimonia Graecorum pariter et Latinorum.

Qui sunt igitur isti Graeci novelli, qui SS. Patres Latinos, etiamsi antiquissimos, et probatissimos nihili faciunt? nonne vident hac ratione se schismatis accusare antiquissimam Ecclesiam? vel potius docere, nunquam Graecos cum Latinis conjunctos fuisse? at certe aliud testantur acta septem generalium Conciliorum, ubi summam videmus Latinorum Graecorumque concordiam. Sed novi isti doctores non solum a doctrina, sed etiam a moribus veteris Ecclesiae longissime recesserunt.

Primus igitur ex Latinis est Tertullianus, qui lib. cont. Prax. cap. 4. « Spiritum non aliunde puto, inquit, quam a Patre per Filium. » Ad hunc locum Grseci responderent, se non negare Spiritum sanctum procedere per Filium, sed a Filio. Nam, ut docet Bessarion in fin. Orat, dogmat. Grseci admittunt illud per Filium sed exponunt tribus modis. Primo, quod per Filium addatur ad denotandam relationem ad Patrem. Secundo, ad denotandam consubstantialitatem Patris et Filii. Tertio, quia Per solet accipi pro Cum et citant nescio quem Poetam.

At prima et secunda evasio frigidissimae sunt: nam eodem modo liceret etiam dicere, Filium procedere a Spiratore per Spiritum sanctum. Sic enim significaremus relationem Patris spiratoris ad Spiritum sanctum, et consubstantialitatem Patris et Spiritus sancti. Deinde quid opus est, ut cum dicitur Spiritus a Patre procedere, simul indicetur relatio Patris ad Filium, aut consubstantialitas Patris et Filii? Tertia non est etiam sufficiens. Primo, quia idem absurdum sequeretur, nimirum posse dici, Filium procedere a Patre per Spiritum. Secundo, quia quidquid sit de illo Poeta, in Scripturis et Patribus, imo etiam in communi modo loquendi Per significat causam, et ssepe etiam pro Ex accipitur, ut docet Basilius lib. de Spir. S. cap. 5. Legimus enim Genes. IV: Possedi hominem per Deum, id est, a Deo. Item Jo. I. Omnia per ipsum facta sunt. Et Colos. I. Omnia per ipsum creata sunt. Et Hebr. I. Per quem fecit et secula. Si enim in his locis Per significaret Cum, sensus esset, Filium 'esse factum seu creatum a Deo una cum ipsis creaturis: quod certe ne Grseci quidem admittent, nisi cum Arianis desipere malint, quam cum Ecclesia Catholica recte sapere. Planum est igitur, Spiritum per Filium produci, secundum Scripturas nihil esse aliud, quam a Filio, sive ex Filio procedere, et produci. Sed pergamus ad cseteros.

II. Est B. Cyprianus, qui Serm. de adv. Spir. S. « Spiritus sanctus, inquit, a Patre procedens, a Patre et Filio quaternario superfertur, et opus suum Conditor benign&s amplectitur etc. » Loquitur de Spirito sancto, quando initio Mundi ferebatur super aquas, et quatuor elementa formabat.

III. B. Hilarius lib. II de Trin. sic ait: « De Spiritu sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est. Sed silerji a nobis, eorum causa qui nesciunt, non potest: loqui autem

de eo, non necesse est, quia de Patre et Filio auctoribus confitendum est, et quidem puto, an sit, non esse tractandum. »

IV. B. Ambrosius, quem certe Grseci rejicere non deberent, cum in tertia Synodo generali, ut sanctum Doctorem allegatum videant, lib. II, de Spir. S. cap. 12. « Omnia, inquit, Patris habet Filius, quia ait: Omnia quse Pater habet mea sunt, et quse accepit ipse per unitatem naturse, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Jesus de Spiritu suo declarat dicens: Propterea dixi, quia de meo accipiet. »

V. B. Hieronymus in epist. ad Hedib. q. 9. « Ipse, inquit, Spiritus sanctus cum mittitur, a Patre et Filio mittitur; » in alio atque alio loco: « Spiritus Dei Patris et Christi Spiritus appellatur. » Et in cap. LVII Isaiae: Spiritus « de Patre egreditur, et propter societatem naturse a Filio mittitur. »

VI. Ruffinus in explicat. Symb. « Spiritus sanctus, inquit, de utroque procedens, et cuncta sanctificans. »

VII. Augustinus tract. 99. in Jo. « Hic, inquit, aliquis forsitan quserat, utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. » Et infra:

« Cur non credamus, quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? » Vide etiam lib. XV, Trin. cap. 17, 26, 27. et lib. III, cont. Maximin. cap. 14.

VIII. B. Prosper lib. I, de vit. contempl. cap. 18. de Spiritu S., inquit, « ex Patre et Filio procedens. »

IX. B. Leo in epist. ad Turbium 91. alias 93. cap. 4. « Alius, inquit, est qui genuit, alius qui genitus est,* alius qui de utroque processit. » Atque hic est magnus ille Leo, quem Synod. IV 630 Episcoporum, qui ferme omnes Orientales erant, in singulis actionibus summis laudibus extulerunt, et de quo identidem repetebant, ut credit Leo, sic et nos credimus.

X. B. Fulgentius lib. deFid. adPetr. cap. 2. «Proprium, inquit, Spiritus sancti, quia nec natus est, sed solus de Patre Filioque procedit. »

XI. Idacius Clarus lib. cont. Varimad. ult. med. « Si tibi, inquit, dixerint: Ostende Spiritum sanctum unde trahat originem. Responde, certa et manifesta origo Spiritus sancti Pater et Filius. »

XII. Boetius lib. Ide Trin. cap. 12. «Ita cogitare debemus, Filium ex Patre esse. Spiritum sanctum ex utrisque etc. »

XIII. Hormisda Papa in epist. ad Justinum Imperat, cap. 2. « Proprium, inquit, est Spiritus sancti, ut de Patre et Filio procederet, sub una substantia Deitatis. »

XIV. B. Gregorius Papa Symbolum edidit, quod recitatur in ejus vita lib. II, cap. 2. quod ita habet: « Credo in Spiritum sanctum, nec genitum, nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem. » Idem Gregorius lib. II, dial. cap, ult. dicit: « Spiritum a Patre Filioque procedere. » Idem Gregorius lib. II. dial. cap. ult. dicit: « Spiritum a Patre Filioque procedere.» Idem habetlib.II.Moral. cap. 8. quem.Gregorium mirum est, cur Graeci in suo Calendario esse patiantur, et ut vere sanctum honorent, cum tamen ejus sententiam tanquam hseresim execrentur.

XV. Et postremus ex Latinis sit venerabilis Beda: eos enim solum adferre statui, qui ante schisma exortum floruerunt. Sic igitur loquitur Beda lib. I. de element. Philosoph.: Spiritus, inquit, iste a Patre et Filio procedit. » Idem quoque in collectaneis ex Augustino super epist. Paul., ad locum illum Galat. IV, Misit Deus Spiritum Filii sui, adducit prolixam disputationem Augustini, qua probatur, Spiritum sanctum a Patre, Filioque procedere. Sed jam ad Graecos veniamus.

CAPlif xxv.

Idem probatur ex Patribus Graecis.

Ex Graecis primus sit S. Gregorius Thaumaturgus, qui in confessione Fidei divinitus accepta, quae exstat apud Gregorium Nyssenum in vita hujus Gregorii, ita loquitur: « Unus Spiritus sanctus ex Deo ortum et existentiam habens, quique per Filium apparuit, imago Filii pertecti perfecta. >> Quo loco non est movenda quaestio de particula Per nec de verbo Apparuit: nam jam supra ostendimus, particulam Per significare cau¬

sam, sive principium productivum, et ex eo, quod Filius misit Spiritum sanctum ad creaturas, colligi evidenter, Spiritum sanctum a Filio procedere etiam ab aeterno.

Est autem notandum illud Imago Filii: nam etsi Spiritus sanctus non sit tam proprie imago Filii, quam est Filius imago Patris, quia non procedit ex vi similitudinis; tamen non posset dici ullo modo imago Filii, nisi ab illo procederet, et esset ei similis in essentia. Imago enim dicit relationem producti ad producentem, et sine hac habitudine non sufficit quailibet similitudo. Unde non dicitur, frater imago fratris, etiamsi illi simillimus sit; nec ovum unum alterius ovi est imago, quanquam propter similitudinem unum vix discernatur ab alio. Non enim sufficit similitudo, sed requiritur, ut unum procedat ab alio, quod in ovis et fratribus non reperitur. Cum ergo S. Gregorius Spiritum sanctum imaginem Filii dixerit, sine dubio existimavit, eum a Filio vere procedere.

Dices: non requiritur, ut exemplar sit causa activa imaginis, sed sat est si sit exemplaris, ut patet in statuis. Respondeo, in rebus artificiatis exemplar non esse causam activam, at in naturali productione esse. Siquidem necessario coincidit cum principio activo, ut planum est in omnibus rebus. Omnia enim quae naturaliter agunt, producunt effectus suos ad similitudinem propriae formae; quare cum Spiritus sanctus non libere, sed naturaliter producatur, idem est principium activum, et exemplar respectu ipsus.

Secundus ex Graecis est B. Athanasius, qui in Symbolo ita loquitur: <c Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. »

Ad hoc testimonium duo dici possunt. Primo, non esse hoc Symbolum vere Athanasii. Sed hoc facile refellitur, tum ex Gregor. Nazianz. in Orat, de laud. Athanas-, ubi dicit, eum composuisse perfectissimam Fidei confessionem, quam totus et Occidens et Oriens veneratur: tum vero ex Augustino qui nominatim Athanasium Episcopum Alexand. citans in Psalm. CXX., integrum versiculum hujus Symboli adducit, et sine nomine Athanasii utitur integris sententiis hujus Symboli, tanquam in Ecclesia notissimi lib. V de Trinit. cap. 8. et epist. 174.

ad Pascent. Enchir. cap. 36. et Serm. 295. de tempore.

Secundo dici posset, haec verba Et filio esse addita a Latinis. At neque hoc dici potest, tum quia etiam in Grsecis Symbolis haec particula invenitur, tum etiam in Concilio Toletano IV, cap. 1. recitatur confessio, fere ad verbum desumpta ex hoc Symbolo, et ibi legimus, a Patre et Filio, et fuit celebratum hoc Concilium circa annum 633. et proinde ante schisma Graecorum. Adde, quod Gennadius Scholarius in lib. pro defens. Concil. Florent, cap. 1, sect. 5. dicit, Graecos sui temporis dicere solitos, Athanasium fuisse ebrium, quando haec scripsit. Ex quo apparet, illos non negasse, Athanasium ita scripsisse.

Secundus locus Athanasii sit ex Serm. 4. cont Arian. longe ante med. fol. 233- « Non enim, inquit, tria principia, aut tres Patres introducimus, sicut Marcionistae, cum non tres Soles ad comparationem adducamus, sed unicum Solem, ejusque splendorem, unicamque ex ambobus lucem. » Yides hic clarissime tria esse, Solem, splendorem, et ex utroque lucem procedentem. Nec puto dubitari posse, quin per Solem Patrem, per splendorem Filium, per lucem Spiritum sanctum Athanasius intellexerit. Quid, quaeso, hic responderi potest?

Tertius locus Athanasii in lib. qui inscribitur Redargutio hypocrisis Melelii, circa finem: « Atqui, inquit, impossibile, in Trinitatis gloria Spiritum sanctum numerari, si non emanasset ex Deo per Filium, sed per modum creaturae a Deo factus, ut putant. » Nota, non dixisse Athanasium, ex Patre per Filium, ne Graeci recentiores dicerent appositum Filium ad denotandam relationem: sed dixisse « ex Deo per Filium ». Nec possunt haec referre ad missionem ad creaturas, cum haec emanatio opponatur creationi.

Quartus locus est in epistola illa longissima ad Serapionem, ubi probat contra Macedonianos, non posse ullo modo defendi, Spiritum sanctum esse creaturam, si Filius non est creatura. Et hoc est argumentum totius epistolae.

Idem autem probat hac ratione, quam in tota fer/, epistola variis modis proponit. Talis ordc et unio est inter Spiritum sanctum et Filium, qualis inter Filium et Patrem: sed Filius, quia est ex Deo Patre, est Deus sicut Pa^er; ergo similiter Spiritus sanctus

qui est ex Deo Filio, erit Deus sicut Filius: vel si ipse non est Deus, nec Filius erit Deus, imo nec Pater: « Cum igitur, inquit ult. med. epist., istiusmodi ordinem et naturam habeat Spiritus ad Filium, qualem Filius habet ad Patrem, qui fieri potest, ut qui Spiritum creaturam dicit, non illud idem necessario et de Filio sentiat? Si enim Filii creatura Spiritus est, consequens est, ut dicant etiam Verbum Patris creaturam esse.» Hsec ille. Ubi adeo certum esse credidit Athanasius, Spiritum sanctum a Filio produci, ut inde tanquam ex principio firmissimo, et notissimo concludat id quod erat dubium, videlicet, Spiritum sanctum esse Deum.

Respondere possunt: solum ordinem Spiritus ad Filium, et Filii ad Patrem in hoc consistere, quod sicut Pater mittit Filium ad creaturas, ita Filius mittit Spiritum. Sed hoc non potest dici nisi cum missione ad creaturas intelligamus veram processionem quoad esse: nam alioqui argumentum Athanasii nihil valeret, quomodo non valet hoc argumentum. Deus mittit Angelos; ergo vel Angeli non sunt creaturae, vel Deus est creatura: hoc enim ideo nihil valet, quia Angeli sic mittuntur a Deo ad creaturas, ut illa missio non includat aeternam processionem Angelorum ab ipsa Dei substantia. Si ergo Spiritus sanctus mittitur a Filio ad creaturas, et ab ipso Filio non procedit substantialiter sicut a Patre, certe non aliter mittitur, quam Angeli mittuntur; et propterea non potest inde colligi, ipsum esse Deum, aut Filium non esse Deum, quod tamen Athanasius colligit. Deinde si Athanasius loqueretur de missione ad creaturas, non diceret: a Si enim Filii creatura Spiritus sanctus est, etc. » ista enim verba productionem significant, non missionem: ac contendit Athasius, Spiritum sanctum a Filio produci, sed non creari ex nihilo.

Praeterea post unum folium inquit Athanasius: « Quin etiam Filii imago est, et dicitur Spiritus. » Et infra: « Quod si Filius, quia ex Deo et Patre est, proprius ipsius substantiae est; necesse est et Spiritum, quia ex Deo esse dicitur, proprium esse Filii secundum substantiam. » Sane Athanasius cum dicit Spiritum ex Deo1 esse, intelligit ex Deo Filio, alioqui non bene concluderet; ideo illum esse proprium Filii, sicut Filius ideo est proprius Patris, quia ex Patre est. Exstant etiam duae epistolaj breviores ad eumdem Serapionem, ubi eadem dicit aliis verbis.

Tertius Graecus Pater est S. Basilius,quem quidem Graeci fere aliis omnibus anteponunt. Is igitur lib. II in Eunom. circ. fin. « Illud vero, inquit, cui ex omnibus obscurum est, quod nulla Filii operatio a Patre dissecta est, neque est aliquid in rerum natura, quod Filio adsit, et a Patre alienum sit. Omnia enim, inquit, mea tua sunt, et tua mea sunt; quomodo igitur Spiritus causam soli unigenito attribuit? » Haec ille.

Nec verba Graeca ab his ullo modo dissentiunt, sic enim ait: IImj ovv zov mzvpixzog rvjv

lius probans non solum Filium esse causam Spiritus, sed etiam Patrem, quia omnia quae habet Filius habet Pater, simul docet, imo pro comperto assumit, Spiritus causam, ut Graeci loquuntur, esse Filium. Nec potest ista causa referri ad dona Spiritus sancti: nam Basilius scribit contra Eunomium, qui non de donis disputabat, sed de substantia Spiritus sancti, ac volebat solum Filium esse vere causam Spiritus sancti.

Alter est locus Basilii lib. III cont. Eunom. circa principium: «Cur, inquit, necesse est, si dignitate et ordine tertius est Spiritus, na- ‘ tura quoque ipsum tertium esse? Dignitate namque ipsum secundum a Filio cum ab ipso esse habeat, et omnino ab illa causa dependeat, pietatis ratio tradit, natura vero tertium, uti neque ex sanctis Scripturis didicimus, neque ex praedictis colligere possibile est. »

Hunc locum in Concilio Florentino sess. XX dixerunt Graeci corruptum esse, et non haberi in Graecis codicibus omnibus, sed solum in quibusdam. Et vere in Graeco textu Basileae edito anno 1551, sic habetur: A

p.xzi psv yxp Szvz zpzvziv z ov viov, TvxpxS&MGiv 6 zyg evazSzlxg loyog etc. ac desunt illa verba « Cum ab ipso esse habeat, et omnino ab illa causa dependeat », in quibus vis rationis tota posita est. Tamen Latini responderunt, Graecum codicem potius esse corruptum ab ipsis, et exhibuerunt codicem antiquissimum scriptum ante annos sexcentos, ubi erant omnia quae recitavimus.

Sed praeterfea ex consequentibus colligimus evidenter, aut illa verba debere esse in textu, aut certe sensum eorum. Nam sic pergit Basilius: «Nam quemadmodum Filius ordine quidem a Patre secundus est, quoniam ab illo est: et dignitate, quoniam ori¬

go atque causa essendi Pater ipsi est; natura vera nullo modo secundus, quoniam in utroque una est Deitas: ita et Spiritus sanctus, etsi dignitate et ordine secundus a Filio est, non tamen alienae ipsum esse naturae inde consequetur. » Et habentur haec omnia in Graeco ad verbum. Perpende, obsecro, rationem Basilii. Dicit, Spiritum esse secundum a Filio ordine et dignitate, non tamen natura. Et probat, quia sicut Filius est secundus a Patre, quia ab illo habet esse: ita quoque et Spiritus est secundus a Filio, ubi nisi addatur vel subintelligatur id, quod est in nostris codicibus, videlicet, Spiritum habere esse a Filio, sicut Filius habet esse a Patre, ratio Basilii nihil concludet, nec uno modo probari posset, Spiritum sanctum esse secundum a Filio, ut Filius est secundus a Patre.

Tertius locus est in lib. V cont. Eunom. cap. 8. et quod Spiritus sanctus sit vera et naturalis imago Dei et Christi. Iste enim titulus: bzi eixwv xlriQbs, xxl fvffixh Qzov, xxi K ptfrzoi) to 7 rveOg« satis indicat, Spiritum sanctum habere esse a Patre et Filio. Nam, ut supra diximus, non est vera et naturalis imago, quae non producitur ab ipso exemplari.

Quartus locus est in lib. eod. cap. 11. ubi sic legimus in ipso titulo capitis: bzi vibg 7 zpbg Tzxrepx zyzi ovzwg mzvp.x npbg viov", hoc est: « Quod ut se habet Filius ad Patrem: sic etiam se habet Spiritus ad Filium.» Et mox pergit.' A ix zovzo xxi Qzov pev boyog b vibg, prip-x <5k viov ro Uvsvp.x: hoc est: « Quapropter Verbum Dei est Filius, Verbum autem Filii est Spiritus sanctus. » Haec ille. At quomodo Verbum Filii Spiritus dici potest, si ab ipso non procedit? Et quomodo sic se habet Spiritus ad Filium, ut Filius ad Patrem, si Filius quidem a Patre procedit, Spiritus autem sanctus non procedit a Filio?

Quintus locus est in eod. lib. cap. 12. ubi talis proponitur quaestio: Aixzi pj xxi zb m>zvp.x vibg zovvtov; « Quare Spiritus non est Filius Filii? » Respondet autem Basilius: ort

pj voptcrSyj 7r Irfiog xnn pov, et quae sequuntur: hoc est: « Non ideo non dicit Filium Filii, quia non sit ex Deo per Filium, sed ne suspicemur, Trinitatem multiplicari i-h infinitum. » Nam si Spiritus diceretur Filius Filii, consequens videretur, ut etiam ipse haberet alium filium, et sic deinceps.

Sunt autem hic aliqua observa.uda, ac primum ipsum titulum quaestionis esse ar-

gumentum pro nostra veritate: nam si Spiritus esset a solo Patre, certe non quaereretur, cur non dicatur Filius Filii: sicut nemo quaerit, cur frater, non dicatur filius fratris, cum res tam sit perspicua, ut ne suspicio quidem ulla inde nasci possit. Cum ergo' serio quaesitum sit, cur Spiritus non dicatur Filius Filii, signum est, in confesso apud omnes fuisse, Spiritum a Filio procedere.

Nota secundo, istam quaestionem magnum negotium fecisse tam Basilio, quam Athanasio in epistolis citatis ad Serapionem: uterque enim videtur magnas angustias pati, et hoc ipsum est ingens argumentum pro nostra veritate. Nam potuissent uno verbo dicere: non dicitur Filius, quia non est ab illo, et tamen lioc nunquam dixerunt, sed dicunt, hoc esse mysterium inscrutabile, et satis nobis esse debere, in his rebus scire quia est, et non quaerere debere, cur et quomodo, etc.

Nota tertio, responsionem Basilii « non quia non sit a Deo per Filium » esse item argumentum pro nobis. Nam si illud Per non significaret causam, sed poneretur loco Cum, ut Graeci volunt, Basilius nihil dixisset. Si enim Spiritus esset a Deo per Filium, id est, cum Filio; nemo potuisset suspicari, illum esse Filium Filii, sed potius suspicari debuisset, esse fratrem Filii.

Nota ultimo, responsionem Basilii hunc sensum habere, est Spiritus a Filio, tamen per alium modum productionis, quam per generationem; ideo non dicitur Filius, etc.

Sextus locus est in lib. de Spir. S. cap. 17. ubi sic loquitur Basilius: towuv b/zi 6

vto; 7 rpoj naxipc/. ovtm zvpbz vibv z'o 7rvaiga: llOC

est: <’ Sicut se habet Filius ad Patrem, sic ad Filium se habet Spiritus.» Haec ille. Quae autem est habitudo inter Patrem et Filium, nisi producentis ad productum? Idem enim sunt Pater et Filius, eo excepto, quod Filius est a Patre, non Pater a Filio; igitur et inter Filium et inter Spiritum sanctum ea sola distinctio est, quod Spiritus sanctus a Filio est, non Filius a Spiritu sancto.

Quartus sit Gregorius Nyssenus, qui tria testimonia nobis praebebit. Unum citat Gennadius in defens. Gonc. Florent, cap. 1. ex homil. 4. in Orat. Dominic.: « Spiritus sanctus et ex Patre dicitur, et ex Filio praeterea esse ostenditur, etc. » Hunc tamen locum dicit Gennadius ex plerisque codicibus a Graecis esse sublatum, et vere non reperitur in exemplaribus, quae nunc exstant.

Alterum testimonium adducit Bessarion in sua Orat. cap. 6. ex lib. 1. Greg. in Eunom. qui libri nondum Latini exstant: «Spiritus, inquit, Patri conjunctus est, secundum quod uterque increatus est. Rursum ab eo distinguitur, eo quod ipse non est Pater: Filio vero, et secundum quod uterque increatus est, et secundum quod uterque ex primo principio suam substantiam habet, conjunctus; distinguitur sua proprietate, quae est, quod nec unigenitus ex Patre productus est, et quod per ipsum Filium sit manifestatus. » Haec ille. Ubi nota primo, illud Per non posse accipi pro Cum, quia Spiritus quatenus cum Filio a Patre procedit, non distinguitur a Filio, sed conjungitur cum eo, hic autem de distinctione agitur. Nota secundo, illud Manifestatus non posse accipi pro sola effusione donorum temporalium: nam hic agitur de ipsa distinctione personarum: personae autem distinctae erant suis proprietatibus ante omnem missionem externam Spiritus sancti.

Tertium testimonium habetur in lib. ad Ablab., quod non oporteat tres Deos dicere, circa fin. lib., ubi cum docuisset Gregorius, unam esse naturam simplicissimam Dei, subjungit, non ideo confundi personas, sed distingui per hoc, quod una est ab alia: « Eam, inquit, quae circa causam et causatum consideratur differentiam, non negamus, per quod solum discerni alterum ab altero deprehendimus, nimirum, eo quod credimus aliud quidem causam esse, aliud vero ex causa, et ejus quod ex causa est. Rursus aliam differentiam consideramus: nam aliud quidem continenter et sine medio ex primo est; aliud vero per id, quod immediate et ex continenti est. »

Nota primo, ex illis primis verbis Per quod solum colligi evidenter, Filium esse causam, seu principium Spiritus sancti. Nam Gregorius dicit, solum discerni tres personas per hoc, quod una est causa alterius. Hinc enim sequitur; si Filius non est causa Spiritus sancti, Filium et Spiritum sanctum non distingui. Nec enim dicturi sunt Greeci, Spiritum sanctum esse causam Filii: at neque dicturi sunt Spiritum a Filio non distingui, ne Dualitatem pro Trinitate colant; coguntur igitur fateri, si Gregorio Fidem habent, Filium esse causam Spiritus sancti.

Nota secundo, in illis verbis « Aliud causam, aliud ex causa, et ejus quod ex causa est, » notari tres proprietates trium personarum. Nam Pater causa est, Filius ex causa, Spiritus sanctus ex eo quod est ex causa, id est, ex Filio.

Nota tertio, in illis verbis: «Rursus aliam differentiam, » non proponi aliam differentiam specie diversam a superiore, tunc enim pugnaret secum Gregorius, qui dixerat, hoc solo distingui personas, quod una est causa alterius; sed differentiam aliam vocat illam eamdem alio modo propositam: est autem haec, quod Filius est immediate a solo Patre, Spiritus autem mediate a Patre, immediate a Filio; quod tamen sano modo intelligendum est. Nam Spiritus est a Patre mediate et immediate; mediate quatenus Pater non solum per Filium, sed etiam per seipsum Spiritum producit. In hoc ergo differentia consistit, quod Filius nullp modo est a Patre mediate, sed solum immediate; at Spiritus aliquo modo a Patre est mediate.

Quintus est Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui Orat. 5. de Theol., quae est de Spiritu Sancto, ita loquitur: zi ovv itrzi ipjcriy, o "kemei za> 7rvsug«ri npb<; zo etSe uiov et yxp pj leinov rt yjv, viog av vjv ou ^ei7reiv ou Se yip iDenriig

©eoj, ro Se zrig ex^av<re«s tv’ ovrwg £7rw, vj zr^ npbg alhllx ar^etrewg Stayooov, Siuyopov aurwv xai rv;v x),vja-tv 7rsn-ot'vjxsv. Quibus verbis quaerit, quid desit Spiritui sancto, quare non sit Filius. Respondet: « Deesse nihil, dicimus; neque enim Deo quidquam deest: verum manifestationis, ut ita dicam mutuaeque eorum relationis differentia, diversa quoque ipsis nomina procreavit etc. » Quo loco Gregorius reddit istam causam, cur Spiritus non dicatur Filius, quia habent diversas, imo oppositas ac mutuas relationes: at certe non possunt esse mutuae relationes inter Filium et Spiritum sanctum, nisi quia unus spirat, alter spiratur: nec enim Filius qua Filius est relativum ad Spiritum sanctum, sed Filius qua spirator refertur ad Spiritum sanctum. Nec potest responderi, distingui Filium et Spiritum sanctum per diversas relationes respectu Patris, non respectu ipsorum ad invicem: nam clare dixit Gregorius, Spiritum non esse Filium, hoc est, distinctum esse a Filio, propter habitudinem quam habent inter se, hoc est, propter mutuam relationem.

Praeterea paulo infra scribit: eodem modo Filio nihil deesse cur non sit Pater, et tamen non esse Patrem, quia nimirum habent oppositas relationes. Etpaulo infra ponit exemplum Adae, Evae, et Seth quorum Adam a

nullo est homine, Eva a solo viro, Seth ab utroque, 6 ’A Sau. zi nozt v?v; 7r^a<xga ©eov. zi Se v) Eva; zp.vjp.ix zou nlizpixzog, zi Se b 2vj0; up.yozlporj

yewv7ga. « Quid, inquit, erat Adam? figmentum Dei. Quid Eva? segmentum figmenti. Quid Seth? germen ex utroque. » Cum ergo his tribus hominibus tres divinas personas Gregorius comparaverit, quis non videt ex sententia Gregorii, Filium esse a Patre, Spiritum vero a Patre et Filio?

Sextus Cyrillus Hierosolymitanus catech. 7. ante med.: « Unus tantum, inquit, est, atque idem Spiritus sanctus veniens et subsistens, qui ubique Patri et Filio adest, non qui ab ore et labiis Patris et Filii loquendo formetur, vel effletur, aut in aerem diffundatur, sed substantialis, loquens ipse, et operans etc. » Ubi non diceret Cyrillus, eum non formari corporali modo ab ore Patris et Filii, nisi crederet eum spirari aliquo modo a Patre et Filio: satis enim erat dicere, non formari ab ore Patris. Yult ergo Cyrillus, Spiritum sanctum esse Spiritum Patris et Filii, et ab Utroque procedere, sed modo spirituali et ineffabili.

Septimus Joannes Chrysostomus hom.

  1. de Symb. « Iste, inquit, est Spiritus de Patre et Filio procedens, qui dividit propria dona singulis prout vult.» Et homil.

  2. « Istum, inquit, Spiritum sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem, et procedentem de Patre et Filio. » Et homil. 76. in Jo. « Ecce, inquit, quod non Pater solus, sed etiam Filius Spiritum mittit. » Ac ne dicant Graeci, Chrysostomum loqui de temporali missione donorum Spiritus sancti, idem Chrysost. hom. 77. explicans, cur dicatur mitti Spiritus a Filio: « Praeterea, inquit, et personarum differentiam ostendit cum duas ponit etc. » Ergo si missio exprimitur ad significandam distinctionem personarum, vere persona ipsa mittitur, nou sola dona: et cum distinctio personarum sit aeterna, haec missio aeternam emanationem includat necesse est. Denique Gennadius in sua apol. pro Latin. cap. 1, § 4. adducit alium locum Chrysostomi ex hom. de Incarnat. in haec verba: «Venit Christus ad nos, dedit nobis descendentem ex ipSo Spiritum, et corpus nostrum suscepit. »

Octavus Epiphanius haeres. 69. quae est Arianorum pag. 219. « Sed neque sanctus Spiritus aliis spiritibus adaequatur, quoniam unus est Spiritus Dei, Spiritus ex Patre procedens, et Filio accipiens, hi vero volunt

Chapter 43 of 91