Skip to the text

Caput XVII. Diluitur argumentum undecimum

Undecimum argumentum. Intelligentiae, et voluntatis actiones, immanentes sunt, ac proinde steriles, ut Philosophus docet 1. IX, Metaphysi, text. 16. non igitur aliquid producunt: at si Filius, et Spiritus sanctus non producuntur per intellectum, et voluntatem,

nullo modo producuntur; non enim facile explicari potest, quo alio modo producantur, et cur duae tantum personae producantur, et cur una Yerhum, altera Amor dici soleat.

Respondeo: actionesimmanentes, acproinde intelligentiae et voluntatis actus, quos intellectionem et dilectionem appellare possumus, nihil producere quod maneat post actionem: aliquid tamen producere intimum ipsi actioni, quid nomine ipso actionis appellari potest. Siquidem duobus modis actionis vocabulum accipitur, uno modo pro nuda et sola actione, quae pertinet proprie ad praedicamentum actionis, altero modo pro actione qonjuncta cum aliqua qualitate, quae sit quasi terminus ejus. Quomodo calefactionem actionem vocamus, cum ea tamen non sit simplex actio de praedicamento actionis, sed includat calorem aliquem acquisitum.

Ita igitur intellectio, et dilectio non nudae sunt actiones, sed includunt etiam aliquid per modum qualitatis, quod est quasi terminus actionis; alioqui si intellectio nuda esset actio, quomodo intelligens per intellectionem fieret similis rei intellectae? nonne similitudo in forma, seu qualitate fundatur? Quare Philosophus non ait, per actiones immanentes nihil omnino produci, sed nihil produci quod maneat post actionem: quemadmodum per actiones transeuntes producitur opus aliquod re distinctum ab actione, et quod perseverat post actionem.

Producitur igitur per intellectionem Yerbum, per dilectionem Amor, quae quidem in nobis accidentia sunt, in Deo substantia, quoniam in Deo intelligere est ipsum esse, non autem in nobis. Quare SS. Patres passim affirmant, Deum Patrem ab aeterno genuisse Verbum suum, quoniam ab aeterno sapiens fuit; quod non dicerent, nisi crederent, per actum intellectus Yerbum Dei produci. Vide Athanasium serm. I, 2 et 3 cont. Arian. Basilium lib. IV. in Eunom. Nazianzenum 1. III. de Theol. Cyrillumlib. I, thes. c. 5. et lib. XII, c. 7. Ambrosium lib. IV. de Fide c. 4. et Augustinum lib. YI, Trin. c. 1. et lib. VII, cap. 1.

Nec raro etiam Patres diserte docent, Deum Verbum per intellectionem produci, ut Basilius hom. in init. Jo: Cyrillus lib. I. in Jo: cap. 5. Theodoretus lib. II. ad Graec., et Damascenus lib. I, cap. 6. Denique Augustinus toto lib. IX. de Trinit. Filium sapientiam, Spiritum sanctum amorem appellat, etConcilium Toletanum XI, c. I. Spiritum sanctum charitatem vocat.

Diluitur argumentum duodecimum.

Duodecimum argumentum. Hoc mysterium destruit tria principia naturaliter nota. Primo illud principium: Omne est, vel non est; nam paternitas est idem re cum essentia, essentia idem re cum filiatione; ergo paternitas est idem re cum filiatione, et tamen non est idem re cum filiatione si ab illa distinguitur realiter. Secundo illud principium: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; nam paternitas et filiatio sunt eadem res cum essentia, et tamen non sunt eadem res inter se. Tertio syllogismum expositorium: nam cum dicitur, haec essentia est Pater, haec essentia est Filius; ergo Filius est Pater, bene videtur concludi: et tamen falsum concluditur, si Fides est vera.

Respondeo ad primum: negando primam consequentiam, quia essentia habet se per modum termini communis, quia licet singularis sit, tamen vere est in pluribus suppositis. Quare in praedicationibus fungitur munere vocis universalis, ut S. Thomas annotavit in p. p. q. XXXIX, art. 4, ad 1. Quemadmodum igitur hic syllogismus non valet: Homo est idem re cum animali: animal est idem re cum equo; ergo homo est idem re cum equo; ita nec iste valet. Paternitas est idem rem cum essentia: et essentia idem re cum filatione; ergo paternitas est idem re cum filatione.

Ad secundum dico: eam maximam non esse veram universaliter, nisi quando aliqua sunt eadem uni tertio adaequate, sicut in Mathematicis, ubi si duse lineae sunt aequales uni tertiae, universaliter erunt aequales inter se, quia ibi est summa adaequatio.

At vero si dicas: homo et equus sunt idem re cum animali; ergo et inter se, non valet, quia homo et animal non sunt idem re adaequate; ita etiam essentia et paternitas non sunt idem adaequate, quia essentia ad plura se extendit. Nec est verum, istam maximam esse fundamentum totius discursus humani, si nullae addantur limitationes, alioqui frus¬

tra essent tot figurae, et modi syllogismomorum, quibus explicatur, quomodo conjungi debeant duo extrema cum medio, ut possit concludi esse etiam inter se conjuncta. Adde, quod etiamsi illa maxima esset universaliter vera in rebus finitis, non propterea deberet esse vera in Deo infinito: nam si anima rationalis quia spiritualis, naturaliter est in pluribus partibus corporis realiter distinctis, nec valet iste syllogismus: Manus et pedes sunt idem loco cum anima; sunt ergo idem loco inter se: quanto magis Deus, qui est infinitus Spiritus, poterit esse simul in pluribus suppositis.

Ad tertium: nego esse syllogismum expositorum: nam hcec essentia habet se per modum termini communis, ut dictum est. Quare sicut non valet: Aliquis homo est Petrus: aliquis homo est Paulus; ergo Paulus est Petrus; ita non valet: Hsec essentia est Pater: hsec essentia est Filius; ergo Filius est Pater. Atque hactenus quidem de distinctione Trinitatis generatim disseruimus. Nunc speciatim de distinctione Patris a Filio disseremus, quse erat pars quarta propositae disputationis.

Chapter 38 of 91