Skip to the text

Caput IX. Diluitur argumentum tertium

Tertium argumentum. Pater est ingenitus, et Filius genitus; ergo non sunt unus Deus, alioqui unus Deus erit genitus, et non genitus, quse implicant contradictionem. Item. Generabile et ingenerabile differunt plusquam genere, sicut corruptibile et incorruptibile; ergo Pateret Filius differuntplusquam genere.

Item. Vel genitum et ingenitum sunt accidentia vel substantiae. Si primum; ergo in Deo sunt accidentia: si secundum; ergo Pater et Filius differunt substantialiter.

Respondeo ad primam rationem: si utraque propositio sit affirmativa, utraque est vera, et nulla est contradictio. Nam Deus est genitus, et Deus ingenitus non sunt contradictoriae, quia in prima propositione Deus accipitur pro Filio, in secunda pro Patre. At si fiat altera negativa hoc modo, Deus est genitus et Deus non est genitus: vel sic, Deus genuit, Deus non genuit, sunt contradictoriae, sed prima est vera, secunda est falsa. Ratio est, quia nomen Deus absolute accipitur pro personis indistincte: sed quando dicitur, Deus genuit, vel Deus est genitus, ratione praedicati notionalis restringitur subjectum Deus ad unam certam personam. Et sic est verum, Deus genuit, quia restringitur nomen Deus ad Patrem. At quando est negativa, subjectum non restringitur per praedicatum, quia tunc nihil asseritur, sed negatur. Itaque cum dicitur, Deus non generat, vel Deus non est genitus, est sensus, nulla persona divina generat, nulla est genita; quae sunt falsa.

Ad secundam respondeo: generabile per motum differre genere ab ingenerabili: tale enim generabile natura sua est corruptibile: at generabile sine motu et mutatione, non necessario differt ab ingenerabili. Sed facilius potest responderi: generabile et ingenerabile tum solum differre genere, cum natura ejus quod generatur per generationem producitur: non autem cum solum commu¬

nicatur uni ab alio. Porro Filium dici genitum, non quod natura ipsa ejus genita sit, seu producta, sed quod eam Filius a Patre per generationem acceperit. Itaque non distinguitur Filius a Patre natura, sed solum quoad modum naturam illam habendi. Sicut Adam ex nullo homine est productus, Eva ex solo Adamo, Cain ex Adamo et Eva; et tamen erant omnes tres ejusdem naturae specificae. Quod exemplum affert Justinus de rect. Fid. confess. Nazianzenus lib. V. de Theol. Damascenus lib. I, c. 9. et Augustinus lib. I et II contra Max.

Ad tertiam dico: genitum et ingenitum nec esse substantias, nec accidentia; nam ingenitum est negatio quaedam processionis, genitum autem dicit relationem; ut etiam paternitas, ac spiratio tam activa, quam passiva relationes sunt. Relationes autem divinae sunt quidem rationes substantiales, et realiter ipsa Dei substantia; tamen ut distinguuntur ratione ab essentia, non dicunt substantiam, quia relatio ut relatio non est substantia: nec dicunt accidens, quia in Deo nullum est accidens. Ita respondit Augustinus lib. V, Trin. cap. 3, 4 et o, ubi eleganter argumentum retorquet in Arianos: nam cum dicitur: Ego et Pater unum sumus: unumne, inquit, dicuntur Pater et Filius secundum substantiam, aut secundum accidens? Si primum; ergo sunt ejusdem substantiae Pater et Filius: si secundum; ergo in Deo sunt accidentia. Et concludit tandem his verbis: haec non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum, quod tamen relativum non est accidens. Vide etiam S. Thom. in 1. q. XXVIII, art. 2,- ubi docet, in Deo esse duo praedicamenta secundum proprii generis rationem, substantiam, et relationem.

Sed dices. Si ad essentiam et substantiam Dei non pertinet esse genitum vel ingenitum, quomodo non accidit hoc illi? Respondeo cum Augustino ibidem: Deo nihil accidere posse, nam omne accidens compositionem dicit, et mutationem. Unde concedendum est, Deo esse proprium, naturale et necessarium simpliciter ut sit Pater, Filius, et Spiritus sanctus, et proinde quod una persona sit ingenita, alia genita, alia procedens: sic tamen haec sunt naturalia et necessaria Deo, ut non sint proprie et formaliter de essentia ejus. Quomodo in rebus creatis, naturale est animali et necessarium esse rationale vel ir-

Chapter 30 of 91