Skip to the text

Caput III. De vocibus Essentia et Homousios

Igitur prima vox est essentia, Graece ovW., quae in Scripturis invenitur Luc. XV, ubi enim adolescentior filius petit a patre portionem substantiae, in Graeco est, p.ipoqmqobcriag; ubi oucrtoc opes paternas significat. Quae sunt autem Dei opes, nisi ipsius divinitas, quae est summum et infinitum bonum? Quia tamen non expresse hoc loco Dei natura vocatur oOffta, merito Epiphanius dicere potuit haeres. 73: « Essentiae nomen nudo modo in veteri ac novo Testamento non habetur, sensus autem et significatio ubique habetur. » Haec ille. Itaque etsi haec vox non habetur in Scriptura, tamen habetur ejus synonyma. Nam Rom. I dicitur de Deo: Sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas. Graece ©storvjs, quid est autem ©siorr??, nisi oO<Tt« toO ©soy? Item Philip. II habetur gopyri roO ©sou, forma Dei. Certe non minus Philosophicum est forma, quam essentia. Et II. Pet. I habetur divinae consortes naturae, Graece ©sta??-j~ esus. At idem omnino sunt essentia et natura. 1

Denique habetur ipsum nomen essentiae in sua radice: nam essentia dicitur ab esse, et est abstractum ejus nominis, quod in concreto dicitur ens: Porro ens, et esse in Scripturis de Deo dicitur Exod. III. Ego sum qui sum; qui est, misit me ad vos. Graece o wv. Si igitur Deus dicitur ens secundum Scripturas, cur ejus natura non poterit dici essentia?

Ad hunc locum ridicule Transylvani respondent. Dicunt enim Deum posse vocari ens, sed non essentiam, quia si quis hominem aliquem vocaret humanitatem, ab omnibus rideretur. At non advertunt, Deum esse simplicissimum, et proinde dici de illo nominatam abstracta quam concreta: vocatur enim in Scripturis Deus verus, et veritas; sapiens et sapientia, justus et justitia; cur non eodem modo igitur dici potest ens et essentia? Sed neque id hoc loco contendimus, Deum posse vocari essentiam: sed illud solum, essentiae nomen, quo Dei natura explicatur, non esse alienum a Scriptura, nec esse ut absurdum repudiandum. Ex hoc nomine sit opo owio;, id est, ejusdem essentice, quod nomen Ariani et veteres, et novi maxime oderant; tum quia extra Scripturas, tum quia novum illis esse videbatur. Et tamen utebantur ipsi nominibus multo magis novis, et quae in nulla Scriptura reperiuntur, qualia sunt izepowio;, id est, alterius essentice, et ogotouorto;, id est, similis essentice.

Sed primam calumniam duobus modis Patres refutarunt. Primo demonstrarunt, nomen hoc non ideo esse rejiciendum, quod in Scripturis non sit, cum constat, in Scripturis sensum hujus nominis reperiri, dicente Domino Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Ita respondit Aug. tract. 97. in Joann. et in disput cum Pascentio. Secundo, Patres ostendere conati sunt, non esse hoc nomen alienum a Scripturis. Ac primum Ambrosius lib. III de Fide, cap. 7. probat hoc nomen non esse alienum a Scriptura, quia similibus vocibus Scriptura utitur. Dominus enim Luc. VI. rov xprou -fip. wv imovenov dixit. Et Moses Deut. VI, XI^, et XXVI, vocat filios Israel Ixov n epiovaiov. Sunt autem plane similia imo-u- <t to?, mpiovaioz et o^oioi!mos ut etiam Latina, supersubstantialis et consubstantialis. Gyrillus lib. I. de Trin. probat, Homousion non esse omnino extra Scripturam, cum deducatur ab ou<n' a. et owta deducatur ab 6Wo?, et allegat hunc locum Exod. III. Ego sum 6 wv.

Alteram calumniam de novitate hujus nominis multi Patres apertissime confutarunt, atque ostenderunt, non fuisse inventum hoc nomen in Nicaeno Concilio ut ipsi Ariani olim jactabant, sed fuisse etiam antea in usu Patrum. Nam. Dionysius Alexand. in apol. ad Dionys. Rom. ut Athanasius refert in ep. de sentent. Dionys. Alexand. dicit, se usum hoc nomine, I quia etsi non invenitur in Scripturis, tamen est conforme his quae in Scripturis de Patre et Filio dicuntur. Et rursum idem Athanasius in lib. de decret. Nicaenae Synod. dicit, Arianos immerito conqueri de hoc nomine ex duobus Dionysiis

Roman. et Alexand. Item ex Theognosto, et Origene. Et rursum in 1. de Synod. Arimini et Seleuc. dicit, Concilium Nicaenum nihil novi statuisse, sed usum esse iis vocibus, quibus majores usi fuerant. Theodoretus etiam in I. lib. hist. cap. 12. et 13. probat hoc vocabulum non esse novum, etiam testimonio Eusebii Caesariensis, qui licet faveret Arianis, tamen confessus est in quadam epistola, antiquos et illustres Patres hoc nomine usos. •

Ambrosius lib. IU. de Fide cap. 7. scribit, Patres in Concilio Nicaeno occasionem accepisse hujus nominis usurpandi ex verbis Eusebii Nicomediensis haeretici Ariani, qui scripserat in epistola quadam: « Si verum Dei Filium et increatum dicimus, homousion cum Patre incipimus confiteri. » « Haec, inquit Ambrosius, cum lecta esset epistola in Concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quod viderunt adversariis esse formidini. » Vide igitur quam impudenter Ariani querebantur, novum esse nomen, quod ipsi antea usurpabant. Ex quo refellitur etiam mendacium Transylvanorum, qui lib. I, cap. 3. dicunt, in Concilio Nicaeno introductum secundum Deum, Patri coessentialem, et proinde esse Deum recentem, et Patribus incognitum.

Sunt autem hoc loco duo notanda de hoc nomine. Primum est, non solum Arianis displicuisse hoc nomen, sed etiam quibusdam Catholicis propterea quod Patres Concilii Antiocheni contra Paulum Samosatenum diserte negaverant, Filium esse Patri homousion, idque acciderat ante natam haeresim Arii. Quibus Athanasius in primis objicit auctoritatem Dionysii Romani et Alexandrini qui antiquiores fuerunt Concilio illo Antiocheno, et Filium Patri homousion dixerunt. Deinde conciliat omnes ac dicit, Antiochenos Patres negasse homousion Patri esse Filium ad mentem Samosateni, non simpliciter. Samosatenus enim acceperat corporaliter hoc vocabulum, quasi significaret, Filium esse Patri consubstantialem, quomodo est homo homini consubstantialis: ita ut duae substantiae sint, sed ejusdem speciei. De qua re loquitur etiam S. Hilarius in lib. de Synod. extr. « Male homousion Samosatenus confessus est, sed numquid melius Ariani negaverunt? Octoginta Episcopi olim respuerunt, sed trecenti decem et octo nuper receperunt:

illi contra haereticum improbaverunt: numquid et isti non adversum haereticum probaverunt? si et probando et improbando unum utrique statuerunt, quid bene constituta convellimus? »

Notandum est secundo, hoc nomen divinitus inventum videri, siquidem destruit simul contrarias haereses Arii etSabellii. Nam, ut docet Athanasius in lib. de Svnod. Prim.

et Seleuc. et etiam Basilius in quadam epist. ad ancillas Dei, non dicitur homousios de iis, quae quomodocumque habent similem essentiam, sed de iis tantum, quorum unum est ab altero, et ab illo recipit eamdem essentiam. Sabellius fatebatur Patrem et Filium habere eamdem essentiam, sed negabat unum esse ab alio. Ariani fatebantur Filium esse a Patre, sed negabant accepisse eamdem essentiam Unde Athanasius in lib. de decret. Nicaen. S-ynod dicit, Arianos omnes alias voces tolerasse praeter istam, quia omnes alias poterant trahere ad suum sensum, et ideo Nicaenum Concilium in Symbolo, postquam dixerat Filium esse Deum de Deo, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, et ex substantia Patris natum, animadvertisse, ista omnia eludi posse ab astutia Arianorum, et propterea addidisse, homousion Patri. Epiphanius quoquein Ancorato monet, aliud esse <Tuvou<7tov aliud ogoouatov. Illud enim primum posse recipi etiam a Sabellio, hoc secundum non posse. Nam synusion significat unitatem sine distinctione, homousion significat unitatem cum distinctione, et processione unius ab altero. Denique Ambrosius lib. III de Fide cap. 7. « Recte, inquit, homousion Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio, et naturae unitas significatur. » Haec ille.

Potest hoc illustrari ex antepraedicamentis Aristotelis, ubi vocat <ru quae nos dicimus univoca, ogwvuga, quae nos dicimus cequivoca. Ut enim univocum nomen est omnino unum et voce et significatione, ita synusion significat aliquid omnino unum sine distinctione, et quomodo aequivocum est unum voce, sed multiplex significatione; ita homousion est unum in essentia, distinctum in

personis,

Chapter 24 of 91