Caput VIII. Diluitur argumentum secundum
Secundum argumentum est Transylvanorum lib. I, cap. 5. Si tres personae sint unum in essentia, erit in Deo quaternitas, non Trinitas: nam Essentia, Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt quatuor nomina, et non synonyma; ergo quatuor res significant. Item Pater, Filius, Spiritus sanctus sunt tres: sed Essentia nihil est horum, nam essentia non est Pater, quia non genuit, nec Filius, quia non est res genita, nec Spiritus, quia non processit; est igitur quartum aliquid.
Praeterea Essentia est fons personarum, ab illa enim emanant relationes, et proinde personae, quae relationibus constituuntur: at fons, et rivuli distinguuntur realiter; ergo Essentia distinguitur realiter a tribus personis; ergo cum illis facit numerum quaternarium.
Praeterea Papistae in Symbolo, post illa verba Credo in unum Deum, ponunt virgulam, ne cogantur dicere Credo in unum Deum Patrem; ergo distinguunt Deum a Patre: sed infra etiam distingunt Patrem a Filio, et Filium a Spiritu sancto; ergo sunt quatuor.
Praeterea Papistae dicunt, tres personas in uno Deo residere, et unum Deum se in tribus personis manifestasse: at quis est ille Deus? Certe non Pater, non Filius, nec Spiritus: nullus enim horum se in tribus personis manifestavit, nec in ullo horum tres per-
fonte resident: igitur est quartus quidam Deus.
Respondeo: nullam nos quaternitatem in Deo constituere; quin potius anathema dicere iis, qui quaternitatem pro Trinitate colunt. Nec argumenta proposita uos quidquam movent. Respondemus enim ad primam rationem: illa nomina non esse synonyma, nec tamen significare quatuor res, sed unam tantum, si de re absoluta dicatur: vel tres tantum, si de relativis: id quod indicare videtur Augustinus lib. I, de doctr. Christ. c. 5. cum ait: « Res, quibus fruendum est, Pater, et Filius, et Spiritus est, eademque Trinitas una quaedam summa res. » Sed apertius Anselmus lib. de Incarnat. Yerb. cap. 3. docet, tres personas esse tres res, et unam rem: tres res relativas, et unam absolutam. Nec est insolitum plura nomina non synonyma significare unum, sed diverso modo.
Dices: si ista nomina significant unam rem absolutam, et tres relativas; ergo significant quatuor res. Respondeo: nullam esse consequentiam, nam res illa absoluta non distinguitur re, sed ratione tantum ab illis tribus relativis; proinde in Deo est unitas essentiae, est Trinitas personarum, nulla vero quaternitas est.
Ad secundam dico: Essentiam esse illa tria, et illa tria esse Essentiam. Quod autem Essentia non generet, et Pater generet, non arguit distinctionem realem, sed rationis tantum. Nam etiam homo et humanitas sunt una res, et tamen homo generat, humanitas non generat.
Ad tertiam, nego Essentiam esse fontem personarum, aut relationum: nam personae a personis producuntur, relationes autem non producuntur, ut relationes sunt, sed per se consequuntur ad productionem suppositorum. Vide S. Thomam 1. p. q. XL. art. 4 et in 1. sent. dist. 27. quaest. 1. art 3. Imo Augustinus lib. IY, Trinit. cap-. 20, contrario modo loquitur cum dicit, Patrem esse principium totius Divinitatis: ubi tamen non vult dicere, Divinitatem produci, sed Patrem esse principium omnium divinarum personarum; quandoquidem Filium producit per generationem, et Spiritum sanctum per spirationem: ipse autem a nulla persona aut gignitur, aut spiratur.
Ad quartam de Symbolo dico: illud argumentum militare contra Benedictum Aratium Zwinglianum. Ille enim in hist. de sup-
plic. Valent. Gentil. cap. 6 et 11. cum nesciret respondere ad argumentum Gentilis, qui probabat solum Patrem esse unum Deum, quia in Symbolo dicitur Credo in unum Deum Patrem; opem imploravit virgulae unius, quam inserendam esse dixit inter Deum, et Patrem.
Caeterum Catechismi Catholici non habent istam virgulam, et Patres veteres exponentes Symbolum, semper legerunt unum Deum Patrem, ut Irenams lib. I, cap. 2. Cyrillus catech. 7. Ruffinus explicat. Symb. et alii. Quamquam etiamsi distingueremus Deum a Patre per interjectam virgulam, non propterea introduceretur quaternitas: nam ibi Deus distingueretur a Patre, ut significaretur nomine Dei non comprehendi solum Patrem, sed etiam Filium et Spiritum sanctum. Quemadmodum autem vocari Patrem in Symbolo unum Deum non repugnat Filii Divinitati, supra non 3emel est explicatum; praesertim cum in eodem Symbolo dicatur Filius unicus Dominus noster, nec tamen ullus neget Patrem quoque esse unicum Dominum nostrum. Quamvis enim Catechismi, ut plurimum, legant, et in Jesum Christum Filium ejus, unicum, Dominum nostrum, tamen Ruffinus, in Expositione Symboli scribit, illud, unicum, posse referri tum ad Filium ejus, tum ad Dominum nostrum. Vere enim Christus et est Filius Dei unicus, et unicus Dominus noster.
At quintam respondeo: cum Deum dicimus se manifestasse in tribus personis, velle nos dicere, Deum esse tres personas, et hoc nobis revelatum esse divinitus. Quando petunt, quis est ille Deus? an Pater? an Filius? Respondeo: est Divinitas, sive est Trinitas, sive est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quidquid enim horum respondeatur, rectissime respondebitur. Pari ratione qui dicunt, si qui tamen Catholicorum ita dicunt, tres personas in uno Deo residere, nihil aliud significare volunt, quam tres personas unius esse Deitatis, unius essentiae, unius naturae, nec de verbis, cum res constat, controversia facienda est, ut Augustinus bene monuit 1. 1, retract. cap. 15.
Chapter 29 of 91