Skip to the text

Caput VI. Ostenditur distinctio personarum

Quantum ad secundum, probandum est, in Deo uno et simplici vere inveniri tria reipsa distincta, quae nos personas, seu hypostases dicimus. In qua reali distinctione trium fundantur illa omnia, de quibus jam legimus, id est, personae, proprietates, relationes etc. Magister 1.1. dist. 2. et multi alii afferunt pro argumento, quod Scriptura conjungat nomen Dei plurale cum verbo singulari, ut Gen. I. In principio creavit Dii, Dinbfc k*n Psalm. XXXVI. Dominus irridebit eum pni‘i Domini ridebit Sed non puto argumentum esse admodum solidum; siquidem Scripturae consuetudo id habere videtur, ut nomina illustrium personarum ponantur in numero multitudinis, licet verba retineant numerum singularem. Quam consuetudinem nos Itali ex parte imitamur, dum viris gravibus non dicimus Tu, sed Vos, licet unum, non multos a'loquamur.

Ac ne id quod dico Rabbinismum redolere videatur, a quo ego longe abesse cupio, proferam rati rnes eententae meae. Moveor igitur his ra ionibus. Primo, quia video in Scriptura hoc idem fieri, quando est sermo de hominibus, aut falsis Diis, ut Exod. XX. Non habebis Deos alienos: in Hebraeo, non erit tibi Dii alii DihSx rb riVm k1? Dnflk Genes. XXIV. Posuit manum sub femore Abrdf ham domini sui: in Hebraeo, est vtjnx Dominorum suorum Exod. XXI. Sin uxorem dominus dederit illi: Hebraice Si dederit domini ejus( ]m at certe si quid mysterii hic lateret, non ita passim nomina pluralia cuna verbis numeri singularis conjungerentur. Secundo, quia si ista vocabula haberent si-r gnificationem pluralem, liceret dicere, esse plures Deos veros. Quis enim reprehenderet, si in hoc Scripturam sequeremur? Cur enim quaeso, liceat Hebraice divinas personas appellare Deos, et hoc idem non liceat Latine.

Dices: Scriptura non ponit nomen Dei in plurali, nisi conjungendo cum verbo singulari. Respondeo: hoc non esse verum; nain II. Reg. VII. ubi legimus: Quce est autem ut populus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret etc. Hebraice legimus DViSn,obn iverunt Dii. Et alibi similia multa reperi es. Hoc igitur est, quod quaero, quare liceat Hebraice de divinis personis dicere iverunt Dii, et Latine non liceat? Certe nulla alia ratio est, nisi quia Hebraeorum consuetudo est, ut nomen plurale rem singularem significet: Latini autem ejusmodi consuetudinem non habet.

Tertio, quia nunquam Septuaginta, nec Hieronymus vertit Dii, nec ullus ita vertere auderet Quod est argumentum, pluralem significationem in iis locis ea nomina non habere sed singularem.

Quarto, quia si nomen Dei in textu Hpbraico haberet pluralem significationem ubicumque invenitur in numero multitudinis, esset apertissima et frequentissima contradictio in verbis divinas Scripturae. Siquidem frequentissime legimus, unum tantum esse Deum, et tamen frequentissime etiam legimus Deos. Non est autem credibile, voluisse Deum his apparentibus contradictionibus perturbare populum suum, et occasionem blasphemandi praebere adversariis.

Igitur his omissis, primum Argumentum et quidem demonstrativum est hoc. Qui accipit esse ab alio, necessario ab eo distinguitur re ipsa, nec enim fieri potest, ut aliquis producatur a seipso: sed Filius accipit esse a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque; ergo distinguuntur re ipsa inter se Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

Rursum. In Deo nihil potest fingi inhaerens seu non subsistens, quia in Deo nullum est accidens, nulla compositio; ergo haec tria cum sint re distincta, sunt tria subsistentia, et proinde tres hypostases, seu personae.

Probanda est assumptio primi argumenti ex Scripturis: nam per se caetera sunt evidentia. Ac Filium quidem habere ipsum suum esse a Patre; probatur primo ex illo Prov. VIII. Dominus posssedit me, id est, acquisivit per generationem: id enim significat

vox Hebraea Et ne dicant intelligi hoc de Christo homine in praedestinatione, seu praevisione generato ante colles; ibidem dicitur; Cum eo eram cuncta componens.

Nec enim is, qui so'um habebat esse in praedestinatione, poterat cum Patre Mundum creare: quod enim habet esse solum in praedestinatione, non est, sed futurum est: quod autem non est, operari non potest; igitur Filius Dei qui cum Patre cuncta composuit, in principio Mundi jam erat, et tamen per generationem a Patre acceperat esse.

Praeterea Eccles. XXIV. dicitur: Sapientia primogenita ante omnem creaturam. Item Jo. V. Dedit Filio vitam habere in semetipso. Nec dici potest, hoc esse intelligendum de Christo homine; repugnat enim illud: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Ubi docemur, vitam datam esse Filio a Patre, non quomodo vitam habent creaturae, sed quomodo ipse Pater habet. Item Coi. I, dicitur Filius imago, primogenitus Dei: utrumque autem nomen includit necessario distinctionem et processionem. Nec potest intelligi de Christo homine, quia ibidem dicitur de hoc primogenito: In ipso, et per ipsum condita sunt universa. Item Heb. I. vocatur Filius splendor et figura paternae hypostasis quae omnia dicunt processionem. Et ne haec trahantur ad humanitatem, additur ibidem: Per quem fecit et secula..

Denique I. Jo. V legimus: Et simus in vero Filio ejus. Certe verus Filius a Patre est natus vere: et ne dicant, hoc pertinere ad solum hominem Christum, subditur: Hic est verus Deus, et vita ceterna. Itaque de Filio res est certissima, habere illum esse a Patre, ac propterea distingui re ipsa a Patre. De Spiritu sancto probabitur postea in quaestione propria. Interim sufficiat illud Jo. XV. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, Hic enim expresse dicitur, Spiritus sanctus procedere a Patre, et proinde ab illo distingui. Dicitur etiam mitti a Filio, et proinde etiam ab illo distingui: missio enim in divinis non potest intelligi, nisi secundum processionem, ut supra dictum est, et infra etiam dicetur.

Secundum argumentum sumitur ex voce

Alius. Scriptura siquidem vocat Patrem alium a Filio, et Spiritum sanctum alium ab utroque. Quod quidem apertam distinctionem, et quidem realem indicat. Jo. V. Filius de Patre loquens: Alius, inquit, est, qui testimonium perhibet de me. Et Jo.XIY. de * Spiritu sancto: Alium, inquit, Paracletum dabit vobis.. Non autem diceremus de una persona, alius est Marcus, alius Tullius, alius Cicero: nec de eodem, alius est Orator, alius Consul, alius Imperator. Est tamen observandum cum S. Fulgentio in lib. de object. Arian., Patrem, Filium, et Spiritum dici alium: et alium, et alium: non aliud, et aliud, et aliud: siquidem aliud distinctionem in essentia, alius distinctionem in persona significat. Quare Joan. X. Christus ait: Ego et Pater unum sumus, non, aliud sumus..

Tertium argumentum sumitur ex particulis quibusdam denotantibus distinctionem, ut Apud, Cum, In, Et, Proverb. VIII. Cum illo eram cuncta componens. Joan. I. Et verbum erat apud Deum. Ibidem: Unigenitus equi est in sinu Patris. Jo. XIV. Ego sum in Patre, et Pater in me est. Mattii, ult. Baptizare omnes in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. Isa. XLVIII. Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Et Eph. II. Per ipsum (Filium) habemus accessum in uno Spiritu ad Patrem. Nam si Pater, Filius, et Spiritus sanctus essent sola nomina, et non res, essent omnino synonima, quomodo M. T. Cicero. At quis diceret, Marcus erat cum Tullio, vel apud Tullium, vel in Tullio? vel Marcus et Tullius hoc fecerunt? vel per Marcum habemus accessum ad Tullium in Cic.

Dicent: Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum non esse sola nomina, sed Patrem esse verum Deum, Verbum autem et Spiritum sanctum esse virtutes, sive attributa Dei Patris; ratione tamen, non re distincta ab ipso. At nec de virtutibus, seu attributis ejusmodi sententiae vere dici possunt. Quis enim diceret: sapientia est apud intellectum? vel sapientia cum intellectu hoc fecit? vel homo et manus ejus hoc fecerunt? Confitendum est igitur, aut Scripturam ineptissime loqui, aut veram esse distinctionem inter Patrem, Filium, et Spiritum sanctum.

Quartum argumentum ex eo sumitur, quod

Scriptura inducit Deum loquentem in numero multitudinis, vel loquentem de Deo tanquam de alia persona. Genes. I. Ait Deus, faciamus hominem ad imaginem nostram. Genes. III. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Genes. XII. Venite descendamus, et confundamus linguam eorum. Genes. XIX. Pluit Dominus a Domino. Oseae I. Dixit Dominus, salvabo eos in Domino Deo suo. Zach. III. Dixit Dominus ad Satan, increpet Dominus in te Satan. Et licet Rabbini haec omnia eludant dicentes, esse phrases linguae etc. et difficile sit eos convincere: tamen apud Catholicos habent suam auctoritatem, quia Patres passim his argumentis utuntur. Et Concilium Sirmiense apud Hilarium lib. de Synod., dicit anathema iis, qui aliter explicant loca citata ex Genesi. Praeterea habemus alia loca in Testamento novo, quae nulla ratione possunt eludi. Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Et Jo. XIV. Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Nec enim una et eadem persona, qu?e plura nomina vel officia habeat, vere dicere potest ratione eorum nominum vel officiorum, nos faciemus, aut nos veniemus. Siquidem facere et venire personarum est, non nominum, aut officiorum, et quis non rideret, si legeret dixisse Ciceronem: Ego et Tullius veniemus?

Quintum argumentum sumitur ex eo, quod Scriptura saepe de Deo loquens, ternario numero utitur. Exod III.Ego sum qui sum, qui est misit me ad vos. Ibidem: Deus Patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus isaac, Deus Jacob. Num VI. Sic benedicetis filiis Israel: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui: convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Deut. VI. Dominus Deus noster Deus unus est. Psalm. LXVI. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat. nos Deus, et metuant eum omnes fines terree. Psalm. CXXXV. Confitemini Domino, quoniam bonus: confitemini Deo Deorum: confitemini Domino dominorum. Isa. VI. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus.

Ubi notandum est cumTheodoreto lib. II. adGraec., Deum in Testamento veteri noluisse proponere mysterium Trinitatis ex-

Chapter 27 of 91