Skip to the text

Caput XXI. De Origine hujus hceresis

Primus auctor hujus haeresis videtur fuisse Theodoretus (qui tamen postea in Concilio Chalcedonensi opera S. Leonis Papae, Ecclesiae reconciliatus est, et in suam sedem ex qua pulsus fuerat restitutus) cum aliis qui Nestorio favebant circa annum Domini 430. Nam quod in Prolegomenis Y Synodi quidam Justinianus Episcopus Siciliae in epistola ad Petrum asserit, Macedonium docuisse, Spiritum sanctum a solo Patre spirari, non est ullo modo probabile. Nam Macedonius de Spiritu sancto cum Arianis sentiebat, teste Augustino, de haeres, cap. 52. Ariani autem Spiritum sanctum Filii creaturam dicebant, ut S. Basilius testatur lib. II in Eunom., ubi dicit, Arianos ex eo probare solitos, Filium esse Patre minorem, quod Pater creaverit Deum quemdam parvum, hoc est, Filium: Filius autem non potuerit creare Deum, nec magnum, nec parvum, sed Spiritum sanctum produxerit, qui nullo modo est Deus.

Adde, quod Concilium secundum congregatum est contra Macedonium, et tamen in symbolo posuit ex Patre procedentem. Sed fortasse incorrectum textum habemus illius

epistolae, et pro spirat Macedonius a solo Patre Spiritum sanctum, legendum e st separat. Separabat enim Spiritum Macedonius a solo Patre, quia solius Filii volebat illum esse facturam.

Exstant enim, refutationes anathematismorum S. Cyrilli per Theodoretum editse, tam in tomis Conciliorum, quam in operibus S. Cyrilli, in quibus refutationibus cap. 9. diserte Theodoretus dicit, Spiritum sanctum nec esse a Filio, nec per Filium, sed a solo Patre. Exstat etiam in tomis Conciliorum et in oleribus S. Cyrilli, et in Concilio Ephesino nuper edito, cap. 37. Symbolum Nestorianum, in quo etiam habetur, Spiritum sanctum non habere per Filium suam subsistentiam, sed a solo Patre esse.

Quia tamen hoc obiter Nesto riani dixerant, et alia erat causa quae tunc serio agebatur, non videtur iste error altius radices tunc egisse: nulli enim inveniuntur, qui de hac re tractent usque ad annum Domini 767. Hoc autem anno, scribit Ado Viennensis in Chronico, celebratum fuisse magnum Concilium Gentiliaci, et disputatum coram Pipino Rege, Caroli Magni patre, inter Romanos et Graecos de Trinitate et imaginibus, cujus disputationis, et Concilii meminerunt etiam Rhegino, Sigebertus, et Abbas Urspergen- • sis in Chronico. Nec videtur ulla potuisse tractari alia quaestio inter Graecos et Latinos de Trinitate, quam de processione Spiritus sancti: non enim alia controversia est, nec fuit inter Graecos et Latinos de Trinitate.

Post annos deinde circiter centum tempore Nicolai I, qui sedit anno 860, Graeci apertius cum Latinis de hac re contendere coeperunt. Nam eo tempore Theophylactus floruit, qui in cap. III. Jo. scribens, nominatim arguit Latinos, quod credant Spiritum sanctum ex Filio procedere. Et Joannes Diaconus, qui eodem tempore vixit, lib. IV vitae S. Gregorii, cap. 75. dicit, Graecos vertisse in Graecam linguam Dialogos S. Gregorii, et abrasisse illam particulam Filioque procedit.

Caeterum post alios 200 annos, id est, anno 1054, tempore Leonis IX, perfectum schisma coepit, adeo ut antea solum semina jacta videantur. Hoc enim anno, imperante Constantino X, qui dicebatur Monomachus, Patriarcha Constantinopolitanus, Michael nomine, cupiens universalis Patriarcha reipsa fieri, cujus dignitatis nomen jamdiu sibi usurpaverant ejus praedecessores, promul¬

gare coepit, Romanum Pontificem et omnes aliosLatinosexcommunicatos esse, quod contra decretum Concilii Ephesini ad Symbolum aliquid addidissent: Romano autem Episcopo dejecto de prima Sede, ad se primatum Ecclesiae jure pertinere, qui post Romanum primus esset. Nec id solum tunc Graeci fecerunt, sed etiam omnes Ecclesias Latinorum, quae in eorum ditione erant, claudi jusserunt. Imperator etiam praemium constituit iis, qui contra Latinos aliquid scriberent.

Haec ita esse, cognosci potest ex epistolis Leonis IX, ad Imperatorem Constantinum, et Patriarcham Michaelem: item ex Anselmo, qui illo ipso,seculo scripsit librum suum de processione Spiritus sancti contra Graecos. Item ex Sigeberto in Chronico anni 1054 etexS. Antonino in hist. part. III, tom. XXIII, cap. 13, §.11. Haec de origine hujus schismatis. Quando autem additum sit ad Symbolum illud Filioque, non est plane certum. Antoninus loco citato §. 10. dicit, Nicolao I objectum fuisse a Graecis, quod addidisset ad Symbolum: sed in historiis antiquis hoc non invenitur, et praeterea in Concilio Florentino sess. VII. Andreas Episcopus Coloss. qui partes Latinorum tuebatur, asseruit, Graecos Nicolao id non objecisse; cum tamen quaererent omnes occasiones eum laedendi. Denique certum est, additionem hanc multo esse antiquiorem. Idem Andreas ibidem dicit, tempore VI Synodi, id est, post annum domini 600, hanc additionem factam esse a Romano Pontifice in Concilio ingenti Latinorum Patrum, propter dissensiones quasdam exortas in Gallia et in Hispania.

Et quamvis non possimus certo notare annum, aut Pontificem certum, tamen videtur omnino hoc tempore id esse factum. Nam in Concilio Toletano VIII, recitatur Symbolum cum hac additione. Fuit autem celebratum hoc Concilium circa annum Domini' 653, et ante hoc tempus non invenitur Symbolum Constantinopolitanum cum tali additione: nam in Concilio Toletano III, celebrato anno 589, legitur Symbolum sine ulla additione. Signum etiam hujus rei est illa quaestio, quam diximus tractatam inter Graecos et Latinos in Concilio Gentiliacensi: quia enim Ecclesia Latina jam coeperat uti Symbolo cum additione, Graeci quaestionem moverunt. Signum etiam hujus rei est, quod in VII Synodo generali act. VII idem Symbolum cum additione recitatur. Sciendum est autem, additionem illam receptam fuisse in Hispania et Gallia, antequam Romse a Summo Pontifice reciperetur. Extat enim in Vaticana Bibliotheca post epistolas Pontificum a Gresconio collectas, collatio habita inter Leonem III, Pontificem et Legatos Garoli Magni, in qua Legati illi referunt, in Gallis cantari Symbolum cum particula Filioque, et a Pontifice petunt, ut ipse id approbet, et Romae eodem modo cantari jubeat. Congruit vero hoc totum cum Adonis Chronico et 'annalibus Francorum ab Annonio, ut creditur, scriptis, in quibus habemus anno 809, celebratum Concilium Aquisgrani de processione Spiritus sancti, et inde mis- Sam legationem ad Leonem Pontificem.

Quod autem quidam dicunt, additam hanc particulam fuisse in Concilio Romano a Damaso Papa illo ipso temporo, quo celebratum est Concilium I Constantinopolitanum: quse duo Concilia unum Concilium generale efficiunt: non video quemadmodum recte defendi possit. Exstat quidem inter opera sancti Hieronymi Symbolum quoddam sub nomine Damasi, in quo hsec particula habetur. Sed non quaerimus, quis in suo Symbolo posuerit, Spiritum sanctum ex Filio procedere, sed quis id addiderit Symbolo Constantinopolitano: non fuisse autem Damasum, his argumentis probamus. Nam si ita esset; cur nulla hujus rei mentio inveniretur, vel in primo tomo Conciliorum, vel lib. IX, cap. 16. hist. tripartitae? "Quomodo Theodoretus, vir plane doctissimus, et qui in historia sua inseruit epistolas Concilii Constantinopolitani ad Damasum, et Damasi ad Concilium, additionem istam ignorasset? Ignorasse enim eum ejusmodi additionem ex eo colligitur, quod tam audacter scripsit, Spiritum sanctum ex Filio non procedere.

Cur item Leo Papa III, Symbolum Constantinopolitanum, ut refert Petrus Lombardus lib. I Sent. dist. 11. in argentea tabula sine illa additione scribi jussit? Ignoravit fortasse Leo acta praedecessoris? an voluit contrarium potius definire? Cur ab eodem petunt Legati Caroli Magni, ut Symbolum cum ea particula recipiat? Cur Concilium Toletanum III. sine illa additione Symbolum recitavit, si tanto antea in Symbolo locum suum illa additio obtinuerat? Cur denique Graeci non ante annum 600. quaestionem moverunt? et quo colore dicere ausi sunt, Lati¬

nos peccasse contra canones Concilii III, illiusparticulae adjectione, si ea in Concilio II, addita fuerat? Maneat igitur quod supra diximus, post annum Domini 600. additionem illam esse factam.

Chapter 40 of 91