Skip to the text

Caput XIII. Diluitur argumentum septimum

Septimum argumentum. Intellectus divinus et voluntas idem sunt, et similiter intellectio et volitio; ergo etiam Verbum et Amor, id est, Filius, et Spiritus sanctus: ab uno enim non procedit nisi unum.

Praeterea intelligens in Deo, et intellectio idem sunt, et similiter amans et amor; ergo Pater et Filius non distinguuntur inter se, nec a Spiritu sancto..

Denique aut Filius intelligit, aut non: si intelligit; ergo producit notitiam seu verbum: si non intelligit; ergo Verbum non est Deus, nec enim Deus esse potest, qui nihil intelligit. Idem de Spiritu sancto dici pot¬

est. Nam si amat, producit amorem; ergo aut se, aut alium: si non amat, non est Deus; nec enim Deus actu voluntatis carere potest.

Respondeo ad primam rationem: minorem distinctionem requiri in principiis, quam in terminis, ut planum est ex eo, quod unus Deus tot genera rerum creavit, animus no'ster tot conceptus parit, unus truncus tot ramos producit; ex quo fit, ut satis sit distinctio rationis inter intellectum et voluntatem, ad hoc ut habeant terminos re distinctos.

Ad secundam dico: inde solum probari, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum esse unum in essentia. Nam in Deo, intelligens, seu potius dicens, et verbum idem sunt, excepta relatione producentis et producti: et amans et amor idem sunt, excepta relatione producentis amorem, et amoris producti.

Ad tertiam dico: Filium intelligere,ettamen non producere notitiam, et Spiritum sanctum amare, et tamen non producere amorem; est enim observandum intelligere et producere notitiam, ut etiam amare et producere amorem, esse idem re, sed distingui ratione. Nam intelligere et amare dicunt ordinem ad objectum, id est, ad rem qum intelligitur et amatur: at producere notitiam et amorem, dicit ordinem ad rem, qum producitur, hoc est, ad ipsam notitiam, et amorem: sic etiam notitia et verbum sunt idem, sed distinguuntur ratione. Nam notitia dicit ordinem ad objectum, verbum autem ad dicentem. Jam ergo Pater est intelligens cum utroque ordine; et ideo est etiam producens: Filius est intelligens, sed cum primo ordine et non cum secundo, quia, habet oppositum ordinem. Unde ipse non est dicens, seu producens verbum.

Pari ratione, Pater est notitia, sed non verbum; Filius est notitia et verbum, quia habet ordinem producti, quem non habet Pater. Hinc S. Augustinus lib. NV, Trinit. c. 14. « Sciunt, inquit, invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. » Similiter Spiritus sanctus intelligit, et est ipsa notitia, sed sine relationibus producentis, aut producti. Unde neque est dicens, neque verbum. Idem dico de amore: nam Pater et Filius amant cum relatione producentis amorem: Spiritus sanctus amat, sed cum relatione amoris producti.

Chapter 34 of 91