Skip to the text

Caput XXIII

spiritum Filii, quia simul cum illo a Patre procedit, vel quia est similis illi, aut alia de causa, non autem quia spiratur a Filio. Atsi ita est, cur non posset eadem ratione dici Christus filius, aut verbum Spiritus sancti; quod tamen nusquam legimus-. Nec potest responderi, Filium habere relationem ad Patrem, et verbum ad dicentem: nam etiam Spiritus habet relationem ad spirantem. Sicut ergo Spiritus sanctus, licet a Filio non spiretur, potest dici spiritus Filii, quia est illi similis in essentia, et cum eo simul a Patre procedit: ita quoque Filius, licet a Spiritu sancto non generetur, poterit dici Filius Spiritus sancti, quia est illi similis in essentia, et cum eo simul a Patre procedit. Atque hoc argumentum tanti fecit S. Augustinus, ut tracfc. 99. in Jo. hoc solo argumento contentus fuerit ad probandum, Spiritum sanctum a Filio procedere.

Idem probatur testimoniis Conciliorum.

Non possum equidem satis mirari, qua fronte Hieremias, qui se Patriarcham QEcumenicum appellat, nuper in censura sua ad confessionem Lutheranorum scribere ausus sit, a Nicaena Synodo et omnibus aliis consequentibus generalibus Conciliis definitum esse, Spiritum sanctum ex solo Patre procedere. Sic enim ipse loquitur in ipso I. cap. Censurae: « Nicaena Synodus, et reliquae cum ea consentientes, omnes decreverunt; Spiritum sanctum ex ipso solo Patre procedere. » Haec ille. Quod si mendacium non est, non video quid unquam mendacium appellari poterit.

Ac ne forte suspicemur, reconditum aliquem canonem esse, in quo ejusmodi decretum habeatur, subjungit idem Hieremias: « Quod quidem sacra illa et incorrupta Fidei Christianae confessio, sacrum, inquam, Symbolum, hoc ita esse disertissimis verbis explicat; Spiritum scilicet sanctum ex solo Patre procedere: quam quidem sententiam a trecentis decem et octo plenis Deo Patribus, in Nicaena primum Synodo, deinde in Gonstantinopolitana a 150 confirmata: reliquae item universales quinque Synodi, ni¬

hil addentes, nihil detrahentes, verum in idem plane uno Spiritu sancto conspirantes obsignarunt. » Haec ille.

Consulamus ergo Symbolum Nicaenum, ac videamus, an disertissimis verbis doceat, Spiritum sanctum ex solo Patre procedere. Integrum Symbolum Nicaenum recitant ex Graecis Cyrillus lib. I. de Trin. et in lib. de explicat. Symb.; ex Latinis Ruffmus lib. X, hist. cap. 6. nihil autem aliud in eo Symbolo legitur de Spiritu sancto' quam haec sententia, y.xi et; ro ayiov m/eOgcc.' et in Spiritum sanctum. Testatur autem Nazianzenus in ep. 2. ad Celidonium, Nicaenam Synodum non tradidisse perfectam doctrinam de Spiritu sancto, propterea quod nondum exorta erat quaestio de Spiritu sancto. Viderit ergo Hieremias, in quo Symbolo Nicaeno legerit, Spiritum sanctum ex solo Patre procedere.

Porro Concilium Constantinopolitanum Symbolo addidit illa verba Qui ex Patre procedit: sed non ait disertissimis verbis, ut Hieremias loquitur, qui ex solo Patre procedit: illa enim particula solo adjectio est Hieremiae, non Concilii proprium verbum. Cur autem Concilium non adjecerit ex Filio, sed satis esse censuerit dicere, qui ex Patre procedit, ratio est certissima, quia eo tempore dubium non erat, an Spiritus ex Filio procederet; id enim haeretici concedebant, ut constat ex Basilio lib. II in Eunom. sed dubium erat de Patre, a quo alienum omnino Spiritum sanctum, tanquam solius Filii creaturam haeretici esse dicebant. Concilium igitur ut remedium morbo adferret, id posuit in Symbolo, quod necesse erat.

His ergo omissis, proferamus nos Concilia, quae Spiritum sanctum a Filio procedere testantur. Primum Alexandriae Concilium celebratum est, ex quo Concilio scribit Cyrillus epistolam ad Nestorium, in qua haec sunt verba: « Spiritus appellatus est veritatis; et veritas Christus est, unde et ab isto similiter, sicut ex Patre procedit. » Habetur haec epist. in Concilio Ephesino cap. 14. et est approbata, tam ab ipso Concilio Ephesino, quam a IV Synodo, act. V. et a V Synodo act. ult. et a VI Synodo act. XVII, et a VII Synodo act. VII.

Habemus igitur quinque generalia Concilia apud Graecos celebrata, quae sententiam illam recipiunt apertissimam et clarissimam, Spiritus sanctus a Filio, sicut a Patre procedit: quid igitur jam quaerunt? quid postulant? Quid, quocl rursum in Concilio VII. generali act. VII, Symbolum legitur cum hac additione Filioque; tamen illud Concilium maxima ex parte Graecorum fuit?

Graeci quidem in Concilio Florentino sess. V et VII dicebant, in suis codicibus non ita haberi, tamen Latini protulerunt exemplum antiquissimum, et ubi nullum erat vestigium corruptionis, et praeterea citaverunt historicum antiquum testem hujus rei: et certum est, nunquam fuisse morem Latinorum corrumpendi libros, sed Graecorum.

Sed objicies: si in hoc Concilio fuisset receptum Symbolum cum particula Filio que; quomodo S. Joannes Damascenus, qui tempore hujus Concilii vixit, tam aperte negasset Spiritum a Filio procedere lib. I, de Fide, cap. 11. Respondeo: probabile esse, Damascenum obiisse ante Concilium VII, nam florebat maxime tempore Leonis III, ut patet ex 2. Orat, de cult. imag. et Synodus celebrata est annis 48 post mortem Leonis. Unde ipse in suis operibus non citat Concilia, nisi usque ad sextum. Deinde etiamsi ad tempus VII Synodi fortasse pervenerit; tamen sine dubio libros illos de Fide antea scripsit, ut aperte colligitur ex act. VI. Concilii Nicaeni II.

Jam vero praeter Concilia ista Graeca, exstant etiam permulta celebrata apud Latinos. Ac primum apud Harum Concilium est celebratum a Graecis simul et Latinis tempore Urbani II, paulo post inchoatum schisma circa annum 1090, in quo Anselmus evidentissimis rationibus Graecos convicit. Meminit hujus Concilii ipse Anselmus lib. de process. Spir. S. cap. 4. et fusius rem totam narrat auctor vitae Anselmi lib. II, qui in eodem Concilio interfuit.

Secundum est Concilium Lateranense sub Innocent. III, anno 1215, ubi etiam in I. cap. definitum est, Spiritum sanctum a Patre, Filioque procedere, et in Concilio interfuerunt Graeci, et consenserunt, ut patet ex cap. 4. ejusdem Concilii.

Tertium Concilium est Lugdunense sub Gregorio X, anno 1273, ubi Graeci interfuerunt, et omnibus consentientibus, cantatum est Symbolum cum additione Filioque ter Graece, ter Latine. Exstat definitio hujus Concilii in Sexto decret. tit. I. cap. I.

Quartum Concilium est Florentinum anno 1438, ubi rdrsum idem est definitum post

longissimas disputationes, consentientibus Graecis et Latinis.

Adde Concilia Toletana I. cap. 21. III, cap. 1. IV, cap. 1. VIII, cap. 1. et XI, cap. 1. quae omnia celebrata sunt ante dissidium Graecorum, nimirum ante annum Domini 700. Ex his apparet non solum sententia Ecclesiae, sed etiam Graecorum pertinacia et levitas, qui toties victi in disputationibus, semper ad vomitum redierunt.

Chapter 42 of 91