Skip to the text

Caput V. De cceteris vocibus

De nomine, Personae, nota est Vallaj sententia lib. VI. Elegant, c. 34. qui personam asserit qualitatem significare. Dicimus enim, agere aliquem personam Regis etc. et addit; si persona pro substantia accipiatur, non esse in Deo personam magis quam in firuto. Ac denique dicit: quas in Deo Theologi personas ponunt, eas esse tres qualitates.

Sed male agit Valla personam Theologi: nam in Deo persona est, in quo tamen nulla est qualitas: vel si placeat in Deo ea nomine qualitatis appellare, quse per modum qualitatis significantur, non jam tres, sed infinitae personae divinae numerandae erunt, aut una tantum constituenda. Si quidem ea quae aliquo modo in Deo qualitates dici possunt, non re, sed ratione solum distinguuntur: quare si personales proprietates in Deo, qualitates sunt, una erit persona divina re ipsa, plures autem ratione. 14 si Vallae placeat, praeclare aget idem Valla personam Sabelliani.

Quamvis igitur sciamus, personae nomen saepe accipi pro qualitate, et pro larva histrionum: tamen etiam pro substantia prima a Scripturis et Patribus accipi non ignoramus. Nam in Scripturis passim legimus, Deum non esse acceptatorem personarum ut Act. X, Rom. II, et alibi, in quibus locis persona significat ipsam hypostasim humanam. Nam ut explicat Augustinus lib. II ad Bonis. cap. 7. tunc est acceptio personarum in distributione prEemiorum, quando qui distribuit non respicit merita hominum, sed ipsos homines, id est, tribuit plus uni quam alteri, non quia ille plus meretur, sed quia illam personam plus diligit. Prseterea Patrem, Filium, et Spiritum sanctum tres personas vocat Tertullian. lib. contra Praxeam. Hilar. lib. de Synod. Hieron, in epist. ad Damas. August. lib. Y et VII de Trinit. et ex Graecis Nazianz. in Orat, in Athanas. et alibi ssepe vocat npicunx.

Ac ne glorietur Valla., se saltem personam Grammatici probe egisse, prodeat etiam M. Tullius qui lib. de Inveni. in Topicis et Partitionib. ssepe utitur nomine personae in hac nostra significatione cum dicit, alia esse rerum, alia personarum attributa, et rursum personam in Deo, et in homine considerari. Item Valet. Maxim, lib, II, cap. 21. quoslibet homines personas vocat. Et in Institut. Justin. quae Latinissima est lib. II, tit. 9. iri hac significatione ponitur persona. Quid, quod ipsi etiam Grammatici cum in verborum inflexionibus distinguunt tres personas, Primam, Secundam, et Tertiam; non qualitatem intelligunt nomine personae, sed res quascumque inter se distinctas?

Proprietas, Relatio, Notio non sunt nomina Scripturarum, tamen ex Scripturis colliguntur, per evidentem consequentiam. Nam si Filius est unigenitus Joan. I, ergo proprium est illi esse Filium, et proinde filiatio est proprietas. Et- si unus est Deus Pateri. Corinth. VIII, ergo proprium est Patri esse Patrem, et paternitas erit proprietas. Et si solus Spiritus a, Patre et Filio procedit { 1). Joan. XIV, talis processio erit proprietas ejus. Utuntur autem npmine proprietatum Hilarius lib. II. Trin. Basilius epist. 43, Nazianzenus Orat. 3. de Tbeolog. Augustinus lib. V Trin. cap. 11, 13, et sequentibus, Cyrillus lib. I Trinit. et omnes alii.

Pari ratione, si Christus est verus Filius veri Patris I. Joan. V, certe erit relatio vera inter Patrem et Filium; nec enim fingi potest, quemadmodum sit verus Filius, qui nullam habet veram relationem ad Patrem. Utuntur autem hoc nomine iidem Patres, maxime Nazianzenus et Augustinus.

Denique, si Pater a Filio distinguitur secundum Scripturas; cur non potest paternitas dici notio Patris, id est, nomen quo Pa¬

ter distinctus cognoscitur a cseteris personis? Utuntur autem hoc nomine Basilius epist. 43. et August. lib. V, Trin. cap. 6. et inde acceperunt Scholastici, qui quinque numerant notiones, Innascibilitatem/ Paternitatem, Filiationem, Spirationem activam, et Spirationem passivam; ex quibus quatuor tantum dicuntur proprietates, nimirum Innascibilitas, Paternitas, Filiatio, Spiratio passiva. Quatuor item relationes, Paternitas, Filiatio, Spiratio activa, et Spiratio passiva. De quibus fusius disputare non est hujus loci.

Circuminsessio, Greece mpix^pnaa;, dicitur illa intima et perfecta inhabitatio unius personae in alia, et e converso, de qua dicitur Joan. XIV. Ego sum in Patre, et Pater in me est. De quo mysterio singulari disputant Hilarius lib. IV de Trin. Ambrosius in caput 13. II. ad Corinth. et Augustinus lib. IV de Trin. cap. ult. qui tandem ita concludit: « Singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum et in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum, et sicut Deum honoret, et gratias agat: qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem, (ut nunc Transylvani faciunt) ad calumniandum. Quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas: nec confuse accipiendum est: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: nec Diis multis, sed ipsi gloria in secula seculorum. » Utitur autem voce nsptx^pmt? Damascenus lib. I, cap. 11. Et ex illo Scholastici Circuminsessionem appellare consueverunt.

Trinitas, Graece Tpubg, non habetur etiam expresse in Scripturis: tamen deducitur evidenter ex illo Matth. ultimo: Baptizare omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et I. Joan. V. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus. Et utuntur hoc nomine omnes Patres, etiam antiquissimi, ut Dionysius I. cap. de divin. nomin. et alibi ssepe. Item Justinus de recta confess. Fidei. Gregorius Thaumaturgus in sua Fidei confessione. Tertullianus lib. contr. Prax. Cyprianus serm. de Orat. Dom. et omnes posteriores.

Est autem observandum, Trinitatem non

significare trium unitatem, ut putavit Valentinus Gentilis, sed simpliciterternarium personarum, ut patet tum ex Graeca voce T^ia; tum ex illa Symboli Athanasii sententia: Trinitatem in Unitate veneremur. Quam absurde enim diceremus: Trium Unitatem in Unitate veneremur? Deinde, si vox: Trinitatis, Unitatem expresse significaret, quomodo non reprehendendi essent Patres, qui opponunt Unitatem Trinitati, ac dicunt in essentia Unitatem, in personis Trinitatem considerari: item in Trinitate numerum cerni, in essentia quid numeratum sit non inveniri? Fulgentius de Fide ad Petrum cap. I. « Trinitas, inquit, ad personas refertur, Unitas ad naturam. » Concilium Toletanum XI, cap. 1. «In relationibus personarum numerus cernitur; in Divinitatis vero substantia quid numeratum sit non comprehenditur. » Quod idem fuse explicat Isidorus lib. VII, etymolog. cap. 4, et lib. de different, c. I. Sanctus autem Thomas I. p. q 31. art. 1 etsi dicat, Trinitatem videri dictam quasi trium unitatem, si quis sonum vocis consideret; tamen ibidem affirmat, non hoc proprie ea voce significari, sed solum numerum trium personarum.

Est etiam observandum, non recte Genebrardum lib. II de Trinitate tribuere Calvino quod dixerit in personis non comprehendi essentiam. Nam ut perspicuum est ex libro de perfidia Valentini Gentilis Genevae excuso, et ex ipso et:am loco, quem Genebrardus adducit, id est lib. I. Institut. cap. 43. § 23. Valentinus dixerat, Trinitatem esse trium Unitatem, et illa tria esse declaraverat Essentiam, Filium, et Spiritum sanctum, quibus verbis essentiam posuerat loco primae personae, et eam numeraverat cum aliis duabus. Haec enim sunt verba Gentilis:

« Tria, inquit, concurrunt in Trinitate, Essentia, quae dicitur Pater, Filius, et Spiritus sanctus. Atque haec est vera Trinitas, quae est trium Unitas, non quatuor: quidquid dicat dominus Calvinus de etymo. » Hoc vero delirium refellens Calvinus, ait, in Trinitate non comprehendi essentiam, quasi una sit ex numero trium, sed includi in omnibus tribus, quod quidem verissimum est: atque utinam semper sic erraret Calvinus. Haec autem diximus non ut Calvinum defendamus, quem in nostris scriptis oppugnare solemus, sed ut non videatur excusari Genti¬

lis, qui vere et solus erravit, sed Genebrardus, Catholicus et pius non advertit, quia librum Gentilis fortasse non legit.

Chapter 26 of 91