Caput XXIX. Solvuntur objectiones Graecorum
Sed necesse est objectiones ipsorum diluere; prima est hujusmodi. Synodus III generalis prohibuit omnem mutationem circa Symbolum; haec enim habentur ad finem Concilii: « Decrevit sancta Synodus alteram Fidem nemini licere proferre, aut scribere, aut exponere, praeter eam, quae definita fuit a sanctis Patribus apud Nicaenam urbem in Spiritu sancto congregatis. Eos autem, qui fuerint ausi aliam Fidem componere, sive porrigere, aut proferre his, qui volunt ad veritatis cognitionem converti ex Gentibus, vel ex Judaeis, vel etiam ex qualibet haeresi: istos, si quidem Episcopi fuerint, aut Clerici, alienus, Episcopos quidem ab Episcopatu, Clericos a clericatu: si vero Laici fuerint, anathematizatos. »
Respondent nostri: hoc decreto non prohiberi explicationem Symboli, et mutationem quoad verba, sed prohiberi corruptionem per additionem, aut detractionem contrarium sensum reddentem, id quod probant multis modis. Primo, sic intelliguntur etiam verba Pauli Galat. I, ubi anathematizat eos, qui docent praeter id quod ipse docuit: nam ipsemet multa alia docuit postea, et Joannes totum Evangelium postea scripsit, ubi sunt multa quee non inveniuntur in Paulo; non ergo prohibet Paulus, addi doctrinam, sed addi aliquid contrarium superioribus.
Secundo, si Concilium Epliesinum loqueretur de qualibet mutatione Symboli, jam esset abrogatum Symbolum Constantinop'olitanum, ubi habetur: « Ex Patre procedentem: » nam Symbolum Constantinopolitanum addidit ad Nicaenam inter alia, etiam hanc particulam: « Ex Patre procedentem;» et tamen Graeci semper usi sunt Symbolo Constantinopolitano, et non Nicaeno.
Tertio, in Concilio Ghalcedonensi, ubi videntur interfuisse multi ex Episcopis, qui fuerunt in Concilio Ephesino, act. V. cum esset conscribenda Fides, Episcopi clamabant, addatur ad Symbolum, « Sanctam Mariam esse Deiparam, » et in illa ipsa actione scribitur novum Symbolum, in quo multa
mutantur, adduntur, detrahuntur ex particulis Symboli Nicaeni et Constantinopolitani: et ad finem additur illa prohibitio: « Decrevit sancta Synodus alteram etc. » ut in Ephesino Concilio. Ex quibus evidenter apparet explicatio decreti. Nisi dicamus, Concilium quartum pugnare cum tertio, et esse excommunicatos omnes Episcopos quarti Concilii, quod nemo hactenus dixit.
Adde etiam, quod Graeci non ignorarunt olim, Latinos esse hujus sententiae: nam Hormisda in epist. ad Justin. Imperat, diserte scripsit, ex Patre Filioque Spiritum procedere. Item non ignorarunt additionem factam, et tamen per annos circiter 300. siluerunt, nec schisma fecerunt, ut patet, quia additio facta est circa annum 000. et postea celebrata sunt ex communi consensu Graecorum et Latinorum tria Concilia generabat YI, VII et VIII, et tandem, postea illis venit in mentem, ut nobis objicerent Ephesinum decretum: cur non objecerunt antea, nisi quia intelligebant nihil facere contra nos? Respondent Graeci: Concilium Ephesinum prohibuisse omnem mutationem Symboli, tam quoad rem, quam quoad verba.
Ad id quod objecimus de Symbolo Gonstantinopolitano, quod addidit ad Nicaenum, respondent: Ephesinum Concilium accepisse pro uno et eodem Symbolum Nicaenum et Constantinopolitanum, et prohibuisse mutationem circa Symbolum Nicaenum, ut erat explicatum a Synodo Gonstantinopolitana.
Ad id vero quod objecimus ex Concilio Ghalcedonensi, respondent: Concilium Chalcedonense edidisse quidem aliam confessionem Fidei, sed non composuisse aliud Symbolum, quod in Ecclesia frequentari deberet, et tradi iis qui catechizandi erant: et de tali Symbolo locutum esse Concilium Ephesinum. Occasio enim hujus decreti fuit, quia multi Symbola scribebant, et ea tradebant rudibus, et interim errores admiscebant.
At contra objiciunt nostri. Si Symbolum Nicaenum et Constantinopolitanum pro eodem accipiuntur, quia in re conveniunt; idem poterit dici de aliis, quae in re conveniunt.
Praeterea ex hoc ipso, quod Concilium Chalcedonense non composuit Symbolum, quod in Ecclesia frequentandum esset, et tamen addidit illam clausulam, ut nemo audeat aliam Fidem scribere, et proferre iis qui catechizantur; nostri colligunt, istam prohibitionem non debere intelligi de Symboli mutatione quoad verba, sed quoad rem. Haec est communis et solida solutio: sed forte posset aliterobstrui os Graecorum. Nam etiamsi Concilium Ephesinum loqueretur de verbis Symboli, nec vellet ullo modo addi, vel detrahi quidquam: tamen haec prohibitio non extenderetur nisi ad singulos Episcopos, vel Clericos, aut Laicos, non autem ad Concilia Episcoporum. Nam verba Canonis, harum personarum mentionem faciunt, nimirum, Episcoporum, Clericorum, et Laicorum. Constat autem Concilia non ex Clericis, et Laicis, sed Episcopis tantum constare: et occasio hujus Canonis scribendi idem confirmat. Scriptus enim fuit canon, quoniam plurimi coeperant eo tempore sua Symbola scribere, non solum Episcopi, vel Clerici, sed etiam Laici.
Deinde, quomodo credibile est, Synodum Ephesinam voluisse praescribere regulam summo Pontifici, aut Synodo generali? num ignorabant Episcopi illi, non posse ullum superiori suo, aut aequali legem dare? Cum igitur particulam Filioque non aliquis particularis Episcopus, Clericus, aut Laicus Symbolo addiderit, sed summus totius Ecclesiae Pastor, et Concilia generalia tria id ipsum probaverint, dubium esse non potest, quin id jure factum sit.
Sed rursum quidam objiciunt. Etsi licuerit Latinis per eam additionem explicare Symbolum: tamen non videtur debuisse ipsa explicatio apponi in Symbolo; si enim omnia, quae definiuntur circa Symbolum, ipsi Symbolo addenda essent, multa alia fuissent addenda: ut Virginem esse Deiparam; Christi corpus vere esse in Eucharistia, licet ascenderit in Coelum; et alia.
Respondeo: non omnia debere poni in Symbolo: tamen hanc particulam recte fuisse appositam, propter duas causas. Primo, quia post exortam heeresim, ipsum Symbolum sine hac particula dabat occasionem errandi. Secundo, quia facile addi poterat sine additione novi articuli, aut mutatione notabili ipsius Symboli: qua2 causae in aliis additionibus locum non habent. Nec tamen negamus, posse addi aliquam aliam particulam ad majorem explicationem, si id summo Pontifici, aut Concilio orbis terr rae expedire videatur.
Chapter 48 of 91