Caput XXII. Ex Scripturis ostenditur, Spiritum a Filio procedere
Jam igitur, quod Spiritus sanctus a Filio procedat, primum ex Scripturis demonstrandum est. Ait Dominus Jo. XVI. Omnia quce habet Pater mea sunt. Et Jo. XVII. Omnia tua mea sunt. Ex quibus verbis ita concludi potest argumentum. Quidquid Pater habet, habet etiam et Filius, excepta solum relatione paternitatis, ut Augustinus exponit: sed Pater habet esse principium Spiritus sancti; ergo et Filius id ipsum habet. Unde Augustinus lib. V Trin. cap. 14: « Filius, inquit, est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater, quia iste Filius, ille Pater. » Ubi Augustinus secutus verba Domini docet, Filium esse omnino idem cum Patre, excepta • relatione paternitatis; ex quo manifeste sequitur, esse etiam Filium spiratorem Spiritus sancti: nam hoc non est esse Patrem, et tamen habet hoc Pater, ut sit spirator.
Deinde si Pater, et Filius non haberent omnia communia, excepta relatione opposita, distinguerentur plus quam relatione, et proinde distinguerentur substantia: nam Pater ut spirator non est relativum ad Filium; ergo si ut spirator distinguitur a Filio, distinguitur per spirationem, non ut relatio est, sed ut est forma quaedam in Patre subsistens; proinde Pater et Filius in substantia differunt, quse est haeresis Ariana.
Secundo probatur ex illis verbis ejusdem capitis: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid, quaeso, accipiet a Filio Spiritus nisi scientiam? nam paulo ante dixit, non a seipso loquetur, sed quaecumque audiet loquetur, et de scientia exponunt Chrysost. Cyrill. et August. necnon etiam Theophylactus, et Eutymius. Quomodo autem potest Spiritus accipere a Filio scien¬
ti) Joan. XVI, 15; Ibid. XVII, 10. — Joan.
tiam, nisi accipiendo ab illo essentiam? quidquid enim aliud dicatur, fiet Spiritus sanctus creatura.
Insinuant duas solutiones Theophylactus, et Eutymius. Primum dicunt, Spiritum accipere de scientia Filii, quia nihil docet contrarium iis quae docuit Filius. Deinde addunt, illud de meo significare de meo thesauro, qui est Pater: ac si Filius diceret: Inde Spiritus accipiet, unde ego accepi.
At certe prima solutio non quadrat: nam non solum Christus dicit accipiet de meo, sed etiam dicit non loquetur a semetipso; ubi aperte indicat, scientiam Spiritus sancti non esse illi a seipso, sed a Patre et Filio. Secunda solutio etiam non quadrat: nam thesaurus scientiae in Deo non est persona Patris praecise ut persona, sed essentia divina, quae est communis Patri et Filio: nam et thesaurus, et scientia perfectionem absolutam significant, quae sine dubio ipsa essentia est. Quocirca B. Paulus de Filio dicit Coloss. II. Christi Jesu in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; Spiritus ergo accipiens de hoc thesauro, accipit necessario de re communi Patri et Filio: et proinde non magis ab uno accipit, quam ab alio; unde Didymus lib. II. et Cyrillus in hunc locum fatentur, hinc deduci Spiritum a Filio esse.
Sed petes: cur dixit de meo, et non potius meam essentiam, seu sapientiam accipiet? et cur ait in futuro accipiet, et non potius in praeterito accepit? Respondeo: dixit de meo, quia procedens de Filio Spiritus sanctus, non totum id quod est in Filio accepit; non enim filiationem accepit, sed essentiam, ex qua et filiatione constituitur Filius secundum modum nostrum concipiendi. Et haec indicavit ipse Dominus cum ait: Omnia quae habet Pater mea sunt, ideo dixi, quia de meo accipiet, id est, accipiet id quod est commune mihi et Patri, non autem propria utriusque. Cur autem dixerit in futuro, ratio est, quia acceptio illa aeterna est, et continet in se virtute omnia tempora, et ad omnia tempora accommodari potest; unde Sanctus Augustinus exponens hunc locum sic ait: « Erit, fuit. est. Erit, quia nunquam deerit; fuit, quia nunquam defuit; est, quia semper est. » Itaque cum omnia tempora in aeternitate contineantur, et omnes propositiones de rebus aeternis verae sint, quocumque tempore
exprimantur, Scriptura varia tempora exprimit, prout res de qua agitur postulat: hoc autem loco describitur Spiritus sanctus tamquam Legatus a Patre et Filio mittendus ad Apostolos: Legati autem tunc solent instrui, quando mittuntur; ideo dicit qucecumque audiet, et de meo accipiet.
Tertio probatur ex eodem textu, ubi legimus: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cap. XV. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Omnis missio aut est per imperium, quomodo mittuntur servi a dominis, aut per consilium, quomodo mitti dicuntur qui instruuntur a sapientioribus, ut cum mittuntur aegroti a medico ad capiendam medicinam, aut per naturalem productionem, quomodo arbores mittere dicuntur radices, emittere flores etc. Certum autem est, Spiritum sanctum non posse mitti ut servum, vel ignorantem a potentiore vel sapientiore: constat enim inter nos et Graecos, Spiritum sanctum esse Deum; ergo missio ejus erit intelligenda secundum productionem. Et hoc idem confirmatur ex Augustino lib. IV, Trinit. cap. 19, 20, et seq., qui dicit, Filium mitti, esse Filium nasci, Spiritum sanctum mitti, esse Spiritum sanctum procedere.
Respondent Graeci: missionem Spiritus sancti per Filium, vel a Filio non significare processionem, quoad internam subsistentiam, sed missionem externam ad creaturam per donorum largitionem: et quoniam etiam Filius donat hominibus gratiam, Fidem, spem, charitatem, ideo dicitur dare, seu mittere Spiritum sanctum, quia nimirum dat dona, quae dicuntur Spiritus sancti.
At certe quando dicitur dari seu mitti Spiritus sanctus, non solum dantur dona creata, sed cum donis illis datur etiam vere, et mittitur Spiritus sanctus: et contrarium asserere est manifestus error. Nam Rom. V. dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi vides aperte distingui Spiritum sanctum et dona ejus, et utrumque dari. Item I. Gorinth. VI. Membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est, quem habetis a Deo. Et infra: Portate Deum in corpore vestro{ 4). At certe dona Spiritus sancti non sunt Deus, neque illis debetur templum. Et I. Jo. IV. Qui manet in chantate, in Deo manet, et
Deus in eo; ergo non sola charitas in nobis manet, quse non^est Deus, sed manet vere ipse Deus. Denique quas dicuntur Jo. XVI. Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos, et si abiero, mittam eum ad vos. E t Joann. XIV. Alium Paracletum dabit vobis etc. nonnisi absurdissime exponentur de donis: dona enim nec veniunt, nec mittuntur, nec possunt conferri cum Christo, ut unus Paracletus cum alio.
Accedat auctoritas Patrum, Ambrosii 1. I. de Spir. S. cap. 4. et 5. Augustini lib. XV, Trin. cap. 26. Chrysostomi in cap. V. ad Rom. Cyrilli in cap. XVI. Joann. qui omnes ipsum Deum Spiritum sanctum a Filio mitti docent.
Accedat postremo manifestissima ratio: nam si ideo diceretur mitti Spiritus a Filio, quia Fibus est auctor donorum, posset etiam dici mitti Pater a Filio, imo et Pater et Filius a Spiritu sancto, quia quaelibet persona est auctor omnium donorum. Item si mitti Spiritum a Filio esset mitti dona ejus, etiam cum legimus Filium a Patre missum in Mundum, possent qui idnon credunt respondere, non esse missum vere Filium, sed aliquod donum creatum, et sic evacuaretur mysterium Incarnationis.
Fortasse dicent: venire quidenr ad nos ipsum Spiritum sanctum, sed dici mitti a Filio, quia ille fuit causa suis meritis, ut ad nos veniret Spiritus sanctus. Sed hoc modo posset etiam dici, mitti Patrem a Filio: nam suis meritis fuit etiam causa, ut ad nos Pater veniret, juxta illud Joan. XIV. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus. Pari ratione si dicant, a Filio mitti Spiritum sanctum, quia Filius consentit ut veniat: eodem modo dicam, Patrem a Filio et Spiritu sancto mitti.
Nec obstat quod Isai. XLVI1I et XLI dicitur Filius a Spiritu mitti, a quo tamen non procedit. Nam Filius mittitur a Spiritu, quatenus homo est, secundum quam formam vere Filius a Spiritu sancto est, ut a causa activa. Id patet Luc. I V. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, evangelizare pauperibus misit me. Secundum eam formam igitur Spiritus misit Filium, 'secundum quam est super eum, et illum unxit. Quas cum ita
I. Joan. IV, 16; Joan. XVI, 7; Ibid. XIV, li Joan. XX, 22. — Rom. VIII, 9; Galat. IV, 6.
sint, aut oportet ex Evangelio delere illa verba Christi de Spiritu sancto ego mittam eum, aut certe concedendum est, Spiritum sanctum a Filio procedere per internam atque aeternam hypostasis ejus productionem.
Cur autem dicat Filius mittam in futuro, cum tamen processio sit aeterna, facile potest explicari: nam missio duplicem relationem importat, unam ad eum qui mittit, alteram ad eum ad quem mittit. Quantum ad primam relationem, missio est aeterna, et de omni tempore verificari potest, at quantum ad secundam, est temporalis. Mittitur enim Spiritus sanctus ad homines, quando incipit in eis esse novo modo, id est, per cognitionem et amorem, id est, quando incipit cognosci, et amari per infusa ab ipso dona. Quoniam ergo ista missio quoad terminum ad quem futura erat, quoad terminum a quo semper fuit, est, et erit; ideo dictum est mittam, sic enim est vera propositio quoad totam rationem missionis.
Quarto probatur ex illo Joa. XX. Insufflavit et dixit: accipite Spiritum sanctum (A). Hac enim caeremonia, ut exponunt August. lib. III, in Maxim, cap. 14. et Cyrillus lib. XII. in Jo. cap. 56. significare voluit Christus, a se procedere Spiritum sanctum. Theophylactus quidem scribensin cap. III. Jo. ridet hoc argumentum, sed quam bene, ipse viderit: nam nullam ipse ejus caeremoniae causam reddere potest. Et praeterea, ipso doctiores, sanctiores, et antiquiores sunt Cyrillus, et Augustinus, qui hoc argumento utuntur. Nec dubito, quin ridendus sit ipse, non modo a Latinis, si Augustinum ridere voluerit, sed etiam a Graecis, si Cyrillum.
Quinto probatur ex illo Rom. VIII. Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et Galat. IV. Quoniam estis Filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba Pater. Cur enim dicitur Spiritus sanctus Spiritus Filii? certe non quia est servus ejus, vel quia est frater ejus, sed quia spiratur ab eo, quomodo etiam dicitur Spiritus Patris. Rom. VIII. Si Spiritus ejus qui suscitavit desum etc. Et Mat. X. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (fy.
Dicent fortasse: vocari Spiritum sanctum
Chapter 41 of 91