Skip to the text

Caput VII

presse, quia Judsei incapaces erant, et quia recens exierant de yEgypto, ubi colebantur mulfi Dii, et intraturi erant in terram Chanaam, ubi etiam multi habebantur Dii; ne videlicet putarent, sibi etiam tres Deos proponi colendos: voluisse tamen Deum adumbrare hoc mysterium, idque multis modis, ut cum in Testamento novo praedicaretur, non videretur omnino novum, vel repugnans Testamento veteri.

Sextum argumentum ex numeris binario et ternario in Scriptura expressis. Jo. VIII. In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater: ubi aperte se et Patrem duos testes facit. Et Jo. XV. de Spiritu sancto addit: Ille testimonium perhibebit de me: atque ita sunt tres. Et I. Jo. V. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus.

Ultimo addi possunt congruentiae naturales, quae non demonstrant Fidem, sed ea supposita ostendunt, id; quod asserimus non esse contra rationem: quas congruentias non prosequar fusius, sed solum indicasse cententus ero, ne videamur in ejusmodi rationibus Fidei nostrae fundamentum collocare.

Igitur prima est. Summi et infiniti boni est se summe et infinite communicare: non autem Deus infinito ac summo modo se communicavit in productione creaturarum. Secunda. Perfecta beatitudo comprehendit omnia bona: et unum, et quidem insigne bonum est consortium aequalium personarum. Tertia. Generare sibi simile est perfectio, quae non debet abesse a Deo, qui est undequaque perfectus. Quarta. Melius est ab aeterno Deum aliquid produxisse, quam otiosum fuisse. Quinta. Quia invenitur una natura in una hypostasi, ut in quolibet Angelo; plures in pluribus, ut in multis Angelis: plures in una, ut in homine, ubi duae naturae, anima et caro, una spiritualis, altera corporalis; in unam hypostasim humanam conveniunt igitur credibile est, esse quoque unam naturam, id est, divinam in pluribus hypostasibus, hoc est, in Patre, in Filio, et in Spiritu sancto. Sexta. Ratio sumitur ex vestigiis quae Deus impressit quodammodo in creaturis, de quibus vestigiis

Joan. VIII. 17 et 18; Ibid. XV, 26; I. Joan.

disserit Sanctus Augustinus a lib. IX de Trinit. usque ad XV.

Itaque res omnes ita affectant numerum ternarium, ut plane omnia clamare videantur, auctorem suum esse Trinitatem, quae omnia fecit in pondere, numero, et mensuar. Primum igitur tres solae sunt passiones omnibus rebus communes, unum, verum, bonum. Deinde tota rerum universitas distribuitur in partes tres; quidquid enim est, aut spirituale est, aut corporale, aut mixtum ex utroque. Res spirituales in tres hierarchias dividuntur: singulae hierarchiae intres ordines: singuli vero spiritus angelici non tam vestigium, quam imaginem Trinitatis referunt, cum tribus sint praediti facultatibus, memoria, intelligentia, voluntate; atque in eis ex mente nascatur notitia, ex notitia amor procedat. Porro in rebus corporalibus pene innumerabilia reperiuntur vestigia Trinitatis; sed ea persequi nimis longum, minimeque necessarium hoc loco esse videtur. Nunc ad argumenta adversariorum diluenda veniamus.

Diluitur argumentum primum contra distinctionem personarum in eadem essentia.

Primum argumentum est Valentini Gentilis. Qui non gignit, nec gignitur, nec procedit, non est verus Deus: sed unus Deus in essentiam gignit, nec gignitur, nec procedit; ergo unus Deus in essentia non est verus Deus: sed Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt per vos verus Deus; ergo non sunt unus Deus in essentia. Propositio primi syllogismi ita probatur. Nullus est Deus praeter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: sed Pater gignit, Filius gignitur, Spiritus sanctus procedit; ergo qui non gignit, nec gignitur, nec procedit, non est verus Deus. Assumptio ejusdem primi syllogismi probatur hoc modo. Deus in essentia nihil est aliud quam’ ipsa essentia communis tribus: essentiam autem non generare, nec

generari, neo procedere, Sententiarii docent.

Ad hoc argumentum Joannes Wigandus lib. cont. nov. Arian., non potuit respondere, nisi negando essentiam non generare, nec generari, quidquid dixerint Sententiarii: et affert hanc, ut ipse quidem putat, demonstrationem. Filius Dei est genitus secundum Scripturas: et Filius Dei est essentia quaedam viva, non figmentum secundum Scripturas; ergo essentia secundum Scripturas gignitur, et proinde etiam gignit. Quo argumento proposito quasi uno ictu omnes Sententiarios prostravisset, subjungit: Mulier, id est, ratio in Ecclesia taceat.

At profecto Wigandus non solvit argumentum, sed incidit in gravissimum errorem: nam si essentia gignit et gignitur; ergo duae sunt essentiaB, nec enim intelligi potest unum et idem a seipso produci. Et ne dicat, hoc non esse secundum Scripturas, cogitet, nos non aliter probare ex Scripturis Patrem et Filium esse distinctos ipsa re, quam quia unus ab alio producitur.

Recte igitur Concilium Lateranense cap. 2. definit, essentiam non gignere nec gigni. Nec argumentum Wigandi aliquid concludit, sed laborat fallacia accidentis: nam Filius licet includat essentiam, tamen distinguitur ratione ab ea propter relationem, quam dicit praeter essentiam; et quatenus ab ea distinguitur, convenit ei generari, quod non convenit essentiae. Quemadmodum Pater includit eamdem essentiam, sed distinguitur ab ea ratione propter relationem*paternitatis, quam habet praeter essentiam; idcirco Pater generare dicitur, essentia non dicitur. Similis fallacia esset si diceres: Homo est species: Petrus est homo; igitur Petrus est species. Vel Petrus est individuum: et Petrus est homo; ergo homo est individuum.

Ad argumentum principale potest distingui propositio: nam cum dicitur, qui non gignit, nec gignitur, nec procedit, non est verus Deus; si vox Deus accipiatur pro persona divina in communi, propositio est vera: nam qui non gignit, nec gignitur, nec procedit, non est persona divina: tum vero si in assumptione per unum Deum in essentia intelligatur ipsa essentia; vera est etiam assumptio. Sed inde tantum concluditur, essentiam non esse personam divinam formaliter, non autem concluditur, essentiam non esse verum Deum.

Si tamen unus Deus accipiatur in assump¬

tione, ut verba sonant, hoc est, pro personis in communi, tunc assumptio est falsa. Nam verum est dicere, unus Deus in essentia* gignit, gignitur, et procedit. Nam ille unus Deus est Pater qui gignit, est Filius qui gignitur, et est Spiritus sanctus qui procedit. Si vero vox Deus in propositione accipiatur pro Deitate, sicut potest accipi, quia in Deo non distinguitur persona a natura; propositio est falsa, ut patet, nec probatio concludit. Nam essentia non est Deus, praeter tres personas: et tamen non gignit, nec gignitur, nec procedit, quia distinguitur ratione a personis, quibus proprie convenit gignere, gigni et procedere.

Chapter 28 of 91