Caput XI. Diluitur argumentum quintum
Quintum argumentum. Quando Filius genitus est, vel erat, vel non erat. Si erat; quare genitus est? Si non erat; ergo aliquando Filius non fuit; ergo non est verus Deus; ergo non sunt plures personse ejusdem essentiue.
Item. Vel Filius semper gignitur, velsemper est genitus, vel aliquando gignebatur, et aliquando fuit genitus: si semper gignitur; nunquam terminum et perfectionem ultimam
assequetur: si semper fuit genitus; quo pacto ad terminum sine via pervenit? si aliquando gignebatur, et aliquando fuit genitus; non semper eodem modo se habuit, sed mutatus est, quae omnia absurda sunt in Deo: non igitur in Deo plures personae asserendae sunt.
Item. Vel Filius praefuit in Patre actu, vel potentia, vel nullo modo: si actu; ergo fuit antequam gigneretur; si potentia; ergo in Deo est potentia passiva: si nullo modo; ergo ex nihilo factus est.
Respondeo ad rationem primam cum Basilio lib. II in Eunom., negandum esse, Filium fuisse antequam gigneretur, et concedendum fuisse cum gigneretur: nec sequitur, frustra genitum esse; id enim frustra fieret, imo nec posset fieri, quod esset antequam fieret: quod autem est dum fit, non frustra fit; certe in rebus creatis momenta temporis et sunt cum fiunt, et fiunt cum sunt. Nec etiam sequitur, Filium non semper fuisse, si negetur fuisse antequam gigneretur: nam semper genitus est, atque ita semper etiam fuit.
Ad secundum Calvinus lib. I, Instit. c. 13, §. ult. respondet: Filium semel genitum fuisse, nec jam generari; dicit enim, stulte fingi in Deo continuum actum generandi. Sed profecto Calvinus repugnat Augustino in ep. 174. ad Pascent, cap. 4. qui sic ait: « Semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. » Et rationem affert optimam, quia si Pater aliquando genuit, et postea destitit; ergo aliquando etiam ccepit gignere, et antea non gignebat; ergo Filius non est aeternus. Idem tamen Augustinus lib. LXXXIII qusestion. quffist. 37. et Greg. lib. XXIX, Moral. c. 1. dicunt: melius dici Filium Dei semper natum, quam semper nasci; nam etiamsi semper durat actus generandi, et nascendi, tamen semper etiam est perfectus, et consummatus.
Ad argumentum ergo dico in generatione divina esse quidquid perfectionis est in via et in termino generationis, remota imperfectione. In via, quae exprimitur per vocem Nascitur invenitur perfectio ipsius actus nascendi, et imperfectio carentiae termini; in termino, qui exprimitur per vocem Natus est invenitur perfectio ipsius rei producta;, sed deest perfectio actus nascendi. In Deo ergo semper est nativitas, sed perfecta: semper enim Filius Dei nascitur, sed perfectus. Et hoc est semper natum esse.
Ad tertiam respondeo: rem aliquam dici esse in potentia dupliciter. Uno modo in potentia activa agentis, et hoc proprie convenit suppositis quae producuntur: altero modo in potentia passiva materiae, et hoc convenit formae; non enim suppositum educitur de potentia materiae, sed forma. Jam ergo si consideres ipsum suppositum Filii, praefuit in potentia activa Patris, et hoc nullam po-* nit in Deo imperfectionem: nam potentia passiva imperfectionem dicit, activa perfectionem. Si respicias formam Filii, id est, essentiam ejus, quam Paulus Philipp. II. «vocat formam Dei, illa praefuit actu in Patre, non in potentia, quia est communis utrique.
Ad argumentum, cum dicitur: si praefuit actu; ergo fuit antequam fieret; respondeo: non esse factam ipsam formam, sed communicatam; nec est absurdum, imo necessarium, ut praeexisteret quae communicanda erat. Intelligenda autem sunt haec omnia, quae sonant prioritatem, secundum modum nostrum intelligendi: nam quod ad rem attinet, nulla est prioritas, sed Pater semper actu genuit, ac gignit Filium.
Chapter 32 of 91