Skip to the text

Caput XXVIII. Demonstratur recte factam additionem illam, Filioque

Superest ostendere, Latinos potuisse et debuisse explicare Symbolum addendo illam particulam Filioque: ac primum ostendam, debuisse Symbolum explicare; deinde id potuisse facere Latinos sine Graecis.

Quod ergo debuerit explicari Symbolum, probatur. Nam necessarium est ad salutem, non credere Spiritum sanctum a solo Patre procedere; ergo orta hoeresi, quae docebat Spiritum a solo Patre procedere, debuit adhiberi remedium per explicationem, quia debent tolli occasiones errandi.

Probatur antecedens. Nam Athanasius in Symbolo, ubi posuerat Patre et Filio etc. dicit:

« Haec est fides Catholica, quam nisi quisque integram, inviolatamque servaverit, in aeternum peribit. » Et in ep. ad Serapion, apud B. Thomam Opuscul. contr. error. Graec.

« Juxta quod, inquit, mandat Apostolus, haereticum 'hominem post unam aut alteram correptionem devita, etiam si quos videas cum Elia volantes per aera, et cum Petro et Moyse, sicco pede calcantes maria, nisi S.piritum sanctum profiteantur Deum, essentialiter ex Deo Filio existentem, sicut et Filium naturaliter Deum genitum, aeternaliter ex Deo Patre existentem, ut nos profitemur, eos non recipias. » Vide similia loca Cyrilli et Epiphanii apud B. Thomam in Opusc. cont. Graec.

Praeterea probatur ex decreto Concilii Florentini, ubi sic habetur: « Definimus, ut haec Fidei veritas ab omnibus Christianis credatur, ac suscipiatur, quia Spiritus sanctus a Patre et Filio aeternaliter est. » Denique ratione: Nam credere Spiritum non esse a Filio, est, ut demonstravimus, error contra Scripturas; ergo necessario vitandus. Est tamen hoc loco animadvertendum, non semper necessarium fuisse, non credere non esse a Filio Spiritum sanctum: nam antequam oriretur et definiretur quaestio, satis erat credere, Spiritum a Patre procedere, in quo includebatur etiam, quod procederet a Filio: nec erat opus quaerere, an a Filio procederet, necne: non enim tenemur omnia scire, sed tamen tenemur nunquam positive asserere errores. Itaque postquam mota est quaestio, et multi caeperunt errare, necesse fuit remedium adhibere, et hoc ipsum etiam definivit Concilium Florentinum in haec verba: « Definimus, explicationem verborum illorum Filioque, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite et rationabiliter Symbolo fuisse appositam. »

Veniamus nunc ad alteram partem, ac demonstremus, hanc explicationem a Latinis sine Graecorum consensu fieri potuisse. Primo, Papa Romanus est Pastor et Doctor totius Ecclesiae, ut in ipso Cone. Flor. Graeci confessi sunt, et patet ex illo Jo. ult. Pasce oves; ergo potest ipse, etiam sine Concilio, definire res Fidei: nam quia Paistor et Doctor universalis est, non potest errare cum docet ex cathedra; alioqui tota Eccle-

sia erraret, quae illum sequi tenetur: definire autem res Fidei ad illum pertinet, qui non potest errare.

Secundo, etiamsi Papa non esset Pastor totius Ecclesiae, nec posset definire controversias Fidei sine Concilio: tamen non propterea requireretur Concilium Graecorum et Latinorum, sed sufficeret Concilium aliquot Episcoporum ab ipso Romano Pontifice convocatum. Est enim ipse (ut minimum) primae Sedis Episcopus, et sine ipso Concilia non habent robur, et cum ipso habent, ut fuse docet Gelasius in tom. de vine, anathem. Nam firmitas Conciliorum non oritur ex multitudine et diversitate Episcoporum, sed ex connexione cum Sede Petri, cui dictum est: Rogavi pro te, vtnon deficiat Fides tua. Id quod etiam exempla testantur. Nam Concilium Ariminense habuit 600 Episcopos, partim Graecos, partim Latinos: et tamen quia Romanus Episcopus dissensit, semper est habitum erroneum ab omnibus, tam Graecis, quam Latinis. Contra, Concilium II 150 Episcoporum Graecorum, et in quo nullus fuit Latinorum, quia a Pontifice Damaso confirmatum fuit, a quo Ariminense fuerat reprobatum, semper habitum est in honore. Videmus igitur a Sede Petri Conciliorum firmitatem esse.

Tertio, etiamsi Papa non esset Caput totius Ecclesiae., nec primae Sedis Episcopus, sed unus Patriarcha nihilo major caeteris, adhuc Graeci non possent conqueri propter istam additionem. Nam vel quaestio est de Fide, vel de ritu, id est, vel nolunt Graeci hanc additionem, quia est falsa et contra Fidem, vel quia licet sit vera, tamen non placet illis in Symbolo.

Si est quaestio de ritu: certe sicut multi alii sunt ritus diversi Graecorum et Latinorum, et non propterea fieri debet schisma; ita etiam iste ritus tolerari poterat sine schismate. Praeterea potest unus Episcopus in sua Ecclesia aliquem ritum instituere sine consensu aliorum; quanto magis tota natio Latinorum simul?

Si autem quaestio est de Fide: non possunt quidem Concilia provincialia vel nationalia aliquid ita definire, ut statim debeat ab omnibus recipi; tamen possunt definire, et alii non debent conqueri, sed probare, si viderint rem esse bene definitam: sin minus, convocare majus Concilium. Nam ita factum

videmus saepissime in Ecclesia.

Haeresim Pauli Samosateni damnavit Concilium Antiochenum paucorum Episcoporum, nec alii multo plures in toto Mundo conquesti sunt, sed ratum habuerunt, ut patet ex hist. Euseb. lib. VII, cap. ult. Haeresim Macedonii damnavit Concilium Constantinopolitanum, in quo nullus fuit Latinorum, nec Latini conquesti sunt, sed probaverunt. Haeresim Pelagii damnaverunt Concilia provincialia, Milevitanum et Carthaginiense, nec ullus propterea fecit schisma, quia non fuisset vocatus. Haeresim Nestorii damnavit Concilium Ephesinum, antequam adessent Latini, quos Pontifex Caelestinus mittebat: non tamen Latini conquesti sunt, sed voluerunt cognoscere rem gestam, et cognitam approbaverunt. Et hujusmodi sunt infinita exempla. Graeci ergo non possunt conqueri, quod sine ipsis quaestio definita est, praesertim cum post illam definitionem sint vocati ad Concilia generalia, non semel, neque bis, sed saepius, et rursum quaestio proposita et discussa sit ipsis praesentibus.

Si petas: licet non fuerint necessario Graeci initio vocandi, tamen cum vocari potuerint, quare initio non sunt vocati? Respondeo primo: non esse certum, non fuisse vocatos, ut dicitur in Concilio Florentino: ut enim ignoramus, in quo Concilio fuerit facta additio: ita ignoramus, an interfuerint Graeci, necne. Sed si vocati non sunt, causa fuit. Primo, quia non erat necesse, cum qufestio esset facilis. Nam ut Augustinus respondit Pelagianis petentibus generale Concilium 1. IV. ad Bonifac. cap. 12. non omnis haeresis est talis, ut propter eam debeant vexari omnes provinciae Et profecto talis est haec de Spiritu sancto. Et si facta sunt Concilia generalia, facta sunt ut satisfieret Graecis, non quod rei difficultas haec exigeret. Secundo, quia necessitas urgebat, et requirebat celeritatem propter contentiones in Gallia et Hispania natas: nec poterant tam cito ex remotis regionibus Episcopi advocari. Tertio, quia inutile erat t nam eo tempore nulli fere erant in Graecia homines docti. Has tres causas reddit Bonaventura I, dist. 11, quaest. 1.

Chapter 47 of 91