Skip to the text

Caput XVI

Diluitur argumentum decimum.

Decimum argumentum. Relatio ut distinguitur ab essentia distinguit personas: sed relatio ut distinguitur ab essentia non est in re, sed solum in mente; relatio enim supra essentiam non addit rem, sed rationem tantum, alias esset in Deo aliquid ab essentia realiter distinctum; ergo personae non distinguuntur re, sed ratione tantum.

Praeterea, vel tota realitas quae est in Patre est etiam in Filio, vel non est: si est; ergo non distinguuntur re Pater, et Filius: si non est; ergo aliqua res est in Patre, quae non est in Filio; et cum res, unum, verum, et bonum convertantur, aliqua unitas, veritas, et bonitas erit in Patre, et non in Filio.

Respondeo: respectum quem superaddit ad essentiam relatio, distinguere personas, sed eum respectum non esse solum in mente, sed etiam in re, et ut est in re distinguere, nam personae distinguuntur realiter, etiam si cesset omnis operatio intellectus. Quare ad propositionem respondeo: non distingui personas relationibus, quatenus distinguuntur ipsae relationes ab essentia quomodocumque, sed quatenus sunt relationes reales, sive ut sunt idem re cum essentia, et ab ea ratione distinguuntur.

Ad confirmationem dico: totam realitatem absolutam quae est in Patre, esse etiam in Filio, et in Spiritu sancto, sed non totam realitatem relativam; vere enim sunt tria entia realia, sed relativa, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

Ad probationem cum dicitur, ens, verum, et bonum convertuntur etc. Respondeo: ista tria entia, esse etiam tria vera, et tria bona, si accipiantur haec nomina adjective, hoc est, sunt tria habentia veritatem, et bonitatem: non autem sunt in illis tres veritates, aut bonitates, sed una. Et ratio est, quia relatio non dicit perfectionem quatenus est ad aliud, sed quatenus est aliquid ad aliud. In Deo autem illud aliquid relationis identificatur cum essentia, et proinde relatio in Deo non dicit aliam perfectionem, quam ipsam essentiam, quae est una.

Et hinc est: quod cum dicimus, in Deo esse tria entia, aut tres res, aut tres subsistentias, aut tres personas, semper addimus, vel subintelligimus, relativas, et nunquam multiplicamus, aut numeramus absoluta, quia sola relatio est ejus naturee, ut veram afferat distinctionem sine multiplicatione perfectionum, quia ratione sui Ad habet oppositionem, et proinde distinctionem: et tamen ratione ipsius Ad non dicit perfectionem; quatenus vero perfectionem dicit, cum essentia identificatur. Yide Anselmum lib. de Incarn. cap. 3. ubi dicit Putrem et Filium posse dici duas res, modo per res relationes, non substantiae intelligantur: et Concilium Toletqn. XI. can. I. ubi legimus, in relationibus numerum cerni, in divinitatis vero substantia quid enumeratum sit, non inveniri. Ubi enim verus numerus admittitur, ibi necesssario plura entia admittuntur.

Chapter 37 of 91