Caput XXV
hunc creaturam creaturae esse etc. » Quo loco illud « Ex Filio accipiens » nihil significare potest, nisi ex Filio procedens per aeternam emanationem. Nam opponit Epiphanius istud « Accipere ex Filio » creationi: docet enim, Spiritum non esse creatum a Filio, ut haeretici dicebant, sed accepisse subsistentiam suam a Filio alio modo, quam per creationem. Unde paulo infra iterum ait: « Et quandoquidem non alienus est Filius a Patre, sed ex ipso genitus, etiam non alienus est Spiritus sanctus. Verum Filius quidem unigenitus, genitus sine principio, sine tempore, sanctus autem Spiritus neque genitus est, neque creatus, sed ex Patre procedens, et de Filio accipiens. » Et pag. 223. «Omnia a Deo sunt creata, solus vero Filius Dei genitus est, et solus Spiritus sanctus ex Patre processit, et ex Filio accepit: reliqua vero omnia sunt creata, et neque progressa ex Patre processerunt, neque ex Filio acceperunt. » Pag. 229. « Quo ostendat, inquit, fontem ex fonte, ex Patre et Unigenito Spiritum sanctum. »
Item in Anchor. pag. 332. «Spiritus Dei, et Spiritus Patris, et Spiritus Filii non juxta aliquam compositionem, quemadmodum in nobis anima etcorpus, sed in medio Patris et Filii ex Patre, et Filius tertius nomenclatura.» Pag. 349. «Sivero Christus ex Patre creditur Deus ex Deo, et Spiritus ex Christo, aut ab utrisque. » Pag. 350. « Vita, inquit, ex vita est Filius, Spiritus autem sanctus ab utrisr que.» Pag. 351. «Filium, inquit, vocat eum qui est ex ipso, Spiritum vero sanctum ab utrisque. » Et infra: « Audi, o bone, quod Pater veri Filii est Pater totus lux, et Filius veri Patris lux de luce, non sicut facturae aut creaturae nomine solum: et Spiritus sanctus Spiritus veritatis est, lux tertia a Patre et Filio. » Et infra: « Spiritus sanctus ex Patre et ex Filio solus est lux veritatis. »
Nonus Dydimus Alexandrinus lib. II de Spir. S. ult. med.: « Non loquitur, inquit, a semetipso, hoc est, non sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea, et Patris est voluntate, quia non ex se est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit, et loquitur, a Patre et me illi est. » Et infra: « Spiritus, inquit, sanctus, qui est Spiritus veritatis, Spiritusque sapientim, non potest Filio loquente audire qme nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens a veritate, consolator manans de consolatore.» Et pag. seq. «Neque, inquit,
alia substantia est Spiritus sancti, praeter id quod datur ei a Filio. »
Decimus Cyrillus Alexandrinus lib. XI in Jo. c. 1. « Verum, inquit, quoniam consubstantialis Filio est, proceditque per eum, omnem ejus habens virtutem; ideo ait, quia de meo accipiet. » Et infra: «Nam cum per Filium naturaliter procedat ut proprius ejus cum omnibus quae absolute habet, accipere dicit quae ipsius sunt. »
Nota, Spiritum procedere per Filium cum omnibus quae absolute habet. Quid enim id aliud significat, quam Essentiam divinam, et omnes absolutas perfectiones Spiritui sancto per processionem a Filio communicari? Etcap. 25. « Ex ipsa, inquit, substantia Dei Patris prodiens, profusus autem ad Sanctos per consubstantiale Verbum, a quo est secundum emissionem ad esse atque subsistere. » Potuitne clarius sanctus Cyrillus dicere, Spiritum sanctum a Filio procedere? Id enim intelligiinus nos per processionem a Filio, habere esse et subsistere Spiritum sanctum a Filio, quod disertis verbis Cyrillus affirmat. Item lib. XII in Jo. cap. 56. «Ex Patre, inquit, per Filium procedit. » Item lib. XIII thesaur cap. 2. « Et ideo, inquit, Spiritum sanctum Dominum similiter appellat, sicut ex ipso Filio, et in ipso naturaliter existentem. » Et infra: « Sic Filium Dei ex ipso et in ipso Patre naturaliter esse intelligiinus. Ex Filio autem naturaliter ac essentialiter Spiritum sanctum sicut ex Patre provenire credimus. » Item lib. de rect. Fid. ad Theodos. ult. med. Et lib. V, VI et VII de Trin. similia habet. Denique in cap. II. Joelis(ut citat Bessario in sua Orat. cap. 7.) « Proprius, inquit, ipsius, et in ipso, et ex ipso Spiritus est, quemadmodum sane de ipso Deo et Patre intelligitur. »
XI. Simeon Metaphrastes, cujus in Concilio Florentino honorifica mentio fit, in vita S. Dionysii Areopagitae: «Ascendit, inquit, meus Christus in coelum, et ad paternam sedem revertitur, et Spiritum, qui ex ipso procedit, mittit discipulis. »
XII. Anastasi us, cujus fit mentio cum magno honore in VI Synodo, in I. lib. de rect. dogmat. sic loquitur: « Spiritus sanctus appellatus est Spiritus oris Dei: os enim Patris est Filius. » Haec ille. Ubi satis aperte indicat, Spiritum sanctum sic a Filio procedere, qui os Dei dicitur, sicut Spiritus oris nostri a nostro ore spiratur. Idem infra: «Ut doceat, inquit, unam esse essentiam tam ejus qiii accipit, quam illius a quo accipit, ipsius etiamnum a quo procedit. » Haec ille. Ubi per eum qui accipit essentiam intelligit Spiritum, per eum a quo accipit Filium, per eum a quo procedit Patrem. Quod si Spiritus a Filio essentiam accipit, quid aliud requirimus? Nec enim de voce Procedit quaestio esse debet, cum de re ipsa constet. Unde ibidem subjungit: « Neque enim ex eo prodiit, quod alienae sit essentiae, aut quidvis accepit ex non sibi consubstantialibus. » Et infra: « Rursum, inquit, ipse Spiritus et ab ipso procedit et mittitur, non a Patre solo, sed et a Filio. » Et infra: te Equidem Dominus declarans Spiritum sanctum a se emergere, insufflans in discipulos dicebat: Accipite Spiritum sanctum.
XIII. Tharasius in epist. adPatriar. Orientis, quae habetur YII Synodo, act. III. «Credimus, inquit, in Spiritum sanctum, qui ex Patre per Filium procedit. »
XIY. Maximus vir doctissimus et sanctus in cap. IY. Zach. « Spiritus sanctus, inquit, quemadmodum secundum essentiam Dei et Patris est, ita et Filii secundum essentiam est tanquam ex Patre essentialiter, per Filium ineflabiliter natum procedens. » Citat hunc locum Bessario cap. 6.
XY. Est Joannes Damascenus lib. Ide Fid. cap. 18. « Imago, inquit, Patris est Filius, et Filii Spiritus sanctus »: at certe imago ab exemplari habet esse. Et infra: « Deus Spiritus sanctus medius ingeniti, et geniti, et per Filium Patri conjunctus. » Habemus igitur quindecim testes Latinos, et quindecim Graecos, qui ante dissidium nostrum exortum apertissime docuerunt, Spiritum sanctum a Patre et Filio produci, ac spirari, ut jam intolerabilis plane Graecorum obstinatio videri debeat.
Chapter 44 of 91