Caput XXVI. Et ratione idem confirmatur
Yide rationes multas apud S. Thomam lib. IY cont. Gent. cap. 24. et q. X de pot. art. 4. Ratio praecipua S. Thomae est haec. Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab illo: hoc autem est contra Fidem, quia tunc esset Dualitas, non
Trinitas; igitur procedit a Filio Spiritus sanctus.
Propositio argumenti ita probatur. Omnis distinctio in Deo nascitur ex relationibus originis: at si Spiritus non procederet a Filio, non esset inter eos relatio originis; ergo si Spiritus non procederet a Filio, non distingueretur a Filio. Hujus argumenti probatur iterum propositio. Nam in Deo nihil est nisi essentia et relatio, sive absolutum et relativum: sed essentia et omnia absoluta sunt communia; ergo sola relatio distinguit. Unde in Concilio Toletano XI, cap. 1. dicitur, in solis relationibus numerum cerni; proinde omnem distinctionem ex relationibus ortum ducere: ubi enim non est distinctio, nec numerus esse potest. Praeterea, si non essent communia tribus personis omnia absoluta, non essent tres personae unares, ut docet Concilium Lateranense c. 2. Item non possemus defendere Dei simplicitatem, nec possemus ostendere, nullam perfectionem esse in una persona, quae non sit in alia; quare dubitari non debet, quin sola relatio distinguat Trinitatem.
Rursum. Non quaelibet relatio sufficit ad distinctionem faciendam.* nam relationes non oppositae non distinguunt, ut patet, quia in uno Patre sunt duae relationes, paternitas et spiratio activa, et tamen non distinguunt duas personas; ergo debent esse relationes oppositae ut distinguant.
Rursum. Non quaelibet oppositae distinguunt, sed reales esse debent: nam relatio identitatis dicit oppositionem, sed non distinguit, quia non dicit oppositionem realem. Rursum relationes oppositae, et reales, vel fundantur super quantitate ut aequalitas, vel super qualitate ut similitudo, vel super actione ut paternitas, et filiatio: sed in Deo non sunt relationes reales fundatae in quantitate, aut qualitate; ergo solum remanent relationes fundatae in actione, quae dicuntur relationes originis, quae distinguere possunt personas.
Probatur assumptio. Nam in Deo est quidem aequalitas et similitudo, sed quia fundamentum horum omnium est sola essentia, quae est una numero; ideo istae relationes rationis sunt, non reales: non enim possunt esse reales relationes, ubi non sunt fundamenta proxima distincta realiter. Et licet aequalitas et similitudo in Deo essent relationes reales, ut vult Scotus, tamen adhuc non posset inde sumi distinctio personarum. Nam
Scotus putat, ad hoc ut sint relationes reales, non requiri distincta fundamenta, sed sufficere distincta subjecta relationum: et quoniam Pater et Filias sunt extrema realia; ideo putat eorum aequalitatem et similitudinem esse relationes reales.
Itaque secundum hanc sententiam non sunt distinctae personae, quia aequales aut similes, sunt reali relatione aequalitatis vel similitudinis: sed e contrario, ideo reali ratione sunt aequales aut similes, quia distinctae personae sunt. Solae ergo relationes originis distinguuntur; et inde sequitur, ut jam probatum est, autSpiritum sanctum originem ducere a Filio, et ad eum referri relatione originis, quod est ab ipso procedere: aut certe ab eo non distingui, quod ne Graeci quidem unquam docuerunt.
Sed contra hanc rationem est objectio molestissima: nam non videtur verum, solas relationes oppositas distingui in Deo realiter. Nam paternitas, et spiratio passiva distinguuntur realiter; et tamen non opponuntur: similiter filiatio et spiratio passiva.
Respondent aliqui: paternitatem distingui a spiratione passiva, quia identificatur cum spiratione activa, quse passivse opponitur. At contra. Nam tunc spiratio activa non posset esse in Filio, quia identificatur cum paternitate, quse opponitur filiationi, et similiter essentia non posset esse in Filio aut Spiritu sancto, quia identificatur cum paternitate, quse distinguitur realiter a filiatione et spiratione passiva.
Respondent alii: paternitatem et spirationem passivam distingui, quia sunt in distinctis suppositis. At neque hoc satisfacit: nam etiam spiratio activa est in distinctis suppositis, nimirum in Patre et Filio; et tamen est una et eadem in utroque. Et ipsa essentia nonne est in tribus suppositis re distinctis; et tamen est una et eadem in omnibus? Et praeterea ipsa supposita, id est, Pater et Spiritus sanctus non sunt opposita proprie; ergo non omnis distinctio oritur ex oppositione.
Respondent alii: paternitatem et spirationem passivam esse opposita virtualiter, quia paternitas fundatur in productione notitiae, spiratio passiva in productione amoris, quae productiones oppositae sunt, cum includant relationes originis: nam amor ex cognitione nascitur. At contra. Nam amor non oritur ex cognitione effective; intellectus enim solum proponit objectum volunta¬
ti: non autem est distinctio realis necessario ponenda inter objectum et actum, ut patet in Deo, ubi essentia est objectum cognitionis et amoris, et non distinguitur a coghitione et amore.
Respondeo igitur: paternitatem non opponi spirationi passivae, et tamen distingui ab ea ratione alicujus oppositae relationis. Est enim observandum, cum duae relationes opponuntur, non solum ipsas distingui, sed etiam propter ipsas distingui ipsa supposita relativa. Itaque non solum distinguuntur spiratio activa et passiva, sed etiam distinguuntur spirator et spiratus: et quia ista relativa sunt personae subsistentes: consequenter distinguuntur proprietates constitutivae harum personarum, alioqui una esset alia.
Quoniam igitur paternitas est constitutiva personae spirantis, necessario distinguitur a spiratione passiva, quae est constitutiva personae spiratae, alioqui Spiritus sanctus a seipso procederet. Nam a Patre procedit, et ipse esset Pater, si non distingueretur paternitas et spiratio passiva. Idem dico de filiatione, quae distinguitur a spiratione passiva, quia filiatio constituit personam Filii, et proinde spiratoris, si a Filio procedit Spiritus sanctus: spiratio autem passiva constituit personam spirati; opponuntur autem spirator et spiratus. Itaque aliqua distinguuntur in Deo, quae non opponuntur relative: sed ratio distinctionis semper est aliqua oppositio relativa, quae si tollatur, nulla remanet distinctio.
Dices: si Spiritus non procederet a Patre, sed a solo Filio, nulla esset oppositio relativa inter Patrem et Spiritum; et tamen ab eo distingueretur: nam alioqui Spiritus esset Pater, et sic produceret suum auctorem, id est, Filium. Respondeo: non posse ullo modo tolli a Patre spirationem activam, nisi tollatur etiam a Filio: nam si Filius spirat Spiritum sanctum, eo ipso etiam Pater spirat, saltem mediate, et sic mediate opponitur Spiritui sancto: at si tollatur a Filio spiratio activa, non necessario tolletur a Patre, sed tunc non distingueretur Filius a Spiritu sancto. Quod si fingamus tolli ab utroque, tolletur etiam ipsa processio Spiritus sancti, atque adeo ipse Spiritus sanctus.
Alia est 'objectio adversus eamdem nostram rationem. Generari et spirari sunt duo modi productionis plane incompossibiles, et in eis fundantur relationes incompossibiles, etiamsi nullo modo sint oppositse, ut patet, quia nihil potest bis produci, aut duobus modis produci, et idem testantur exempla: nam nemo potest gignere filium per naturam, et eumdem producere ex arte, et facere ut sit idem filius et statua, etiamsi non opponantur haec ullo modo. Accedit etiam S. Anselmi auctoritas, qui lib. de process. Spir. S. cap. I. sic ait: « Quoniam nondum constat quod Spiritus S. de illo sit, et procedat; ideo non est Spiritus S., nec Spiritus S. est Filius, quia Filius nascendo habet esse de Patre: Spiritus S. vero, non nascendo, sed procedendo. »
Respondeo: quae sunt in creaturis multa et divisa, in Deo esse unum et simplex, modo non impediat oppositio. Unde si a Filio non procederet active Spiritus sanctus, sine dubio generari et spirari non essent duo modi, sed unus realiter, qui tamen distingui possent ratione. Nam sicut in Deo idem sunt intellectus et voluntas, intelligere et velle, idem etiam esse posset Verbum et Amor, nisi unum ab altero vere procederet: et sicut non repugnat uni personae ut sit dicens et amans, seu Pater et spirator; ita non repugnat uni personae ut sit Verbum et Amor, Filius et Spiritus sanctus.
Adde, quod non deest etiam exemplum in creaturis: nam gignere et docere sunt diversissima formaliter, et similiter relationes Patris et Filii plurimum differunt a relationibus doctoris et discipuli; et tamen unus et idem potest esse pater et doctor respectu ejusdem, qui erit filius et discipulus ejus. Quando autem id non videmus, ut in illo exemplo de filio et statua, id accidit propter multiplicationem et distinctionem materiae, non propter incompossibilitatem relationum.
Ratio ergo S. Thomse solidissima est, et deducta ex fundamentis Fidei, et praeterea est communis Patrum doctrina, quod sane Scotus non advertit. Nam Nazianzenus Orat. 5. de Theol., solum agnoscit distinctionem ob relationes originis. Nyssenus in fine libri ad Ablabium solum dicit, distingui in Deo personas per esse causam et causatum, quod est idem cum praecedente sententia. Augustinus lib. I Trin. cap. ult. et lib. XV, cap. 14. solum vult distingui personas per hoc, quod una est ad aliam. Boetius lib. I de
Trin. cap. 12. « Sola, inquit, relatio multiplicat Trinitatem, » Anselmus lib. de process. Spir. S. cap. 2. omnia dicit esse unum, ubi non obviat relationum oppositio. Richardus lib. II de Trin. dicit, distinctionem personarum nasci ex numero producentium, quia una persona producit, et non producitur, alia producit, et producitur, tertia producitur, et non producit.
Ex his ad locum ex Anselmo citatum facile est respondere. Anselmus enim in 1. et 2. cap. exponit ea, in quibus nos cum Graecis convenimus, quorum unum est, quod Filius a Spiritu Sancto distinguatur, quia unus nascendo, alter procedendo accipit esse. Deinde autem ostendit, non posse esse hos duos modos distinctos, nisi Spiritus sanctus sit a Filio, quia omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio. Superest jam, ut argumenta Graecorum breviter proponamus, et confutemus.
Chapter 45 of 91