Skip to the text

Caput IV. De vocibus Hypostasis et substantia

Hypostasis significat primam substantiam, quam universe dicimus suppositum, et in natura intelligente personam. Distinguitur autem ab essentia, quod haec significatur per modum formae totalis in alio existentis: hypostasis autem significatur per modum totius, quod non in alio, sed in se et per se existit. Ex quo sequitur, hypostasim non addere ad essentiam aliquem gradum naturae aut actum, sed solum modum essendi. Illa, inquit S Thomasp. p. q. XXIX, art. 2, et q. IX. de Poten. artic. 1. subsistere dicimus, quae non in alio, sed in se existunt. Ex quo iterum sequitur, essentiam esse communicabilem, hypostasim incommunicabilem; repugnat enim ut quod est in se sit in alio, nam esse in alio, est non esse in se. Ex quo ultimo sequitur, hypostasim superaddere essentiae proprietatem aliquam, id est, aliquid seu aliquem modum, ratione cujus fiat incommunicabilis. Quae omnia deducuntur ex Basilio epist. 43. ex Nysseno in lib. de differ, essent, et hypost. ex Damasceno lib III, cap. 3. ex Cyrillo lib. 1 de Trinit. ex Justino in lib. de recta Fidei confess. et ex Theodoreto in libello contra Sabellium, qui habetur Tomis Conciliorum in additionibus ad Breviarium S. Liberati.

Tametsi enim hi Patres non videantur aliam differentiam ponere inter essentiam et suppositum, quam eam quae est inter speciem et individuum, ut inter hominem et Petrum tamen iidem Patres apertissime profitentur (ut supra ostendimus lib. I, c. 3.) ita esse Deum unum numero non specie, ut tres divinae hypostases non possint dici tria individua divina ratione naturae, quasi tres sint individuae Deitates: sed solum tria ratione hypostaticae proprietatis.

Haec igitur vox, licet quibusdam suspecta videretur, ut quae ad significationem substantiae, id est, essentiae trahi posset, ut patet ex Hieronymo in epist. duab. ad Damas, de hypost. ex Gregorio Nazianz. Orat, de laud. Athan. et ex Mario Victor, in lib. de homous. tamen omnino recipienda est, et tuto dici possunt in Deo tres hypostases.

Et probatur primo ex Apost. Heb. I. ubi dicitur de Filio: Qui cum sit splendor glorice, et figura substantiae ejus, Graece yxpxy.rrip tt/5 wrocrraTswj auroO, ubi nomine hypostaseos licet aliqui intellexerint essentiam, ut videtur exponere Epiphanius haeres. t>9. tamen rectius alii accipiunt personam paternam, ut Chrysostomus, Theodoretifs, Theophylactus, et QEcumenius in Comment. hujus loci; necnon Basilius epist. 43. et Gregorius Nyssenus in lib. de differ, essentiae et suppositi, non enim Filius est imago essentiae, sed personae; illius enim est imago, cujus est Filius: imago enim distinguitur ab exemplari, utres producta a producente.

Sed occurrit Franciscus David. in 2. disp. Alb. ubi volens ostendere, Paulum non posuisse in Deo personam, adfert alia loca ejusdem epistolae, ubi nomen hypostasis non accipitur pro persona, seu supposito, Heb. III. Participes Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem retinuerimus. Graece pro substantia legitur wroaTaa-sws. Et Heb. XI. E st autem Fides sperandarum substantia rerum. Graece uniarxcng.

Respondeo; haec loca pro nobis facere. His enim locis explicatur nomen hypostasis in genere significare fundamentum seu basim, quae alia sustentat, et ipsa per se subsistit. Quemadmodum etiam II. Corinth. IX. et XI. idem Apostolus fundamentum gloriae vocat imocTcuTiv tv)? y.xvyjiffSMt;. Hinc autem postea hoc nomen traducitur, et accommodatur ad Fidem, quia Fides e t fundamentum justitiae, et non solum ipsa perse existit, sed etiam dat subsistentiam rebus speratis, quae eniip speramus in se non sunt, sed per Fidem quodammodo jam existere videntur. Hinc etiam accommodatur ad suppositum, seu personam, quae est fundamentum naturae, et omnium quae ad naturam consequuntur: omnia enim in persona existunt, et ipsa per se existit. Quando ergo dicitur, Filius imago hypostasis paternae, non potest aliud eo loco hypostasis significare, quam personam Patris, quae quia per se existit, et in ea essentia, et omnia attributa, et ipsae etiam relationes subsistunt, ideo fundamentum et basis dici potest.

Secundo probatur ex usu Ecclesiae et Patrum; nam Dionys. lib. de divin. nomin. cap. 1. et alibi, vocat tres personas tres hypostases. Idem facit Justinus in lib. de recta

Fidei confess. Idem Athanasius in Symb. idem omnes Graeci Patres, et Concilium V. cap. I. Item Hilar. lib. de Syn. et Aug. 1. V. Trin. cap. 8 et 9. lib. VII, cap. 4. Denique Greg. Nazianz. Orat, de laud. Athan. fere extrema refert, Athanasium demonstrasse idem omnino sentire Graecos, cum asserunt in Deo tres esse hypostases, cum eo quod Latini sentiunt, cum dicunt tres esse divinas personas, et sine causa Latinos aliquando offensos fuisse ea Graecorum phrasi, cum de re nulla dissensio esset.

Nec his repugnat Concilium Sardicense apud Theodor. lib. II, hist. cap. 8. ubi legimus, haereticorum esse, tres hypostases asserere: Catholicorum autem unam tantum. Nam Concilium idem ibidem explicat sententiam suam affirmans, unam tantum esse in Deo hypostasim, si hypostasis accipiatur pro essentia, ut haeretici accipere solent. Sed operae pretium erit, ipsa verba Graeca Concilii adseribere, ne hic ullus scrupulus remaneat. Sic igitur ait: rpzig zxvrm 7r«/»eiXfypapsv, y.xi SsSiSxypsO a y.xi raurviv eyo[/.ev "vjv xaQo/ixf/V nx— /rxSocriv xxi 77LGTCJ xxx bxolfjyixv, uxx'j giSsw ooraatv, rrj xvroi ol xtpszty.bi obaixv npoaxyopzboxxn tou 7r«- rpbg y.xi toO uiou rov xyiou msup-XTog.

Obji, iunt Transylvani lib. 1, cap. 8. auctoritatem Nieephori, qui lib. X hist. c. 15. haec dicit de nomine hypostasis et usiae. Primo, primum qui mentionem fecit horum nominum in disputationibus de Deo, fuisse Hosium Cordubensem, quem miserat Constantinus Alexandriani ad sedandos tumultus ab Ario excitatos. Secundo, Concilium Nicaenum noluisse attingere istam quaestionem de differentia essentiae et subsistentiae, tanquam indignam quae tractaretur. Tertio, Concilium Alexandrinum paulo post Nicaenum celebratum statuisse,* ut non dicerentur ista nomina de Deo, quandoquidem substantiae et subsistentiae nomen non est in Scriptura. Quarto, apud veteres Philosophos nomen hypostasis non reperiri, esseque barbarum. Quinto, ex hujus distinctionis inventione multa nugamenta in Ecclesiam invecta: et breviter, aperte reprehendit usum horum vocabulorum.

Respondeo: Nicephorum ea quae dicit accepisse a Socrate lib. III, cap. 5. et Sozomeno lib. V, cap. 11. qui auctores non tam ipsa nomina reprehendunt, quam novam quaestionem de distinctione earum vocum.

Itaque etsi forte Hosius primus fuit, qui de hac distinctione disseruit: non tamen ipse primus hcec nomina excogitavit, siquidem inveniuntur apud Dionysium et, Justinum locis citatis, et apud ipsum Paulum nomen hypostasis, et de nomine liomousios, quod ah usia descendit, jam ostendimus antiquissimum esse. Porro Concilium Nicsenum, licet quaestionem non explicuerit de differentia essentiae et subsistentiae: tamen ab his vocibus non abhorruit, ut patet ex Symbolo, quod est apud Cyrillum lib. I, de Trin. et habetur Grsece etiam in Latinis codicibus, in eo enim Symbolo utrumque nomen est o\H7Lxg et woarairswj, Jam vero Concilium Alexandrinum non prohibuisse usum harum vocum absolute, sed solum sustulisse contentiones non necessarias, ex eo aperte colligitur, quod iidem auctores referunt, in eodem Concilio statutum fuisse, ut his vocibus Catholici uterentur in disputatione adversus Sabellianos, ne vocabulorum penuria cum Sabellianis sentire viderentur.

Quod autem Socrates et Nicephorus addunt, vocem wooraoswff barbaram esse, et Philosophis pene incognitam, et quod Nicephorus nugamenta appellat disputationes de distinctione horum vocabulorum, non multum refert: nam hanc ipsam vocem non fuisse incognitam Philosophis veteribus, patet ex Comment. Budsei, qui citat Aristotelem et Themistium, nobilissimos videlicet Philosophos, qui voce wrooraa-sw; non raro usi sunt. Et licet nulli Philosophi unquam ea voce usi essent, ilonne satis nobis deberpt esse, quod ea voce utuntur Paulus, Concilium Niceenum, et omnes Graeci Patres? Non esse autem nugamenta disputationes de owiec wroorao-se, patet ex Basilio epist. 43. qui dicit, ex ignorantia hujus distinctionis natum esse plurimorum errorem circa Dei conditionem: et praeterea si haec nugamenta essent, cur Justinus, Cyrillus, Basilius, Nyssenus, Theodoretus, Damascenus, et alii tam multa de hac re et tam serio disputassent?

Jam vero nomen Substantiae ambiguum est: nunc enim hypostasim, nunc essentiam significat, quocirca in rigore possent dici in Deo tres substantiae ut Hilarius concedit in lib. de Synod. ubi explicans Fidem Antiocheni Concilii, dicit, non male dici tres substantias, accipiendo substantiam non pro o uo-ta, sed pro urroarao-si, praesertim cum hoc vocabulo usus sit vulgatus Interpres epist. ad Heb, I, III et XI, tamen absolute negan¬

dae sunt in Deo tres substantiae, et una asserenda, quia usus communis Latinorum accipit substantiam pro essentia: nam semper Aristoteles in praedicamento substantiae ofalxt vocat, quam nos dicimus substantiam. Praeterea Tertull. lib cont. Prax. semper in Deo unam substantiam dicit. Item Hier, in epist. ad Damas.* et August. lib. V. Trin. cap. 9. et lib. VII, cap. 4. Et Ruffinus lib. X. hist. cap. 29. unam substantiam dicunt, tres negant. Denique etiam Concilium Lateranen. sub Innoc. III. cap. 2. et Toletan. II. cap. I. unam substantiam in Deo esse definiunt.

Chapter 25 of 91